| a02507 H | Congregavit nos in unum Christi amor timeamus et amemus deum vivum ubi caritas et amor ibi deus | A solis ortu et occasu ab aquilone et mari | Congregavit * | Una sabbati surrexit valde mane et apparuit Mariae Magdalenae quae discipulis occurit nuntiare. Vere Dominus surrexit sicut dixit de sepulcro resurrexit pastor bonus | Timeamus * | Duo angeli sedebant ad sepulchrum mulieres lamentabant et dicebant ubi posuisti eum et dicebant | Vere * | Sanguine suo nos redemit precioso claustra inferni confregit miserando ad baptismum nos vocavit renascendo spem nobis repromisit resurgendo | Timeamus * | Duobus discipulis in via se ostendit ceteris se manifestavit in conclavi que videntibus illis caelos penetravit spiritum sanctum super eos inflamavit | Timeamus * | Unde petimus ab eo illuminari blandimenta hujus mundi devitare ad supernam felicitatem respiraret inter agmina sanctorum collacari | Timeamus * | Hic est dies in quo Christi precioso est in sanguine redemptus mundus totus in quo ovem que erravit pastor bonus ad ovile reportavit ulnis sacris | Timeamus * | Mortem etiam per stultam mulierem a paradiso suscepit mundus olim dignum fuit ut per bonam mulierem a sepulchro vita mundus obaudiret | Timeamus * | Mors in orbem introivit sub peccato quod commisit primus sub homo per mandatum et ab illo usque ad Christum perduravit qui per crucem vita mundi renovatum | Timeamus * | Adam vetitum cum lignum usurparet mortem nobis propinaret secundum lignum Christus crucis contractavit vitam nobis in perpetuo formidavit et donavit | Timeamus * | |
| h01070a ALLV | Qui sicut dominus * |
| a08336 A | Una sabbati surrexit valde mane sic apparuit Mariae Magdalenae quae discipulis occurrit nuntiare | Timeamus et amemus deum verum ubi caritas et amor ibi deus | Vere dominus surrexit sicut dixit de sepulcro resurrexit pastor bonus | Timeamus * | Duo angeli sedebant ad sepulchrum mulieres lamentabant et dicebant ubi posuistis eum et dicebant | Vere dominus * | Sanguine suo nos redemit precioso claustra inferni confregit miserando ad baptismum nos vocavit renascendo spem nobis repromisit resurgendo | Timeamus * | Duobus discipulis in via se ostendit ceteris se manifestavit in conclavi videntibus illis caelos penetravit spiritum sanctum super eos inflamavit | Vere dominus * | Unde petimus ab eo illuminari blandimenta hujus mundi devitare ad supernam felicitatem respirare inter agmina sanctorum collocari | Timeamus * | Hic est dies in quo Christi precioso est in sanguine redemptus mundus totus in quo ovis erravit pastor bonus ad ovile reportavit ulnis sacris | Vere * | Mors tunc etiam per stultam mulierem a paradiso suscepit mundus olim dignum fuit ut per bonam mulierem a sepulchro vitam mundus obaudiret | Timeamus * | Mors in orbem introivit sub peccato quod commisit primus homo per mandatum et ab illo usque ad Christum perduravit qui per crucem vitam mundo reparavit | Timeamus * | Adam vetitum cum lignum usurparet mortemque nobis propinaret secundum lignum crucis Christus contractavit vitam nobis in perpetuo formidavit et donavit | Timeamus * | |
| h00547b ALLV | Quis sicut dominus deus noster qui * |
| 920086 PS | Filiis Core psalmus cantici Fundamenta ejus in montibus sanctis | Diligit dominus portas Sion super omnia tabernacula Jacob | Gloriosa dicta sunt de te civitas dei | Memor ero Rahab et Babylonis scientium me ecce alienigenae et Tyrus et populus Aethiopum hi fuerunt illic | Numquid Sion dicet homo et homo natus est in ea et ipse fundavit eam altissimus | Dominus narrabit in scripturis populorum et principum horum qui fuerunt in ea | Sicut laetantium omnium habitatio est in te |
| 920102 PS | Ipsi David benedic anima mea domino et omnia quae intra me sunt nomini sancto ejus | Benedic anima mea domino et noli oblivisci omnes retributiones ejus | Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis qui sanat omnes infirmitates tuas | Qui redimit de interitu vitam tuam qui coronat te in misericordia et miserationibus | Qui replet in bonis desiderium tuum renovabitur ut aquilae juventus tua | Faciens misericordias dominus et judicium omnibus injuriam patientibus | Notas fecit vias suas Moysi filiis Israel voluntates suas | Miserator et misericors dominus longanimis et multum misericors | Non in perpetuum irascetur neque in aeternum comminabitur | Non secundum peccata nostra fecit nobis neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis | Quoniam secundum altitudinem caeli a terra corroboravit misericordiam suam super timentes se | Quantum distat ortus ab occidente longe fecit a nobis iniquitates nostras | Quomodo miseretur pater filiorum misertus est dominus timentibus se | Quoniam ipse cognovit figmentum nostrum recordatus est quoniam pulvis sumus | Homo sicut foenum dies ejus tamquam flos agri sic efflorebit | Quoniam spiritus pertransibit in illo et non subsistet et non cognoscet amplius locum suum | Misericordia autem domini ab aeterno et usque in aeternum super timentes eum et justitia illius in filios filiorum | His qui servant testamentum ejus et memores sunt mandatorum ipsius ad faciendum ea | Dominus in caelo paravit sedem suam et regnum ipsius omnibus dominabitur | Benedicite domino omnes angeli ejus potentes virtute facientes verbum illius ad audiendam vocem sermonum ejus | Benedicite domino omnes virtutes ejus ministri ejus qui facitis voluntatem ejus | Benedicite domino omnia opera ejus in omni loco dominationis ejus benedic anima mea domino |
