| Text | Cantus ID | Genre |
|---|---|---|
| Locutus est Moyses ad populum dicens sanctificamini et estote parati per triduo die autem tertia mane factae sunt voces fulgura et nubes obscurae super montem Sina vox tubae increpuit validae contremuit omnes populus et eduxit eos Moyses obviam deo et adstiterunt sub monte mons autem Sina fumabat totus propter quod descendisset deus super eum in igne Moyses loquebatur et deus respondebat ei miratus est autem omnis populus | h00938b | SCRV |
| Et eduxit eos in viam rectam * | h01937b | ALLV |
| Eduxit dominus populum suum in exsultatione alleluia et electos suos in laetitia alleluia alleluia | g01044 | In |
| Alleluia Confitemini domino et invocate nomen ejus annuntiate inter gentes opera ejus | Cantate ei et psallite ei narrate omnia mirabilia ejus | Laudamini in nomine sancto ejus laetetur cor quaerentium dominum | Quaerite dominum et confirmamini quaerite faciem ejus semper | Mementote mirabilium ejus quae fecit prodigia ejus et judicia oris ejus | Semen Abraham servi ejus filii Jacob electi ejus | Ipse dominus deus noster in universa terra judicia ejus | Memor fuit in saeculum testamenti sui verbi quod mandavit in mille generationes | Quod disposuit ad Abraham et juramenti sui ad Isaac | Et statuit illud Jacob in praeceptum et Israel in testamentum aeternum | Dicens tibi dabo terram Chanaan funiculum hereditatis vestrae | Cum essent numero brevi paucissimi et incolae ejus | Et pertransierunt de gente in gentem et de regno ad populum alterum | Non reliquit hominem nocere eis et corripuit pro eis reges | Nolite tangere christos meos et in prophetis meis nolite malignari | Et vocavit famem super terram et omne firmamentum panis contrivit | Misit ante eos virum in servum venundatus est Joseph | Humiliaverunt in compedibus pedes ejus ferrum pertransiit animam ejus | Donec veniret verbum ejus eloquium domini inflammavit eum | Misit rex et solvit eum princeps populorum et dimisit eum | Constituit eum dominum domus suae et principem omnis possessionis suae | Ut erudiret principes ejus sicut semetipsum et senes ejus prudentiam doceret | Et intravit Israel in Aegyptum et Jacob accola fuit in terra Cham | Et auxit populum suum vehementer et firmavit eum super inimicos ejus | Convertit cor eorum ut odirent populum ejus et dolum facerent in servos ejus | Misit Moysen servum suum Aaron quem elegit ipsum | Posuit in eis verba signorum suorum et prodigiorum in terra Cham | Misit tenebras et obscuravit et non exacerbavit sermones suos | Convertit aquas eorum in sanguinem et occidit pisces eorum | Edidit terra eorum ranas in penetralibus regum ipsorum | Dixit et venit coenomyia et ciniphes in omnibus finibus eorum | Posuit pluvias eorum grandinem ignem comburentem in terra ipsorum | Et percussit vineas eorum et ficulneas eorum et contrivit lignum finium eorum | Dixit et venit locusta et bruchus cujus non erat numerus | Et comedit omne foenum in terra eorum et comedit omnem fructum terrae eorum | Et percussit omne primogenitum in terra eorum primitias omnis laboris eorum | Et eduxit eos cum argento et auro et non erat in tribubus eorum infirmus | Laetata est Aegyptus in profectione eorum quia incubuit timor eorum super eos | Expandit nubem in protectionem eorum et ignem ut luceret eis per noctem | Petierunt et venit coturnix et pane caeli saturavit eos | Dirupit petram et fluxerunt aquae abierunt in sicco flumina | Quoniam memor fuit verbi sancti sui quod habuit ad Abraham puerum suum | Et eduxit populum suum in exsultatione et electos suos in laetitia | Et dedit illis regiones gentium et labores populorum possederunt | Ut custodiant justificationes ejus et legem ejus requirant | 920104 | PS |
| Et eduxit eos in spe * | h02137b | ANTV |
