| h03418a ANTV | Confitemini domino in cithara * |
| 507011 Al | Alleluia Confitemini domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia ejus |
| 920032 PS | Psalmus David exsultate justi in domino rectos decet collaudatio | Confitemini domino in cithara in psalterio decem chordarum psallite illi | Cantate ei canticum novum bene psallite ei in vociferatione | Quia rectum est verbum domini et omnia opera ejus in fide | Diligit misericordiam et judicium misericordia domini plena est terra | Verbo domini caeli firmati sunt et spiritu oris ejus omnis virtus eorum | Congregans sicut in utre aquas maris ponens in thesauris abyssos | Timeat dominum omnis terra ab eo autem commoveantur omnes inhabitantes orbem | Quoniam ipse dixit et facta sunt ipse mandavit et creata sunt | Dominus dissipat consilia gentium reprobat autem cogitationes populorum et reprobat consilia principum | Consilium autem domini in aeternum manet cogitationes cordis ejus in generatione et generationem | Beata gens cujus est dominus deus ejus populus quem elegit in hereditatem sibi | De caelo respexit dominus vidit omnes filios hominum | De praeparato habitaculo suo respexit super omnes qui habitant terram | Qui finxit sigillatim corda eorum qui intellegit omnia opera eorum | Non salvatur rex per multam virtutem et gigas non salvabitur in multitudine virtutis suae | Fallax equus ad salutem in abundantia autem virtutis suae non salvabitur | Ecce oculi domini super metuentes eum et in eis qui sperant super misericordia ejus | Ut eruat a morte animas eorum et alat eos in fame | Anima nostra sustinet dominum quoniam adjutor et protector noster est | Quia in eo laetabitur cor nostrum et in nomine sancto ejus speravimus | Fiat misericordia tua domine super nos quemadmodum speravimus in te |
| a00244 AV | Confitemini domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia ejus |
| g01025a CmV | Confitemini domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia ejus |
| h01635a ALLV | Confitemini domino quoniam bonus |
| g02752a GrV | Alleluia confitemini domino quoniam bonus in saeculum misericordia ejus |
| g02275a InV | Confitemini domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia ejus |
| h04692 CaH | Magnus es domine in aeternum et in omnia saecula regnum tuum | Quoniam tu flagellas et salvas ducis ad infernum et reducis et non est qui effugiat manum tuam | Confitemini domino filii Israel et in conspectu gentium laudate eum | Quoniam ideo dispersit vos inter gentes quae ignorant eum ut vos narretis mirabilia ejus et faciatis scire eos quia non est alius deus omnipotens praeter eum | Ipse castigavit nos propter iniquitates nostras et ipse salvabit nos propter misericordiam suam | Aspicite ergo quae fecit vobiscum timore et tremore confitemini illi regemque saeculorum laudate et exsultate eum in operibus vestris | Ego autem in terra captivitatis meae confitebor illi quoniam ostendit majestatem suam in gentem peccatricem | Convertimini itaque peccatores et facite justitiam coram deo credentes quod faciat vobiscum misericordiam suam | Ego autem et anima mea in eo laetabitur | Benedicite dominum omnes electi ejus agite diem laetitiae et confitemini illi |
| h04749 CaH | Afferte domino filiae populorum afferte domino gloriam et imperium | Date domino gloriam nomini ejus levate sacrificium et venite in conspectu ejus et adorate dominum in decore sancto | Commoveatur affacie illius omnis terra | Ipse enim fundavit orbem immobilem | Laetentur caeli et exsultet terra et dicant in nationibus | Dominus regnavit tonet mare et plenitudo ejus exsultent agri et omnia quae in ei sunt | Tunc laudabunt ligna saltus coram domino quia venit judicare terram | Confitemini domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia ejus | Et dicite salva nos deus salvator noster et congrega nos et erue de gentibus | Ut confiteamur nomini sancto tuo et exsultemos in carminibus tuis | Benedictus dominus deus Israel ab aeterno et usque in aeternum et dicat omnis populus amen |