| h00349a ALLV | Quis sicut dominus deus * |
| g00922 PS | Deus judicium tuum regi da et justitiam tuam filio regis Judicare populum tuum in justitia et pauperes tuos in judicio Suscipiant montes pacem populo et colles justitiam Judicabit pauperes populi et salvos faciet filios pauperum et humiliabit calumniatorem Et permanebit cum sole et ante lunam in generatione et generationem Descendet sicut pluvia in vellus et sicut stillicidia stillantia super terram Orietur in diebus ejus justitia et abundantia pacis donec auferatur luna Et dominabitur a mari usque ad mare et a flumine usque ad terminos orbis terrarum Coram illo procident Aethiopes et inimici ejus terram lingent Reges Tharsis et insulae munera offerent reges Arabum et Saba dona adducent et adorabunt eum omnes reges terrae omnes gentes servient ei Quia liberabit pauperem a potente et pauperem cui non erat adjutor Parcet pauperi et inopi et animas pauperum salvas faciet Ex usuris et iniquitate redimet animas eorum et honorabile nomen eorum coram illo Et vivet et dabitur ei de auro Arabiae et adorabunt de ipso semper tota die benedicent ei Et erit firmamentum in terra in summis montium superextolletur super Libanum fructus ejus et florebunt de civitate sicut fenum terrae Sit nomen ejus benedictum in saecula ante solem permanet nomen ejus Et benedicentur in ipso omnes tribus terrae omnes gentes magnificabunt eum Benedictus Dominus Deus Israel qui facit mirabilia solus Et benedictum nomen majestatis ejus in aeternum et replebitur majestate ejus omnis terra Fiat fiat |
| h02671a ANTV | Qui descenditis in mare et plenitudo ejus insulae et habitatores earum | Sublevetur desertum et civitates ejus in domibus habitabit Cedar | Laudate habitatores Petrae de vertice montium clamate | Ponent domino gloriam et laudem ejus in insulis nuntiabunt | Dominus sicut fortis egredietur sicut vir proeliator suscitabit zelum | Vociferabitur et clamabit et super inimicos suos confortabitur | Tacui semper silvi patiens fui sicut pariens loquar | Dissipabo et absorbebo simul desertos faciam montes et colles et omne gramen eorum exsiccabo | Ponam flumina in insulas et stagna arefaciam | Et ducam caecos in via quam nesciunt in semitis quas ignoraverunt ambulare eos faciam | Ponam tenebras coram eis in lucem et prava in recta |
| h02818a ANTV | Liga testimonium et signa legem in discipulis meis et exspectabo dominum qui abscondit faciem suam a domo Jacob et praestolabor eum | Ecce ego et pueri quos mihi dedit dominus in signum et in portentum Israelis a domino exercituum qui habitat in monte Sion | Et cum dixerint ad vos quaerite a pythonibus et a divinis qui stridunt in incantationibus suis | Numquid non populus a deo suo requirit pro vivis a mortuis et ad legem magis et ad testimonium | Quod si non dixerint juxta verbum hoc non erit eis matutina lux | Et transivit per eam corruet et esuriet et cum esurierit irascetur et maledicet regi suo et deo suo | Et suspiciet sursum et ad terram intuebitur | Et ecce tribulatio et tenebrae dissolutio angustia et caligo persequens et non poterit avolare de angustia sua | Primo tempore alleviata est terra Zabulon et terra Nephtalim et in novissimo aggravata est via maris trans Jordanem Galileae | Gentium populus qui sedebat in tenebris vidit lucem magnam habitantibus in regione umbrae mortis lux orta est eis | Multiplicasti gentem non magnificasti laetitiam laetabuntur coram te sicut laetantur in messe sicut exultant quando dividunt spolia | Jugum enim oneris ejus et virgam humeri ejus et sceptrum exactoris ejus superasti sicut in die Madian | Quia omnis violenta praedatio cum tumultu et vestimentum mixtum sanguine erit in conbustionem et cibus ignis | Parvulus enim natus est nobis filius datus est nobis et factus est principatus ejus super humerum ejus | Et vocabitur nomen ejus admirabilis consiliarius | Deus fortis pater futuri saeculi princeps pacis | Multiplicabitur ejus imperium et pacis non erit finis | Super solium David et super regnum ejus ut confirmet illud et corroboret in judicio et justitia amodo et usque in sempiternum | Zelus domini exercituum faciet hoc |