| Text | Cantus ID | Genre |
|---|---|---|
| Dominus memor fuit nostri alleluia et benedixit nos alleluia alleluia | h00351 | ALL |
| Alleluia In exitu Israel de Aegypto domus Jacob de populo barbaro | Facta est Judaea sanctificatio ejus Israel potestas ejus | Mare vidit et fugit Jordanis conversus est retrorsum | Montes exsultaverunt ut arietes et colles sicut agni ovium | Quid est tibi mare quod fugisti et tu Jordanis quia conversus es retrorsum | Montes exsultastis sicut arietes et colles sicut agni ovium | A facie domini mota est terra a facie dei Jacob | Qui convertit petram in stagna aquarum et rupem in fontes aquarum | Non nobis domine non nobis sed nomini tuo da gloriam | Super misericordia tua et veritate tua nequando dicant gentes ubi est deus eorum | Deus autem noster in caelo omnia quaecumque voluit fecit | Simulacra gentium argentum et aurum opera manuum hominum | Os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt | Aures habent et non audient nares habent et non odorabunt | Manus habent et non palpabunt pedes habent et non ambulabunt non clamabunt in gutture suo | Similes illis fiant qui faciunt ea et omnes qui confidunt in eis | Domus Israel speravit in domino adjutor eorum et protector eorum est | Domus Aaron speravit in domino adjutor eorum et protector eorum est | Qui timent dominum speraverunt in domino adjutor eorum et protector eorum est | Dominus memor fuit nostri et benedixit nobis benedixit domui Israel benedixit domui Aaron | Benedixit omnibus qui timent dominum pusillis cum majoribus | Adjiciat dominus super vos super vos et super filios vestros | Benedicti vos a domino qui fecit caelum et terram | Caelum caeli domino terram autem dedit filiis hominum | Non mortui laudabunt te domine neque omnes qui descendunt in infernum | Sed nos qui vivimus benedicimus domino ex hoc nunc et usque in saeculum | 920113 | PS |
| Deus memor fuit nostri et benedixit nos | h00794 | PSLM |
| In humilitate nostra memor fuit nostri dominus et redemit nos de manu inimicorum nostrorum | h01354 | ALL |
| Alleluia Confitemini domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia ejus | Quis loquetur potentias domini auditas faciet omnes laudes ejus | Beati qui custodiunt judicium et faciunt justitiam in omni tempore | Memento nostri domine in beneplacito populi tui visita nos in salutari tuo | Ad videndum in bonitate electorum tuorum ad laetandum in laetitia gentis tuae ut lauderis cum hereditate tua | Peccavimus cum patribus nostris injuste egimus iniquitatem fecimus | Patres nostri in Aegypto non intellexerunt mirabilia tua non fuerunt memores multitudinis misericordiae tuae et irritaverunt ascendentes in mare mare Rubrum | Et salvavit eos propter nomen suum ut notam faceret potentiam suam | Et increpuit mare Rubrum et exsiccatum est et deduxit eos in abyssis sicut in deserto | Et salvavit eos de manu odientium et redemit eos de manu inimici | Et operuit aqua tribulantes eos unus ex eis non remansit | Et crediderunt verbis ejus et laudaverunt laudem ejus | Cito fecerunt obliti sunt operum ejus et non sustinuerunt consilium ejus | Et concupierunt concupiscentiam in deserto et tentaverunt deum in inaquoso | Et dedit eis petitionem ipsorum et misit saturitatem in animas eorum | Et irritaverunt Moysen in castris Aaron sanctum domini | Aperta est terra et deglutivit Dathan et operuit super congregationem Abiron | Et exarsit ignis in synagoga eorum flamma combussit peccatores | Et fecerunt vitulum in Horeb et adoraverunt sculptile | Et mutaverunt gloriam suam in similitudinem vituli comedentis foenum | Obliti sunt deum qui salvavit