Attende domine ad me et audi vocem adversantium mihi recordare quod steterim in conspectu tuo ut loquerer pro eis bonum numquid reddetur pro bono malum quia foderunt fobeam animae meae
Attende domine ad me et audi vocem adversantium mihi recordare quod steterim in conspectu tuo ut loquerer pro eis bonum numquid reddetur pro bono malum quia foderunt fobeam animae meae
Attende domine ad me et audi vocem adversariorum meorum | Numquid redditur pro bono malum quia foderunt foveam animae meae | Recordare quod steterim in conspectu tuo ut loquerer pro eis bonum et averterem indignationem tuam ab eis | Propterea da filios eorum in fame et deduc eos in manus gladii | Fiant uxores eorum absque liberis et viduae et viri eorum interficiantur morte | Juvenes eorum confodiantur gladio in praelio audiatur clamor de domibus eorum | Adduces enim super eos latronem repentem quia foderunt foveam ut caperent me et laqueos absconderunt pedibus meis | Tu autem domine scis omne consilium eorum adversum me in morte | Ne propitieris iniquitati eorum et peccatum eorum a facie tua non deleatur | Fiant corruentes in conspectu tuo in tempore furoris tui abutere eis