| Ante me non est formatus deus et post me non erit | Ego sum ego sum dominus et non est absque me salvator | Ego annuntiabit et salvavi auditum feci et non fui in vobis deus alienus | Vos testes mei dicit dominus et ego deus | Ab initio ego ipse et non est qui de manu mea eruat operabor et quis avertet illuc | Haec dicit dominus redemptor vester sanctus Israel propter vos emissi Babylonem et detraxi vectes universos et caldeos in nubibus suis gloriantes | Ego dominus sanctus vester creans Israel rex vester | Haec dicit dominus qui dedit in mari viam et in aquis torrentibus semitam | Qui eduxit quadrigam et equum agmen et robustum simul obdormi erunt nec resurgent | Contriti sunt quasi linum et extincti sunt | Ne mei neris priora et antiqua ne in tueamini | Ecce ego facio nova et nunc orietur utique cognoscetis ea | Ponam in deserto viam et in invio flumina | Glorifica agri dracones et stritiones | Quia dedi in deserto aquas et flumina in invio ut darem potum populo meo electo meo | Populum istum form avi mihi laudem meam narrabit | h04406 | ANT |
| Clamavimus ad dominum deum patrem nostrorum et exaudivit nos | Et respexit humilitatem nostram et labores atque angustias | Et eduxit nos ex Aegypto in manu forti et bracchio excelso | Ingenti pabore in signis atque portentis | Et ait dominus bene omnia sunt locuti | Prophetam suscitabo eis de medio fratrum suorum | Et ponam verba mea in ore ejus loqueturque ad eos omnia quae praecepero ei | Qui autem verba ejus quae loquetur in nomine meo audire noluerit ego ultor existam | Si autem audieris vocem domini dei tui ut facias atque custodias omnia mandata ejus | Faciet te dominus excelsiorem cunctis gentibus et suscitavit te dominus sibi in populum sanctum | Et aperiet tibi dominus thesaurum suum optimum caelum sanctum et det plubiam in tempore suo benedicens cunctis operibus manum suarum | Respice domine de sanctuari tuo et de excelso caelorum habitaculo sancto tuo | Et benedic hereditati tuae Israel et terram quam dedisti nobis | h04759 | CaH |
| Alleluia Confitemini domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia ejus | Confitemini deo deorum quoniam in aeternum misericordia ejus | Confitemini domino dominorum quoniam in aeternum misericordia ejus | Qui facit mirabilia magna solus quoniam in aeternum misericordia ejus | Qui fecit caelos in intellectu quoniam in aeternum misericordia ejus | Qui firmavit terram super aquas quoniam in aeternum misericordia ejus | Qui fecit luminaria magna quoniam in aeternum misericordia ejus | Solem in potestatem diei quoniam in aeternum misericordia ejus | Lunam et stellas in potestatem noctis quoniam in aeternum misericordia ejus | Qui percussit Aegyptum cum primogenitis eorum quoniam in aeternum misericordia ejus | Qui eduxit Israel de medio eorum quoniam in aeternum misericordia ejus | In manu potenti et bracchio excelso quoniam in aeternum misericordia ejus | Qui divisit mare Rubrum in divisiones quoniam in aeternum misericordia ejus | Et eduxit Israel per medium ejus quoniam in aeternum misericordia ejus | Et excussit Pharaonem et virtutem ejus in mari Rubro quoniam in aeternum misericordia ejus | Qui traduxit populum suum per desertum quoniam in aeternum misericordia ejus | Qui percussit reges magnos quoniam in aeternum misericordia ejus | Et occidit reges fortes quoniam in aeternum misericordia ejus | Sehon regem Amorrhaeorum quoniam in aeternum misericordia ejus | Et Og regem Basan quoniam in aeternum misericordia ejus | Et dedit terram eorum hereditatem quoniam in aeternum misericordia ejus | Hereditatem Israel servo suo quoniam in aeternum misericordia ejus | Quia in humilitate nostra memor fuit nostri quoniam in aeternum misericordia ejus | Et redimit nos ab inimicis nostris quoniam in aeternum misericordia ejus | Qui dat escam omni carni quoniam in aeternum misericordia ejus | Confitemini deo caeli quoniam in aeternum misericordia ejus | Confitemini domino dominorum quoniam in aeternum misericordia ejus | 920135 | PS |