eos qui fecit magnalia in Aegypto | Mirabilia in terra Cham terribilia in mari Rubro | Et dixit ut disperderet eos si non Moyses electus ejus stetisset in confractione in conspectu ejus ut averteret iram ejus ne disperderet eos | Et pro nihilo habuerunt terram desiderabilem non crediderunt verbo ejus | Et murmuraverunt in tabernaculis suis non exaudierunt vocem domini | Et elevavit manum suam super eos ut prosterneret eos in deserto | Et ut dejiceret semen eorum in nationibus et dispergeret eos in regionibus | Et initiati sunt Beelphegor et comederunt sacrificia mortuorum | Et irritaverunt eum in adinventionibus suis et multiplicata est in eis ruina | Et stetit Phinees et placavit et cessavit quassatio | Et reputatum est ei in justitiam in generationem et generationem usque in sempiternum | Et irritaverunt eum ad Aquas contradictionis et vexatus est Moyses propter eos | Quia exacerbaverunt spiritum ejus et distinxit in labiis suis | Non disperdiderunt gentes quas dixit dominus illis | Et commisti sunt inter gentes et didicerunt opera eorum | Et servierunt sculptilibus eorum et factum est illis in scandalum | Et immolaverunt filios suos et filias suas daemoniis | Et effuderunt sanguinem innocentem sanguinem filiorum suorum et filiarum suarum quas sacrificaverunt sculptilibus Chanaan et infecta est terra in sanguinibus | Et contaminata est in operibus eorum et fornicati sunt in adinventionibus suis | Et iratus est furore dominus in populum suum et abominatus est hereditatem suam | Et tradidit eos in manus gentium et dominati sunt eorum qui oderunt eos | Et tribulaverunt eos inimici eorum et humiliati sunt sub manibus eorum | Saepe liberavit eos ipsi autem exacerbaverunt eum in consilio suo et humiliati sunt in iniquitatibus suis | Et vidit cum tribularentur et audivit orationem eorum | Et memor fuit testamenti sui et poenituit eum secundum multitudinem misericordiae suae | Et dedit eos in misericordias in conspectu omnium qui coeperant eos | Salvos nos fac domine deus noster et congrega nos de nationibus ut confiteamur nomini sancto tuo et gloriemur in laude tua | Benedictus dominus deus Israel a saeculo et usque in saeculum et dicet omnis populus fiat fiat | 920105 | PS |
| Alleluia Confitemini domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia ejus | Confitemini deo deorum quoniam in aeternum misericordia ejus | Confitemini domino dominorum quoniam in aeternum misericordia ejus | Qui facit mirabilia magna solus quoniam in aeternum misericordia ejus | Qui fecit caelos in intellectu quoniam in aeternum misericordia ejus | Qui firmavit terram super aquas quoniam in aeternum misericordia ejus | Qui fecit luminaria magna quoniam in aeternum misericordia ejus | Solem in potestatem diei quoniam in aeternum misericordia ejus | Lunam et stellas in potestatem noctis quoniam in aeternum misericordia ejus | Qui percussit Aegyptum cum primogenitis eorum quoniam in aeternum misericordia ejus | Qui eduxit Israel de medio eorum quoniam in aeternum misericordia ejus | In manu potenti et bracchio excelso quoniam in aeternum misericordia ejus | Qui divisit mare Rubrum in divisiones quoniam in aeternum misericordia ejus | Et eduxit Israel per medium ejus quoniam in aeternum misericordia ejus | Et excussit Pharaonem et virtutem ejus in mari Rubro quoniam in aeternum misericordia ejus | Qui traduxit populum suum per desertum quoniam in aeternum misericordia ejus | Qui percussit reges magnos quoniam in aeternum misericordia ejus | Et occidit reges fortes quoniam in aeternum misericordia ejus | Sehon regem Amorrhaeorum quoniam in aeternum