| h01926b ALLV | Non nobis domine non nobis sed nomini * |
| h01223a ALLV | Non nobis domine * |
| h04639 PRCS | Miserator domine tu indulge nobis parce omnem plebem tuam et exaudi servos tuos | Satis valde afflicti meroribus contriti cognoscentes delictis te exoramus mittis | Ecce servus domine scelera fatentes a te creatorem verum veniam exspectantes | Regis omnibus dele poenitentem fave eruentes erige per magestatem tuam | Aperis caecis visum brutis intellectum pauperibus subsidium per misericordiam tuam | Tu infirmis restaura captibus defende et sepultis omnibus requiem aeternam dona | Intende pie pater creaturam tuam et jam non despicias sed illesos conserva | Omitte sceleribus conferens coronam aufer honus peccati et dabit tam aeternam |
| h04693 CaH | Benedictus es domine deus patrum nostrorum et laudabilis et gloriosum nomen tuum in saecula | Quia justus es in omnibus quae fecisti nobis et universa opera tua vera et viae tuae rectae et omnia judicia tua vera | Judicia enim vera fecisti juxta omnia quae induxisti super nos et super civitatem sanctam patrum nostrorum Jerusalem | Quia in veritate et in judicio induxisti omnia haec propter peccata nostra | Peccavimus enim et inique egimus recedentes a te et deliquimus in omnibus et praecepta tua non audivimus nec observavimus nec fecimus sicut praeceperas nobis ut bene nobis esset | Omnia ergo quae induxisti super nos et universa quae fecisti nobis in vero judicio fecisti | Et tradidisti nos in manibus inimicorum iniquorum pessimorum praevaricatorum quae et regi injusto et pessimo ultra omnem terram | Et nunc non possumus aperire os confusio et opprobrium facti sumus servis tuis et his qui colunt te | Neque sumus tradas nos in perpetuum propter nomen tuum et ne dissipes testamentum tuum neque auferas misericordiam tuam a nobis | Propter Abraham dilectum tuum et Isaac servum tuum et Israel sanctum tuum quibus locutus es pollicens quod multiplicares semen eorum sicut stellas caeli et velut arenam quae est in littore maris | Quia domine imminuti sumus plus quam omnes gentes sumus quae humiles in universa terra hodie propter peccata nostra | Et non est in tempore princeps propheta et dux | Neque holocaustum neque sacrificium neque oblatio neque incensum neque locus primitiarum coram te ut possimus invenire misericordiam | Sed in animo contrito et spiritu humilitatis suscipiamus sicut in holocaustis arietum et taurorum et sicut in millibus agnorum pinguium sic fiat sacrificium nostrum in conspectu tuo hodie ut placeat tibi | Et perfice subsequentes te quoniam non est confusio confidentibus in te | Et nunc sequimur te in toto corde nostro et timemus te et quaerimus faciem tuam ne confundas nos | Sed fac nobiscum secundum mansuetudinem tuam et secundum multitudinem misericordiae tuae | Et erue nos in mirabilibus tuis et da gloriam nomini tuo domine | Confundantur omnes qui ostendunt servis tuis mala | Confundantur in omni potentia sua et robur eorum conteratur | Et sciant quia tu es dominus deus solus et gloriosus in universo orbe terrarum |
| 005093 A | Sustinuimus pacem et non venit domine quaesivimus bona et ecce turbatio cognovimus domine peccata nostra non in aeternum irascaris nobis deus Israel |
| h02434 RS | Peccavimus domine et facti summus ante te tamquam in mundi propter peccata nostra non est qui in voce nomen tuum neque qui deprecetur te pro nobis sed tu domine pater noster es nos autem opus manum tuarum noli nobis irasci sed respice populum tuum propter Sion deserta et Jerusalem desolata |
