Felix qui potuit transgredi et non est transgressus et facere mala et non fecit ideo stabilita sunt opera ejus in domino et eleemosynas illius enarrabit ecclesia sanctorum alleluia alleluia
Alleluia reversionis Aggaei et Zachariae Beatus vir qui timet dominum in mandatis ejus volet nimis | Potens in terra erit semen ejus generatio rectorum benedicetur | Gloria et divitiae in domo ejus...
Canticum graduum Beati omnes qui timent dominum qui ambulant in viis ejus | Labores manuum tuarum quia manducabis beatus es et bene tibi erit | Uxor tua sicut vitis abundans in lateribus domus tuae...
Festa mente jucundemur festa voce veneremur diem natalitium | Quo est natus vir beatus Wenceslaus Deo gratus in terra viventium | Qua mens semper habitavit caro dum hic aggravavit spiritum egregium...