Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum et in via peccatorum non stetit et in cathedra pestilentiae non sedit | Sed in lege domini voluntas ejus et in lege ejus meditabitur die ac nocte | Et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum quod fructum suum dabit in tempore suo et folium ejus non defluet et omnia quaecumque faciet prosperabuntur | Non sic impii non sic sed tamquam pulvis quem projicit ventus a facie terrae | Ideo non resurgent impii in judicio neque peccatores in concilio justorum | Quoniam novit dominus viam justorum et iter impiorum peribit
Canticum graduum Salomonis Nisi dominus aedificaverit domum in vanum laboraverunt qui aedificant eam nisi dominus custodierit civitatem frustra vigilat qui custodit eam | Vanum est vobis ante lucem surgere surgite postquam sederitis qui manducatis panem doloris cum dederit dilectis suis somnum | Ecce hereditas domini filii merces fructus ventris | Sicut sagittae in manu potentis ita filii excussorum | Beatus vir qui implevit desiderium suum ex ipsis non confundetur cum loquetur inimicis suis in porta