| a02507 H | Congregavit nos in unum Christi amor timeamus et amemus deum vivum ubi caritas et amor ibi deus | A solis ortu et occasu ab aquilone et mari | Congregavit * | Una sabbati surrexit valde mane et apparuit Mariae Magdalenae quae discipulis occurit nuntiare. Vere Dominus surrexit sicut dixit de sepulcro resurrexit pastor bonus | Timeamus * | Duo angeli sedebant ad sepulchrum mulieres lamentabant et dicebant ubi posuisti eum et dicebant | Vere * | Sanguine suo nos redemit precioso claustra inferni confregit miserando ad baptismum nos vocavit renascendo spem nobis repromisit resurgendo | Timeamus * | Duobus discipulis in via se ostendit ceteris se manifestavit in conclavi que videntibus illis caelos penetravit spiritum sanctum super eos inflamavit | Timeamus * | Unde petimus ab eo illuminari blandimenta hujus mundi devitare ad supernam felicitatem respiraret inter agmina sanctorum collacari | Timeamus * | Hic est dies in quo Christi precioso est in sanguine redemptus mundus totus in quo ovem que erravit pastor bonus ad ovile reportavit ulnis sacris | Timeamus * | Mortem etiam per stultam mulierem a paradiso suscepit mundus olim dignum fuit ut per bonam mulierem a sepulchro vita mundus obaudiret | Timeamus * | Mors in orbem introivit sub peccato quod commisit primus sub homo per mandatum et ab illo usque ad Christum perduravit qui per crucem vita mundi renovatum | Timeamus * | Adam vetitum cum lignum usurparet mortem nobis propinaret secundum lignum Christus crucis contractavit vitam nobis in perpetuo formidavit et donavit | Timeamus * | |
| a08336 A | Una sabbati surrexit valde mane sic apparuit Mariae Magdalenae quae discipulis occurrit nuntiare | Timeamus et amemus deum verum ubi caritas et amor ibi deus | Vere dominus surrexit sicut dixit de sepulcro resurrexit pastor bonus | Timeamus * | Duo angeli sedebant ad sepulchrum mulieres lamentabant et dicebant ubi posuistis eum et dicebant | Vere dominus * | Sanguine suo nos redemit precioso claustra inferni confregit miserando ad baptismum nos vocavit renascendo spem nobis repromisit resurgendo | Timeamus * | Duobus discipulis in via se ostendit ceteris se manifestavit in conclavi videntibus illis caelos penetravit spiritum sanctum super eos inflamavit | Vere dominus * | Unde petimus ab eo illuminari blandimenta hujus mundi devitare ad supernam felicitatem respirare inter agmina sanctorum collocari | Timeamus * | Hic est dies in quo Christi precioso est in sanguine redemptus mundus totus in quo ovis erravit pastor bonus ad ovile reportavit ulnis sacris | Vere * | Mors tunc etiam per stultam mulierem a paradiso suscepit mundus olim dignum fuit ut per bonam mulierem a sepulchro vitam mundus obaudiret | Timeamus * | Mors in orbem introivit sub peccato quod commisit primus homo per mandatum et ab illo usque ad Christum perduravit qui per crucem vitam mundo reparavit | Timeamus * | Adam vetitum cum lignum usurparet mortemque nobis propinaret secundum lignum crucis Christus contractavit vitam nobis in perpetuo formidavit et donavit | Timeamus * | |
| h01221a ALLV | Qui sicut dominus * |
| h00547b ALLV | Quis sicut dominus deus noster qui * |
| 920096 PS | Huic David quando terra ejus restituta est dominus regnavit exsultet terra laetentur insulae multae | Nubes et caligo in circuitu ejus justitia et judicium correctio sedis ejus | Ignis ante ipsum praecedet et inflammabit in circuitu inimicos ejus | Illuxerunt fulgura ejus orbi terrae vidit et commota est terra | Montes sicut cera fluxerunt a facie domini a facie domini omnis terra | Annuntiaverunt caeli justitiam ejus et viderunt omnes populi gloriam ejus | Confundantur omnes qui adorant sculptilia et qui gloriantur in simulacris suis adorate eum omnes angeli ejus | Audivit et laetata est Sion et exsultaverunt filiae Judae propter judicia tua domine | Quoniam tu dominus altissimus super omnem terram nimis exaltatus es super omnes deos | Qui diligitis dominum odite malum custodit dominus animas sanctorum suorum de manu peccatoris liberabit eos | Lux orta est justo et rectis corde laetitia | Laetamini justi in domino et confitemini memoriae sanctificationis ejus |
| 920112 PS | Alleluia Laudate pueri dominum laudate nomen domini | Sit nomen domini benedictum ex hoc nunc et usque in saeculum | A solis ortu usque ad occasum laudabile nomen domini | Excelsus super omnes gentes dominus et super caelos gloria ejus | Quis sicut dominus deus noster qui in altis habitat | Et humilia respicit in caelo et in terra | Suscitans a terra inopem et de stercore erigens pauperem | Ut collocet eum cum principibus cum principibus populi sui | Qui habitare facit sterilem in domo matrem filiorum laetantem |
| h04453 VAR | Dura quies igniter amara cunctis tempus ex tubam resonaret ocios suffido tristi modulante terra omnia passus | Nunc polus foedus inimico calore Tiber flagrat fluvios quem sicut | Intona te tristi luculus quem libra flumina | Ingruit imber inimicus abis florem eam suevit spoliare vitem spem quoque fragrans populus dominus vasis grando lapillis | Bupho nam surgit et amica ejus cui pera dedit gelidus quem serpens scorpias ictum lacunam parat quem exsilio partem | Mas canamus crebuit pice aquae plantam et culex mox da Christo li deus quem cimex stet in nocte vigila repara lex corpora pangimus | Tollet hoc mors tradens in precanti pelle langorem tribuam qui eccem aquae eam gratias placido sopore |
| h00343a ALLV | Quis sicut dominus deus noster * |
| g01005 Ca | Benedictus dominus deus Israel quia visitavit et fecit redemptionem plebi suae et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui sicut locutus est per os sanctorum qui a saeculo sunt prophetarum ejus salutem ex inimicis nostris et de manu omnium qui oderunt nos ad faciendam misericordiam cum patribus nostris et memorari testamenti sui sancti jusjurandum quod juravit ad Abraham patrem nostrum daturum se nobis ut sine timore de manu inimicorum nostrorum liberati serviamus illi in sanctitate et justitia coram ipso omnibus diebus nostris et tu puer propheta altissimi vocaberis praeibisenim ante faciem domini parare vias ejus ad dandam scientiam salutis plebi ejus in remissionem peccatorum eorum per viscera misericordiae dei nostri in quibus visitabit nos oriens ex alto illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent ad dirigendos pedes nostros in viam pacis gloria patri et filio et spiritui sancto sicut erat in principio et nunc et semper et in saecula saeculorum amen |
| h01407a ALLV | Quis sicut dominus * |