| ah49404 Tp | Ad decus aeterni regis civisque superni umbra revelatur hodie vetus et recitatur | LECTIO Isaias prophetae | Vox laeatabunda vates sanctissimae de te psallit jocunda jubilans haec verba prophetae | HAEC dicit Dominus | Mundi salvator et facturae dominator | AUDITE insulae et attendite populi de longe | Omnis factura miretur in hac genitura | DOMINUS ab utero vocavit me de ventre matris meae recordatus est nominis mei | Cum te de sterili produxit ventre senili | ET POSUIT os meum quasi gladium acutum sub umbra manus suae protexit me | Ut non sentires mala sed tutissimus ires | ET POSUIT me quasi sagittam electam in pharetra sua abscondit me Et dixit mihi | Ne timidus fueris quae mando cuncta loqueris | SERVUS meus es tu Israel quia in te glorificabor | Ecce palam gestes nomenque meum manifestes | ET NUNC haec dicit Dominus formans me ex utero servum sibi | In praecursorem baptistae dans et honorem | DEDI te in lucem gentium ut sit salus mea usque ad extremum terrae | Et peccatores ad me revocare labores | REGES videbunt et consurgent principes | Reges et gentes convertes signa videntes | ET ADORABUNT Dominum Deum tuum | Qui nihil ignorat orbis quem totus adorat | ET SANCTUM Israel qui elegit te | O vox clamantis o signifer altitonantis turbae sperantis in te memor esto praecantis |
| g01106b InR | Esto mihi in deum protectorem et in locum munitum ut salvum me facias |
| h01518.1 ANT | Esto mihi in deum protectorem et in locum munitum ut salvum me facias |
| 006423a V | Esto mihi in deum protectorem et in locum munitum ut salvum me facias |
| 920030 PS | In finem psalmus David pro extasi | In te domine speravi non confundar in aeternum in justitia tua libera me | Inclina ad me aurem tuam accelera ut eruas me esto mihi in deum protectorem et in domum refugii ut salvum me facias | Quoniam fortitudo mea et refugium meum es tu et propter nomen tuum deduces me et enutries me | Educes me de laqueo hoc quem absconderunt mihi quoniam tu es protector meus | In manus tuas commendo spiritum meum redemisti me domine deus veritatis | Odisti observantes vanitates supervacue ego autem in domino speravi | Exsultabo et laetabor in misericordia tua quoniam respexisti humilitatem meam salvasti de necessitatibus animam meam | Nec conclusisti me in manibus inimici statuisti in loco spatioso pedes meos | Miserere mei domine quoniam tribulor conturbatus est in ira oculus meus anima mea et venter meus | Quoniam defecit in dolore vita mea et anni mei in gemitibus infirmata est in paupertate virtus mea et ossa mea conturbata sunt | Super omnes inimicos meos factus sum opprobrium et vicinis meis valde et timor notis meis qui videbant me foras fugerunt a me | Oblivioni datus sum tamquam mortuus a corde factus sum tamquam vas perditum | Quoniam audivi vituperationem multorum commorantium in circuitu in eo dum convenirent simul adversum me accipere animam meam consiliati sunt | Ego autem in te speravi domine dixi deus meus es tu | In manibus tuis sortes meae eripe me de manu inimicorum meorum et a persequentibus me | Illustra faciem tuam super servum tuum salvum me fac in misericordia tua | Domine non confundar quoniam invocavi te erubescant impii et deducantur in infernum | Muta fiant labia dolosa quae loquuntur adversus justum iniquitatem in superbia et in abusione | Quam magna multitudo dulcedinis tuae domine quam abscondisti timentibus te perfecisti eis qui sperant in te in conspectu filiorum hominum | Abscondes eos in abscondito faciei tuae a conturbatione hominum proteges eos in tabernaculo tuo a contradictione linguarum | Benedictus dominus quoniam mirificavit misericordiam suam mihi in civitate munita | Ego autem dixi in excessu mentis meae projectus sum a facie oculorum tuorum ideo exaudisti vocem orationis meae dum clamarem ad te | Diligite dominum omnes sancti ejus quoniam veritatem requiret dominus et retribuet abundanter facientibus superbiam | Viriliter agite et confortetur cor vestrum omnes qui speratis in domino |
| h03531a ANTV | Esto mihi in deum protectorem et in locum munitum ut salvum me facias |
| g01166b CmV | Esto mihi in Deum protectorem et in domum refugii ut salvum me facias |
| g01168 Gr | Esto mihi in deum protectorem et in locum refugii ut salvum me facias |
| g01215e CmR | Esto mihi in deum (...) |
| 002681 A | Esto mihi domine in deum protectorem |