| Vere quia dignum et justum est invisibilem deum patrem omnipotentem filiumque ejus unigenitum dominum nostrum Jesum Christum cum sancto spiritu toto cordis ac mentis affectu et vocis ministerio personare | Qui pro nobis aeterno patri Adae debitum solvit et veteris piaculi cautionem pio cruore detersit | Haec sunt enim festa paschalia in quibus verus ille agnus occiditur ejusque sanguine postes fidelium consecrantur | Haec nox est in qua primum patres nostros fílios Israel eductos de Aegypto Rubrum mare sicco vestigio transire fecisti | Haec igitur nox est quae peccatorum tenebras columnae illuminatione purgavit | Haec nox est quae hodie per universum mundum in Christo credentes a vitiis saeculi segregatos et caligine peccatorum reddat gratiae sociatque sanctitati | Haec nox est in qua destructis vinculis mortis Christus ab inferis victor ascendit | Nihil enim nobis nasci profuit nisi redimi profuisset | O mira circa nos tuae pietatis dignatio | O inaestimabilis dilectio caritatis ut servum redimeres filium tradidisti | O certe necessarium Adae peccatum quod Christi morte deletum est | O felix culpa quae talem ac tantum meruit habere redemptorem | O beata nox quae sola meruit scire tempus et horam in qua Christus ab inferis resurrexit | Haec nox est de qua scriptum est et nox sicut dies illuminabitur et nox illuminatio mea in deliciis meis | Hujus igitur sanctificatio noctis fugat scelera culpas lavat et reddit innocentiam lapsis maestis laetitiam | Fugat odia concordiam parat et curvat imperia | In hujus igitur noctis gratia suscipe sancte pater incensi hujus sacrifícium vespertinum quod tibi in hac cerei oblatione sollemni per ministrorum manus de operibus apum sacrosancta reddit ecclesia | Sed jam columnae hujus praeconia novimus quam in honorem dei rutilans ignis accendit | Qui licet divisus in partes mutuati tamen luminis detrimenta non novit | Alitur liquantibus ceris quas in substantiam pretiosae hujus lampadis apis mater eduxit | O vere beata nox quae expoliavit Aegyptios ditavit Hebraeos | Nox in qua terrenis caelestia junguntur | Oramus ergo te domine ut cereus iste in honorem tui nominis consecratus ad noctis hujus caliginem destruendam indeficiens perseveret | In odorem suavitatis acceptus supernis luminaribus misceatur | Flammas ejus lucifer matutinus inveniat | Ille inquam lucifer qui nescit occasum | Ille qui regressus ab inferis humano generi serenus illuxit | Precamur ergo te domine ut nos famulos tuos omneque clerum et devotissimum populum una cum papa nostro N. atque pontifice nostro N. nec non et gloriosissimo rege nostro N. quiete temporum concessa in his paschalibus gaudiis conservare digneris | Per dominum nostrum Jesum Christum filum tum qui tecum vivit et regnat in unitate spiritus sancti deus per omnia saecula saeculorum amen | g03207 | Pr |
| Et de luto eduxit * | h03203b | ANTV |
| In isto die fulget dominus in gloriam suam super terram ut exaltet et clarificet populum Israel quem eduxit de tenebris ostendere stellam praeclaram alleluia | h01356 | ALL |
| Ante me non est formatus deus et post me non erit | Ego sum ego sum dominus et non est absque me salvator | Ego annuntiabit et salvavi auditum feci et non fui in vobis deus alienus | Vos testes mei dicit dominus et ego deus | Ab initio ego ipse et non est qui de manu mea eruat operabor et quis avertet illuc | Haec dicit dominus redemptor vester sanctus Israel propter vos emissi Babylonem et detraxi vectes universos et caldeos in nubibus suis gloriantes | Ego dominus sanctus vester creans Israel rex vester | Haec dicit dominus qui dedit in mari viam et in aquis torrentibus semitam | Qui eduxit quadrigam et equum agmen et robustum simul obdormi erunt nec resurgent | Contriti sunt quasi linum et extincti sunt | Ne mei neris priora et antiqua ne in tueamini | Ecce ego facio nova et nunc orietur utique cognoscetis | Ponam in deserto viam et in invio flumina | Glorifica agri dracones et stritiones | Quia dedi in deserto aquas et flumina in invio ut darem potum populo meo electo meo | Populum istum form avi mihi laudem meam narrabit | h01814a | ANTV |
