| Text | Cantus ID | Genre |
|---|---|---|
| Alleluia Confitemini domino et invocate nomen ejus annuntiate inter gentes opera ejus | Cantate ei et psallite ei narrate omnia mirabilia ejus | Laudamini in nomine sancto ejus laetetur cor quaerentium dominum | Quaerite dominum et confirmamini quaerite faciem ejus semper | Mementote mirabilium ejus quae fecit prodigia ejus et judicia oris ejus | Semen Abraham servi ejus filii Jacob electi ejus | Ipse dominus deus noster in universa terra judicia ejus | Memor fuit in saeculum testamenti sui verbi quod mandavit in mille generationes | Quod disposuit ad Abraham et juramenti sui ad Isaac | Et statuit illud Jacob in praeceptum et Israel in testamentum aeternum | Dicens tibi dabo terram Chanaan funiculum hereditatis vestrae | Cum essent numero brevi paucissimi et incolae ejus | Et pertransierunt de gente in gentem et de regno ad populum alterum | Non reliquit hominem nocere eis et corripuit pro eis reges | Nolite tangere christos meos et in prophetis meis nolite malignari | Et vocavit famem super terram et omne firmamentum panis contrivit | Misit ante eos virum in servum venundatus est Joseph | Humiliaverunt in compedibus pedes ejus ferrum pertransiit animam ejus | Donec veniret verbum ejus eloquium domini inflammavit eum | Misit rex et solvit eum princeps populorum et dimisit eum | Constituit eum dominum domus suae et principem omnis possessionis suae | Ut erudiret principes ejus sicut semetipsum et senes ejus prudentiam doceret | Et intravit Israel in Aegyptum et Jacob accola fuit in terra Cham | Et auxit populum suum vehementer et firmavit eum super inimicos ejus | Convertit cor eorum ut odirent populum ejus et dolum facerent in servos ejus | Misit Moysen servum suum Aaron quem elegit ipsum | Posuit in eis verba signorum suorum et prodigiorum in terra Cham | Misit tenebras et obscuravit et non exacerbavit sermones suos | Convertit aquas eorum in sanguinem et occidit pisces eorum | Edidit terra eorum ranas in penetralibus regum ipsorum | Dixit et venit coenomyia et ciniphes in omnibus finibus eorum | Posuit pluvias eorum grandinem ignem comburentem in terra ipsorum | Et percussit vineas eorum et ficulneas eorum et contrivit lignum finium eorum | Dixit et venit locusta et bruchus cujus non erat numerus | Et comedit omne foenum in terra eorum et comedit omnem fructum terrae eorum | Et percussit omne primogenitum in terra eorum primitias omnis laboris eorum | Et eduxit eos cum argento et auro et non erat in tribubus eorum infirmus | Laetata est Aegyptus in profectione eorum quia incubuit timor eorum super eos | Expandit nubem in protectionem eorum et ignem ut luceret eis per noctem | Petierunt et venit coturnix et pane caeli saturavit eos | Dirupit petram et fluxerunt aquae abierunt in sicco flumina | Quoniam memor fuit verbi sancti sui quod habuit ad Abraham puerum suum | Et eduxit populum suum in exsultatione et electos suos in laetitia | Et dedit illis regiones gentium et labores populorum possederunt | Ut custodiant justificationes ejus et legem ejus requirant | 920104 | PS |
| Dixit autem dominus ad eum leva in circuitu oculos tuos et vide omnem terram quam conspicis tibi dabo et semini tuo in sempiternum | 007180a | V |
| Quare fremuerunt gentes et populi meditati sunt inania | Astiterunt reges terrae et principes convenerunt in unum adversus dominum et adversus Christum ejus | Dirumpamus vincula eorum et projiciamus a nobis jugum ipsorum | Qui habitat in caelis irridebit eos et dominus subsannabit eos | Tunc loquetur ad eos in ira sua et in furore suo conturbabit eos | Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum ejus praedicans praeceptum ejus | Dominus dixit ad me filius meus es tu ego hodie genui te | Postula a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae | Reges eos in virga ferrea et tamquam vas figuli confringes eos | Et nunc reges intellegite erudimini qui judicatis terram | Servite domino in timore et exsultate ei cum tremore | Apprehendite disciplinam nequando irascatur dominus et pereatis de via justa | Cum exarserit in brevi ira ejus beati omnes qui confidunt in eo | 920002 | PS |
| Dixit dominus ad Abraham prospice oculis et vide ab oriente et africo aquilone et mare omnem terram quam vides tibi dabo eam et semini tuo in aeternum migrans Abraham venit et habitavit ad ilicem Mambre quae erat in Ebron et aedificavit ibi altare domino | h00243a | SCRV |
| Reges de lumbis tuis egredientur terram quam dedi Abraham Isaac dabo tibi | 006628a | V |
| Intellectum dabo tibi * | h01205a | ALLV |
| Dum iret Jacob de Bersabee et pergeret Aran locutus est ei deus dicens terram in qua dormis tibi dabo et semini tuo | 006547 | R |
| Miles ad castrum properes novellum pridem et notos repetas locellos posside terram tibi praeparatam jam comes Galli sociare illi | Nos sua Magne pignora Gallus miserat ad te teque venire oppido poscit Miles* | Nunc studet ille rus laquearque te veniente comere laute nil remoreris Miles* | Sexus uterque vir mulierque turba pedestris coetus equestris vociferantur Miles * | Te pater aetas expetit omnis ut veniendo cuncta mederis et modulantur Miles* | Quando parata ingrediaris tecta patrone nos famulantes ipse tuere Miles* | Ad tua quisquis limina stratus te sibi poscat sancte favere esto misertus Miles * | Igne nocivo grandine morbo daemonis astu marte fameque protege cives Miles * | Corporis ut qui reliquiarum condere partem promeruerunt juveris illos Miles * | ah50198 | H |
| Audi Israel praecepta domini et ea in corde tuo quasi in libro scribe et dabo tibi terram fluentem lac et mel | 006143 | R |
| Ego te augebo et tibi dabo terram hanc et semini tuo post te alleluia alleluia | h03242 | PSLD |