| Text | Cantus ID | Genre |
|---|---|---|
| Alleluia In exitu Israel de Aegypto domus Jacob de populo barbaro | Facta est Judaea sanctificatio ejus Israel potestas ejus | Mare vidit et fugit Jordanis conversus est retrorsum | Montes exsultaverunt ut arietes et colles sicut agni ovium | Quid est tibi mare quod fugisti et tu Jordanis quia conversus es retrorsum | Montes exsultastis sicut arietes et colles sicut agni ovium | A facie domini mota est terra a facie dei Jacob | Qui convertit petram in stagna aquarum et rupem in fontes aquarum | Non nobis domine non nobis sed nomini tuo da gloriam | Super misericordia tua et veritate tua nequando dicant gentes ubi est deus eorum | Deus autem noster in caelo omnia quaecumque voluit fecit | Simulacra gentium argentum et aurum opera manuum hominum | Os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt | Aures habent et non audient nares habent et non odorabunt | Manus habent et non palpabunt pedes habent et non ambulabunt non clamabunt in gutture suo | Similes illis fiant qui faciunt ea et omnes qui confidunt in eis | Domus Israel speravit in domino adjutor eorum et protector eorum est | Domus Aaron speravit in domino adjutor eorum et protector eorum est | Qui timent dominum speraverunt in domino adjutor eorum et protector eorum est | Dominus memor fuit nostri et benedixit nobis benedixit domui Israel benedixit domui Aaron | Benedixit omnibus qui timent dominum pusillis cum majoribus | Adjiciat dominus super vos super vos et super filios vestros | Benedicti vos a domino qui fecit caelum et terram | Caelum caeli domino terram autem dedit filiis hominum | Non mortui laudabunt te domine neque omnes qui descendunt in infernum | Sed nos qui vivimus benedicimus domino ex hoc nunc et usque in saeculum | 920113 | PS |
| Recordare domine quid acciderit nobis intuere et respice opprobrium nostrum | Hereditas nostra versa est ad alienos domus nostrae ad extraneos | Pupilli facti sumus absque patre matres nostrae quasi viduae | Aquam nostram pecunia vivimus ligna nostra pretio comparavimus | Cervicibus minabamur lapsis et non dabatur requies | Aegypto dedimus manum et Assyriis ut saturaremur panem | Patres nostri peccaverunt et non sunt et nos iniquitates eorum portavimus | Servi dominati sunt nostri non fuit qui redimeret de manibus eorum | In animabus nostris afferebamus panem nobis a facie gladii in deserto | Pellis nostra quasi clibanus exusta est a facie tempestatum famis | Mulieres in Sion humiliaverunt virgines in civitatibus Juda | Principes manu suspensi sunt et facies senum non erubuerunt | Adulescentibus impudice abusi sunt et pueri in ligno corruerunt | Senes de portis defecerunt juvenes de choro psallentium | Defecit gaudium cordis nostri versus est in luctu chorus noster | Cecidit corona capitis nostri vae nobis quia peccavimus | Propterea maestum factum est in dolore cor nostrum ideo contenebrati sunt oculi nostri | Propter montem Sion quia disperiit vulpes ambulaverunt per eum | Tu autem domine in aeternum permanes et solium tuum in generatione et generatione | Quare ergo in perpetuum oblivisceris nostri et derelinques nos in longitudinem dierum | Converte nos domine ad te et convertemur renova dies nostros sicut a principio | Sed proiciens repulisti nos iratus es contra nos vehementer | h04691 | CaH |
| Ad cenam agni providi et stolis salutis candidi post transitum maris Rubri Christo canamus principi | Cujus corpus sanctissimum in ara crucis torridum sed et cruorem roseum gustando deo vivimus | Protecti paschae vespero a devastante angelo de Pharaonis aspero sumus erepti imperio | Jam pascha nostrum Christus est agnus occisus innocens sinceritatis azyma qui carnem suam obtulit | O vere digna hostia per quam franguntur tartara captiva plebs redimitur redduntur vitae praemia | Consurgit Christus tumulo victor redit de barathro tyrannum trudens vinculo et paradisum reserans | Esto perenne mentibus paschale Jesu gaudium et nos renatos gratiae tuis triumphis aggrega | Jesu tibi sit gloria qui morte victa praenites cum patre et almo spiritu in sempiterna saecula | 008249 | H |
| Hereditas nostra versa est ad alienos domus nostrae ad extraneos | Pupilli facti sumus absque patre matres nostrae quasi viduae | Aquam nostram pecunia vivimus ligna nostra pretio comparavimus | Cervicibus minabamur lapsis et non dabatur requies | Aegypto dedimus manum et Assyriis ut saturaremur pane | Patres nostri peccaverunt et non sunt et nos iniquitates eorum portavimus | Servi dominati sunt nostri non fuit qui redimeret de manu eorum | In animabus nostris afferebamus panem nobis a facie gladii in deserto | Pellis nostra quasi clibanus exusta est a facie tempestatum famis | Mulieres in Sion humiliaverunt virgines in civitatibus Juda | Principes manu suspensi sunt et facies senum non erubuerunt | Adulescentibus impudice abusi sunt et pueri in ligno corruerunt | Senes de portis defecerunt juvenes de choro psallentium | Defecit gaudium cordis nostri versus est in luctu chorus noster cecidit corona capitis nostri vae nobis quia peccavimus | Propterea maestum factum est cor nostrum ideo contenebrati sunt oculi nostri | Propter montem Sion quia disperiit vulpes ambulaverunt per eum | Tu autem domine in aeternum permanes et solium tuum in generatione et generatione | Quare in perpetuum oblivisceris nostri derelinques nos in longitudinem dierum | Converte nos domine ad te et convertemur innova dies nostros sicut a principio | Sed proiciens repulisti nos iratus es contra nos vehementer | h04134a | ANTV |