| Intellectus Asaph Attendite popule meus legem meam inclinate aurem vestram in verba oris mei | Aperiam in parabolis os meum loquar propositiones ab initio | Quanta audivimus et cognovimus ea et patres nostri narraverunt nobis | Non sunt occultata a filiis eorum in generatione altera narrantes laudes domini et virtutes ejus et mirabilia ejus quae fecit | Et suscitavit testimonium in Jacob et legem posuit in Israel quanta mandavit patribus nostris nota facere ea filiis suis | Ut cognoscat generatio altera filii qui nascentur et exsurgent et narrabunt filiis suis | Ut ponant in deo spem suam et non obliviscantur operum dei et mandata ejus exquirant | Ne fiant sicut patres eorum generatio prava et exasperans generatio quae non direxit cor suum et non est creditus cum deo spiritus ejus | Filii Ephrem intendentes et mittentes arcum conversi sunt in die belli | Non custodierunt testamentum dei et in lege ejus noluerunt ambulare | Et obliti sunt benefactorum ejus et mirabilium ejus quae ostendit eis | Coram patribus eorum fecit mirabilia in terra Aegypti in campo Taneos | Interrupit mare et perduxit eos et statuit aquas quasi in utre | Et deduxit eos in nube diei et tota nocte in illuminatione ignis | Interrupit petram in eremo et adaquavit eos velut in abysso multa | Et eduxit aquam de petra et deduxit tamquam flumina aquas | Et apposuerunt adhuc peccare ei in iram excitaverunt Excelsum in inaquoso | Et tentaverunt deum in cordibus suis ut peterent escas animabus suis | Et male locuti sunt de deo dixerunt numquid poterit deus parare mensam in deserto | Quoniam percussit petram et fluxerunt aquae et torrentes inundaverunt numquid et panem poterit dare aut parare mensam populo suo | Ideo audivit dominus et distulit et ignis accensus est in Jacob et ira ascendit in Israel | Quia non crediderunt in deo nec speraverunt in salutari ejus | Et mandavit nubibus desuper et januas caeli aperuit | Et pluit illis manna ad manducandum et panem caeli dedit eis | Panem angelorum manducavit homo cibaria misit eis in abundantia | Transtulit austrum de caelo et induxit in virtute sua africum | Et pluit super eos sicut pulverem carnes et sicut arenam maris volatilia pennata | Et ceciderunt in medio castrorum eorum circa tabernacula eorum | Et manducaverunt et saturati sunt nimis et desiderium eorum attulit eis | Non sunt fraudati a desiderio suo adhuc escae eorum erant in ore ipsorum | Et ira dei ascendit super eos et occidit pingues eorum et electos Israel impedivit | In omnibus his peccaverunt adhuc et non crediderunt in mirabilibus ejus | Et defecerunt in vanitate dies eorum et anni eorum cum festinatione | Cum occideret eos quaerebant eum et revertebantur et diluculo veniebant ad eum | Et rememorati sunt quia deus adjutor est eorum et deus excelsus redemptor eorum est | Et dilexerunt eum in ore suo et lingua sua mentiti sunt ei | Cor autem eorum non erat rectum cum eo nec fideles habiti sunt in testamento ejus | Ipse autem est misericors et propitius fiet peccatis eorum et non disperdet eos et abundavit ut averteret iram suam et non accendit omnem iram suam | Et recordatus est quia caro sunt spiritus vadens et non rediens | Quoties exacerbaverunt eum in deserto in iram concitaverunt eum in inaquoso | Et conversi sunt et tentaverunt deum et sanctum Israel exacerbaverunt | Non sunt recordati manus ejus die qua redemit eos de manu tribulantis | Sicut posuit in Aegypto signa sua et prodigia sua in campo Taneos | Et convertit in sanguinem flumina eorum et imbres eorum ne biberent | Misit in eos coenomyiam et comedit eos et ranam et disperdidit eos | Et dedit aerugini fructus eorum et labores eorum locustae | Et occidit in grandine vineas eorum et moros eorum in pruina | Et tradidit grandini jumenta eorum et possessionem eorum igni | Misit in eos iram indignationis suae indignationem et iram et tribulationem immissiones per angelos malos | Viam fecit semitae irae suae non pepercit a morte animabus eorum et jumenta eorum in morte conclusit | Et percussit omne primogenitum in terra Aegypti primitias omnis laboris eorum in tabernaculis Cham | Et abstulit sicut oves populum suum et perduxit eos tamquam gregem in deserto | Et deduxit eos in spe et non timuerunt et inimicos eorum operuit mare | Et induxit eos in montem sanctificationis suae montem quem acquisivit dextera ejus et ejecit a facie eorum gentes et sorte divisit eis terram in funiculo