| h01247a ALLV | Non nobis domine * |
| h01926b ALLV | Non nobis domine non nobis sed nomini * |
| h04761 CaH | De nocte spiritus meus vigilat ad te domine qua lux praecepta tua super terram | Justitiam discite qui habitatis terram cessavit enim impius | Omnis enim qui non dedicerit justitiam super terram veritatem non facit | Tollatur impius ne videant majestatem domini domine deus excaelsum est bracchium tuum et nescierunt qui autem cognoverunt non confundentur | Caelus apprehendit populum in eruditum et nunc ignis adversarius consummis | Domine deus noster pacem tuam da nobis omnia enim dedisti nobis | Domine praeter te alium non nobimus nomen tuum invocabimus | Mortui autem vitam non videbunt neque medici resuscitabunt | Ideo super induxisti et tullisti et perdidisti omnem memoria eorum | Adde illis mala domini adde mala gloriosis terrae | Domine in tribulatione memor fui tui in tribulatione murmuris doctrina tua in eis | Et sicut parturiens ambula popule meus et in recessus tuos abscondere pusillum aliquantulum donec transeat indignatio |
| h02052 RS | Circumdederunt nos mala nostra quorum non est numerus comprehenderunt nos iniquitates nostrae et peccata nostra adversantur nobis parce domine quia dolor noster amarus est nimis |
| h02453a RSV | Non secundum peccata nostra facias nobis neque secundum iniquitates nostras retribuas nobis domine |
| ah50267 Sq | Caeli enarrant gloriam dei filii verbi incarnati facti de terra caeli | Haec enim gloria soli domino est congrua | Nomen est cujus magni consilii angelus | Istud consilium lapso homini auxilium est antiquum et profundum et verum factum solis tantum sanctis cognitum | Cum angelus iste homo natus ex muliere immortalem ex mortali de terra caelum fecit ex homine angelum | Hic est dominus exercituum deus cujus sunt angeli missi in terram apostoli | Quibus se ipsum vivum praebuit resurgens multis argumentis pacem victor mortis nuntians | Pax vobis ego sum inquit nolite jam timere praedicate verbum dei creaturae omni coram regibus et principibus | Sicut misit me pater et ego mitto vos in mundum estote ergo prudentes sicut serpentes estote ut columbae simplices | Hinc Petrus Romam apostolorum princeps adiit Paulus Graeciam ubique docens gratiam ter quattuor alii proceres in plagis terrae quattuor evangelizantes trinum et unum | Andreas Jacobus uterque Philippus Bartholmaeus Simon Thaddeus Joannes Thomas et Matthaeus duodecim judices non ab uno sed in unum divisi per orbem divisos in unum colligunt | In omnem terram exivit sonus eorum | Et in fines orbis terrae verba eorum | Quam speciosi pedes evangelizantium bonum praedicantium pacem | Sanguine Christi redemptis ita dicentium Sion regnabit deus tuus | Qui verbo saecula fecit quod pro nobis verbum caro factum est in fine saeculorum | Hoc verbum quod praedicamus Christum crucifixum qui vivit et regnat deus in caelis | Hi sunt caeli in quibus Christe habitas in quorum verbis tonas fulguras signis roras gratia | His dixisti rorate caeli desuper et nubes pluant justum aperiatur terra germinans | Germen justum suscitans terram nostram quam apostolicis verbis serens germinare facias | Quorum verbis verbum patris tenentes in patientia fructum ferre fac nos tibi domine | Hi caeli quos magni consilii angelus inhabitas quos non servos sed amicos appellas quibus omnia quae audisti a patre notificas | In quorum divisione collectum gregem custodias indivisum et in vinculo pacis ut in te unum simus sicut in patre tu es unus | Miserere nobis tu qui habitas rex in caelis |