misericordia ejus | Et Og regem Basan quoniam in aeternum misericordia ejus | Et dedit terram eorum hereditatem quoniam in aeternum misericordia ejus | Hereditatem Israel servo suo quoniam in aeternum misericordia ejus | Quia in humilitate nostra memor fuit nostri quoniam in aeternum misericordia ejus | Et redimit nos ab inimicis nostris quoniam in aeternum misericordia ejus | Qui dat escam omni carni quoniam in aeternum misericordia ejus | Confitemini deo caeli quoniam in aeternum misericordia ejus | Confitemini domino dominorum quoniam in aeternum misericordia ejus | 920135 | PS |
| In finem psalmus David | Exaudiat te dominus in die tribulationis protegat te nomen dei Jacob | Mittat tibi auxilium de sancto et de Sion tueatur te | Memor sit omnis sacrificii tui et holocaustum tuum pingue fiat | Tribuat tibi secundum cor tuum et omne consilium tuum confirmet | Laetabimur in salutari tuo et in nomine dei nostri magnificabimur | Impleat dominus omnes petitiones tuas nunc cognovi quoniam salvum fecit dominus christum suum exaudiet illum de caelo sancto suo in potentatibus salus dexterae ejus | Hi in curribus et hi in equis nos autem in nomine domini dei nostri invocabimus | Ipsi obligati sunt et ceciderunt nos autem surreximus et erecti sumus domine salvum fac regem et exaudi nos in die qua invocaverimus te | 920019 | PS |
| Benedictus dominus qui dedit requiem populo suo Israel justa omnia quae loculus est | Non caecidit ne unus quidem sermo ex omnibus bonis quae locutus est per Moysen servum suum | Sit dominus deus noster nobiscum sicut fuit cum patribus nostris non derelinques nos neque proiciens sed inclinet corda nostra ad se ut ambulemus in uniuersis viis ejus | Ut custodiamus mandata ejus et cerimonias atque indicia quaecumque mandavit patribus nostris | Ut sint sermones nostri quibus deprecati sumus quoram domino appropinquantes domino deo nostro diae et nocte | Et faciat misericordiam et judicium cum servis suis et populo suo Israel per singulos dies | Et scient omnes populi terrae quia dominus ipse est deus et non est ultra deus absque eo | Sit quoque cor nostrum perfectum cum domino deo nostro ut ambulemus in decretis ejus et custodiamus mandata illius a modo et usque in sempiternum | h04748 | CaH |
| Vos sacerdotes domini vocabimini ministri dei nostri dicetur vobis | Fortitudinem gentium comedetis et in gloria earum superbietis | Pro confusione vestra duplici et rubore laudabunt partem suam | Propter hoc in terra sua duplicia possidebunt laetitia sempiterna erit eis | Quia ego dominus diligens judicium et odio habens rapinam in holocausto | Et dabo opus eorum in veritate et foedus perpetuum feriam eis | Et scient in gentibus semen eorum et germen eorum in medio populorum | Omnes qui viderint eos cognoscent illos quia isti sunt semen cui benedixit Dominus | Fulgebunt justi et tamquam scintillae in arundineto discurrent | Judicabunt nationes et dominabuntur populis et regnabit dominus illorum in perpetuum | Qui confidunt in illo intelligent veritatem et fideles in dilectione acquiescent illi | Quoniam donum et pax est electis ejus | Reddidit justis mercedem laborum suorum et deduxit illos in via mirabili | Et fuit illis in velamento diei et in luce stellarum per noctem | Transtulit illos per Mare Rubrum et transvexit illos per aquam nimiam | Inimicos autem illorum demersit in mare et ab altitudine inferorum eduxit illos | Ideo justi tulerunt spolia impiorum et decantaverunt Domine nomen sanctum tuum | Et victricem manum tuam laudaverunt pariter quoniam sapientia aperuit os mutorum et linguas infantium fecit disertas | a07511 | Ca |