| h02698a ANTV | Deus quis similis tibi ne taceas neque compescaris deus | Quoniam ecce inimici tui domine sonuerunt et qui oderunt levaverunt caput | In plebem tuam adversum te cogitaverunt consilium cogitaverunt adversus sanctos tuos | Dixerunt venite disperdamus eos de gente et non memoretur nomen Israel amplius | Quoniam cogitaverunt consilium in unum adversum te testamentum disposuerunt | Tabernacula Idumaeorum et Ismahelitae Moab et Agareni | Gebal et Ammon et Amalec alienigenae cum habitantibus Tyrum | Etenim Assur simul venit cum illis facti sunt in susceptione filiis Loth | Fac illis deus sicut Madian et Sisarae sicut Jabin in torrente Cisson | Disperierunt in Endor facti sunt sicut stercus terrae | Pone principes eorum sicut Oreb et Zeb et Zebee et Salmana omnes principes eorum qui dixerunt hereditatem possideamus nobis sanctuarium dei | Deus meus pone illos ut rotam et sicut stipulam ante faciem venti | Sicut ignis qui comburet silvam velut sicut flamma comburens montes ita persequeris eos in tempestate tua et in ira tua conturbabis eos | Imple facies eorum ignominia et quaerant nomen tuum domine | Confundantur et turbetur in saeculum saeculi et revereantur et pereant in aeternum et in saeculum saeculi | Et cognoscant quia nomen tibi dominus tu solus altissimus super omnem terram |
| 830213.1 H | Maria mater domini aeterni patris filii fer opem nobis omnibus ad te confugientibus | Deum de deo genitum tu genuisti filium qui non habet initium in te sumpsit exordium | Caelum terramque qui regit in te formatus exstitit quem mundus totus non capit in tuo ventre jacuit | Deus et homo nascitur unus et Christus colitur Jesus redemptor omnium salvator atque gentium | Tunc nobis nasci profuit a morte nos eripuit pro nobis ipse mortuus et nos per eum vivimus | Gloria tibi domine qui natus es de virgine cum patre et sancto spiritu in sempiterna saecula |
| a01758 H | Surgentes ad te domine atre noctis silentio vigiliis obsequiis patrum sequentes ordinem | Quem nobis dereliquerunt jure hereditario ministrantes excubiis tibi sanctae paraclite | Pari cum patre clarus est cum christo subtilismus multi modis spiritus rex misticus agnosceris | Fragiles carne conspicit quos ille antiquissimus suis decepit artubus tuis trahe virtutibus | Grex tuus tibi deditus nullo tenatur crimine quem tuo christe sanguine voluisti redimere | Oves errantes praevide pastor bone piissime ad aula celsitudinis tuis reporta humeris | Tabefactus et saucius abscedat princeps demonum perdat praedam de faucibus insatiata ravies | Exsultet christe dominus psallat chorus angelicus laudes insonent in organo ter sanctus dicat domino | Jesu defensor omnium protector et mirabilis sueta noctis advenit et nos sopore dediti | In tuo sancto nomine qui custos et defensor es et vigemus spiritu ut mereamur lampades | Cantores tuos domine quos jubes nocte surgere ad invocandum tuum nomen quod nobis est laudabile | Quem omnis terra metuit pro tanta magnitudine sequamur in tua laude quod pie sancte precipis | Hymnorum cantus resonet de corda te credentium sequamur tanti gaudii promissa sancti spiritus | Clamor in nocte factus est Jesus ingressus januis et vigilantes provocat intrare sancta regina | Gaudet sponsus virginum ingressus in cubiculo ubi coronas martyrum refulgent ante dominum | Mercedem tanti gloriae daturus est credentibus quod nobis sitit animus sic mereamur consequi | Medium noctis tempus est prophetica vox admonet dicamus laudes domino patri semper et filio | Sancto quoque spiritui perfecta enim trinitas uniusque substantiae laudanda semper nobis est | Medie noctis tempore pergens vastor angelus egyptus mortem inferens diluit primogenita | Haec hora justis salus est in quo se vinctus angelus ausus punire non fuit signum formidans sanguinis | Egyptus flebat fortiter tantarum dira funera solus gaudebat Israel agni protector sanguinis | Nos vero Israel sumus laetemur in te domine hostem prosternentes malum Christi defensi sanguine | Medie noctis tempore per voce evangelica venturus sponsus creditur regni caelestis conditor | Occurrunt sancte virgines obviam tunc adventui claras gestantes lampades magno laetantes gaudio | Stulte fores remanent que extinctas habent lampades frustra pulsantes janua clausa jam regni regia | Quare vigilemus sobrie gestantes mente splendide ut adveniente Jesu digni occuramus obviam | Medie noctis tempore paulus quoque et sileas pro christo vincti in carcere laudando resoluti sunt | Nobis hic mundus carcere est Christi resolve vincula nostra relaxa crimina in te sancte credentium | Dignos nos fac rex hagie venturi regni glorie eternis ut mereamur te laudibus concinere | Praesta pater piissime |
| h03189c ANTV | Miserere nobis domine * |