distributionis | Et habitare fecit in tabernaculis eorum tribus Israel | Et tentaverunt et exacerbaverunt deum excelsum et testimonia ejus non custodierunt | Et averterunt se et non servaverunt pactum quemadmodum patres eorum conversi sunt in arcum pravum | In iram concitaverunt eum in collibus suis et in sculptilibus suis ad aemulationem eum provocaverunt | Audivit deus et sprevit et ad nihilum redegit valde Israel | Et repulit tabernaculum Silo tabernaculum suum ubi habitavit in hominibus | Et tradidit in captivitatem virtutem eorum et pulchritudinem eorum in manus inimici | Et conclusit in gladio populum suum et hereditatem suam sprevit | Juvenes eorum comedit ignis et virgines eorum non sunt lamentatae | Sacerdotes eorum in gladio ceciderunt et viduae eorum non plorabantur | Et excitatus est tamquam dormiens dominus tamquam potens crapulatus a vino | Et percussit inimicos suos in posteriora opprobrium sempiternum dedit illis | Et repulit tabernaculum Joseph et tribum Ephraim non elegit | Sed elegit tribum Juda montem Sion quem dilexit | Et aedificavit sicut unicornium sanctificium suum in terra quam fundavit in saecula | Et elegit David servum suum et sustulit eum de gregibus ovium de post foetantes accepit eum | Pascere Jacob servum suum et Israel hereditatem suam | Et pavit eos in innocentia cordis sui et in intellectibus manuum suarum deduxit eos | 920077 | PS |
| Alleluia Eduxit dominus populum suum in exsultatione et electos suos in laetitia | g02611 | Al |
| Domine deus ne disperdas populum tuum et hereditatem tuam quam redemisti in magnitudine tua quos eduxisti de Aegypto in manu forti | Recordare servorum tuorum Abraham Isaac et Jacob | Ne aspicias duritiam populi hujus et impietatem atque peccatum | Ne forte dicant habitatores terrae de qua eduxisti nos non poterat dominus introducere eos in terram quam pollicitus est eis et oderat illos | Idcirco eduxit ut interficeret illos eos in solitudine | Qui sunt populus tuus et hereditas tua quos eduxisti in fortitudine tua magna et in bracchio tuo extento | h03359a | ANTV |
| In finem puero domini David qui locutus est domino verba cantici hujus in die qua eripuit eum dominus de manu omnium inimicorum ejus et de manu Saul et dixit | Diligam te domine fortitudo mea | Dominus firmamentum meum et refugium meum et liberator meus deus meus adjutor meus et sperabo in eum protector meus et cornu salutis meae et susceptor meus | Laudans invocabo dominum et ab inimicis meis salvus ero | Circumdederunt me dolores mortis et torrentes iniquitatis conturbaverunt me | Dolores inferni circumdederunt me praeoccupaverunt me laquei mortis | In tribulatione mea invocavi dominum et ad deum meum clamavi et exaudivit de templo sancto suo vocem meam et clamor meus in conspectu ejus introivit in aures ejus | Commota est et contremuit terra fundamenta montium conturbata sunt et commota sunt quoniam iratus est eis | Ascendit fumus in ira ejus et ignis a facie ejus exarsit carbones succensi sunt ab eo | Inclinavit caelos et descendit et caligo sub pedibus ejus | Et ascendit super cherubim et volavit volavit super pennas ventorum | Et posuit tenebras latibulum suum in circuitu ejus tabernaculum ejus tenebrosa aqua in nubibus aeris | Prae fulgore in conspectu ejus nubes transierunt grando et carbones ignis | Et intonuit de caelo dominus et altissimus dedit vocem suam grando et carbones ignis | Et misit sagittas suas et dissipavit eos fulgura multiplicavit et conturbavit eos | Et apparuerunt fontes aquarum et revelata sunt fundamenta orbis terrarum ab increpatione tua domine ab inspiratione spiritus irae tuae | Misit de summo et accepit me et assumpsit me de aquis multis | Eripuit me de inimicis meis fortissimis et ab his qui oderunt me quoniam confortati sunt super me | Praevenerunt me in die afflictionis meae et factus est dominus protector meus | Et eduxit me in latitudinem salvum me fecit quoniam voluit me | Et retribuet mihi dominus secundum justitiam meam et secundum puritatem manuum mearum retribuet mihi | Quia custodivi vias domini nec impie