| 509502.Tp558 Tp | GLORIA IN EXCELSIS DEO ET IN TERRA PAX HOMINIBUS BONAE VOLUNTATIS Quae Deo manet accepta super omne munus LAUDAMUS TE Quem caelitus laudant virtutes cunctae caelorum atque angelicorum ordinum BENEDICIMUS TE Qui ante saecula extas benedictus conditor orbis qui tuos misericors ab inferni sedibus eduxeras ADORAMUS TE Cujus potestas sine fine praemia tribuit sanctis GLORIFICAMUS TE Non meritis nostris sed tua pace suffulti GRATIAS AGIMUS TIBI Qui nos a morte solvens tuos fratres vocitare dignatus es PROPTER MAGNAM GLORIAM TUAM DOMINE DEUS REX CAELESTIS DEUS PATER OMNIPOTENS DOMINE FILI UNIGENITE JESU CHRISTE DOMINE DEUS AGNUS DEI FILIUS PATRIS QUI TOLLIS PECCATA MUNDI MISERERE NOBIS QUI TOLLIS PECCATA MUNDI SUSCIPE DEPRECATIONEM NOSTRAM QUI SEDES AD DEXTERAM PATRIS MISERERE NOBIS QUONIAM TU SOLUS SANCTUS TU SOLUS DOMINUS TU SOLUS ALTISSIMUS JESU CHRISTE CUM SANCTO SPIRITU IN GLORIA DEI PATRIS AMEN |
| ah53157 Sq | Laus tibi Christe patris optimi nate deus omnipotentiae | Quem caelitus jubilat super astra manentis plebis decus harmoniae | Quem agmina infantium sonoris hymnis collaudant aetheris in arce | Quos impius ob nominis odium tui misero straverat vulnere | Quos pie nunc remuneras in caelis Christe pro poenis nitide | Solita usus gratia qui tuos ornas coronis splendide | Quorum precibus sacris dele precamur nostrae pie crimina vitae | Ut quos laudibus tuis junxeras nobis istic dones clemens favere | Illis aeternae dans lumen gloriae | Nobis terrea concede vincere | Ut liceat serenis actibus pleniter adipisci dona tuae gratiae | Herodis ut non fiat socius quisquis in horum laude se exercet propere | Sed aeternaliter cum eisdem catervis sit tecum domine |
| ah53217 Sq | Protomartyr Domini Stephane nos pius audi colimus festa tua sincero qui pectore et fideli | Qui linea extiteras martyrii sustinens lapidantum immanes et persequentum furores | Persequentes diligis veniam rogas impiis ignorantiae illud delictum non facinora asscribis | O insignis pietas quae precum offert hostias reminiscens exempli quod fixus exhibuit Deus cruci | Pater inquiens dimitte illis nefandum scelus criminis hoc quia nesciunt esse haeresis | Ita Stephanus miserans rogat ne hostes imber lapidum cruentos merita poena puniat | Domine Jesu absolve horum dicens carnificum hujus noxae me poscente debitum | Hae preces Saulum persecutorem nobis effecerunt piu atque omni terrae celebrem | Sic precibus nos tuis Stephane adjuves prosperis cum rege | Cujus vexilli gerulus poteras hostium jacturam audax suffere | Nos persecutores forte sumus cum nil dignum Deo gerimus sed tu fave poscimus | Qui lapidantibus te populis misereri malens genua inclinasti condolens | Milites Domini martyrizatos praecellens |
| a01756 H | Noctis tempus jam praeterit jam gallus canent viribus gallo canente spes redit egris salus refunditur | Somnum gravati surgite cordis reatum pandite Jesu quae laudem dicite quae nos redemit sanguine | Non ut fax discipulus qui pacem ferens osculo et dolo tenens pectore turbis magistrum tradidit | Jesus captus ab impiis disparguntur discipuli locutus est ut dominus noctis ferens scandalum | Jesus suis discipulis dum crucem suam predicat negaris esse praemonet petrus facturus abnegat | Petrus fervens spiritu sequitur in praetorio sed agnitum discipuli negavit christum dominum | Petrus jurabat omnibus se non novisse hominem vox nam quae galli resonat et petrus culpam meminit | Jesus dum petrum respicit fidem petri dum suscipit petrus quae flendo recipit quod ante paulo admiserat | Et nos precamur domine fidem petri recipere fide quae apostolica flere pro nostra crimina | Gallo canente venimus laudes deo persolvimus confessionis proprie dantes ei veram fidem | Abscedat princeps demonum cum noxiis phantasmatum jam nos piavit veritas jam probra tersit caritas | Hinc te deus te poscimus ut per vagantes demonas signum salutis dextruas nos a pavore liberans | Hac noctis hora praescium david futurae gloriae deo preces multiplicat in matutinis excubans | Et nos oportet surgere illo vigore corporis illo quae voto spiritus quod expiemur sordibus | Exsurge nobis cum deus laudes tuorum suscipe lustrando corda lubrica lucis novella gratia |