Quoniam tu flagellas et salvas ducis ad infernum et reducis et non est qui effugiat manum tuam | Confitemini domino filii Israel et in conspectu gentium laudate eum | Quoniam ideo dispersit vos inter gentes quae ignorant eum ut vos narretis mirabilia ejus et faciatis scire eos quia non est alius deus omnipotens praeter eum | Ipse castigavit nos propter iniquitates nostras et ipse salvabit nos propter misericordiam suam | Aspicite ergo quae fecit vobiscum timore et tremore confitemini illi regemque saeculorum laudate et exsultate eum in operibus vestris | Ego autem in terra captivitatis meae confitebor illi quoniam ostendit majestatem suam in gentem peccatricem | Convertimini itaque peccatores et facite justitiam coram deo credentes quod faciat vobiscum misericordiam suam | Ego autem et anima mea in eo laetabimur | Benedicite dominum omnes electi ejus agite dies laetitiae et confitemini illi
Alleluia Laudate pueri dominum laudate nomen domini | Sit nomen domini benedictum ex hoc nunc et usque in saeculum | A solis ortu usque ad occasum laudabile nomen domini | Excelsus super omnes gentes dominus et super caelos gloria ejus | Quis sicut dominus deus noster qui in altis habitat | Et humilia respicit in caelo et in terra | Suscitans a terra inopem et de stercore erigens pauperem | Ut collocet eum cum principibus cum principibus populi sui | Qui habitare facit sterilem in domo matrem filiorum laetantem