gessi a deo meo | Quoniam omnia judicia ejus in conspectu meo et justitias ejus non repuli a me | Et ero immaculatus cum eo et observabo me ab iniquitate mea | Et retribuet mihi dominus secundum justitiam meam et secundum puritatem manuum mearum in conspectu oculorum ejus | Cum sancto sanctus eris et cum viro innocente innocens eris | Et cum electo electus eris et cum perverso perverteris | Quoniam tu populum humilem salvum facies et oculos superborum humiliabis | Quoniam tu illuminas lucernam meam domine deus meus illumina tenebras meas | Quoniam in te eripiar a tentatione et in deo meo transgrediar murum | Deus meus impolluta via ejus eloquia domini igne examinata protector est omnium sperantium in se | Quoniam quis deus praeter dominum aut quis deus praeter deum nostrum | Deus qui praecinxit me virtute et posuit immaculatam viam meam | Qui perfecit pedes meos tamquam cervorum et super excelsa statuens me | Qui docet manus meas ad praelium et posuisti ut arcum aereum bracchia mea | Et dedisti mihi protectionem salutis tuae et dextera tua suscepit me et disciplina tua correxit me in finem et disciplina tua ipsa me docebit | Dilatasti gressus meos subtus me et non sunt infirmata vestigia mea | Persequar inimicos meos et comprehendam illos et non convertar donec deficiant | Confringam illos nec poterunt stare cadent subtus pedes meos | Et praecinxisti me virtute ad bellum et supplantasti insurgentes in me subtus me | Et inimicos meos dedisti mihi dorsum et odientes me disperdidisti | Clamaverunt nec erat qui salvos faceret ad dominum nec exaudivit eos | Et comminuam eos ut pulverem ante faciem venti ut lutum platearum delebo eos | Eripies me de contradictionibus populi constitues me in caput gentium | Populus quem non cognovi servivit mihi in auditu auris oboedivit mihi | Filii alieni mentiti sunt mihi filii alieni inveterati sunt et claudicaverunt a semitis suis | Vivit dominus et benedictus deus meus et exaltetur deus salutis meae | Deus qui das vindictas mihi et subdis populos sub me liberator meus de inimicis meis iracundis | Et ab insurgentibus in me exaltabis me a viro iniquo eripies me | Propterea confitebor tibi in nationibus domine et nomini tuo psalmum dicam | Magnificans salutes regis ejus et faciens misericordiam christo suo David et semini ejus usque in saeculum | 920017 | PS |
| Ante me non est formatus deus et post me non erit | Ego sum ego sum dominus et non est absque me salvator | Ego annuntiabit et salvavi auditum feci et non fui in vobis deus alienus | Vos testes mei dicit dominus et ego deus ab initio | Ego ipse et non est qui de manu mea eruat operabor et quis avertet illuc | Haec dicit dominus redemptor vester sanctus Israel propter vos emissi Babylonem et detraxi vectes universos et caldeos in nubibus suis gloriantes | Ego dominus sanctus vester creans Israel rex vester | Haec dicit dominus qui dedit in mari viam et in aquis torrentibus semitam | Qui eduxit quadrigam et equum agmen et robustum simul obdormi erunt nec resurgerit | Contriti sunt quasi linum et extincti sunt | Ne mei neris priora et antiqua ne in tueamini | Ecce ego facio nova et nunc orietur utique cognoscetis | Ponam in deserto viam et in invio flumina glorifica -- agri dracones et stritiones | Quia dedi in deserto aquas et flumina in invio ut darem potum populo meo electo meo | Populum istum form avi mihi laudem meam narrabit | h01920 | CaH |
| Domine deus ne disperdas populum tuum et hereditatem tuam quam redemisti in magnitudine tua quos eduxisti de Aegypto in manu forti | Recordare servorum tuorum Abraham Isaac et Jacob | Ne aspicias duritiam populi hujus et impietatem atque peccatum | Ne forte dicant habitatores terrae de qua eduxisti nos non poterat dominus introducere eos in terram quam pollicitus est eis et oderat illos | Idcirco eduxit ut interficeret illos eos in solitudine | Qui sunt populus tuus et hereditas tua quos eduxisti in fortitudine tua magna et in bracchio tuo extento | h04737 | CaH |
| Eduxit dominus populum suum in exultatione et electos suos in laetitia | h01006 | VPR |