| a07658 A | In tribulationibus exaudi nos mitte nobis de caelo auxilium quia multa mala ciricum dederunt nos libera nos Domine Deus noster |
| 201183 A | Deus cujus dextera beatum Petrum influctibus ne mergeretur erexit et coapostolum ejus Paulum de profundo pelagi liberavit exaudi nos propitius et concede ut amborum meritis aeternitatis gloriam consequamur |
| 201696 A | Exaudi nos domine Judoci cultores et invictos sustine contra tentatores |
| 920019 PS | In finem psalmus David | Exaudiat te dominus in die tribulationis protegat te nomen dei Jacob | Mittat tibi auxilium de sancto et de Sion tueatur te | Memor sit omnis sacrificii tui et holocaustum tuum pingue fiat | Tribuat tibi secundum cor tuum et omne consilium tuum confirmet | Laetabimur in salutari tuo et in nomine dei nostri magnificabimur | Impleat dominus omnes petitiones tuas nunc cognovi quoniam salvum fecit dominus christum suum exaudiet illum de caelo sancto suo in potentatibus salus dexterae ejus | Hi in curribus et hi in equis nos autem in nomine domini dei nostri invocabimus | Ipsi obligati sunt et ceciderunt nos autem surreximus et erecti sumus domine salvum fac regem et exaudi nos in die qua invocaverimus te |
| g02304 In | Exaudi nos domine quoniam benigna est misericordia tua secundum multitudinem miserationum tuarum respice nos domine |
| ah37276 Sq | Nunc luce alma splendescit per orbem haec dies ecce gloriosa | Almi recolamus Petri voce celsa Gratanter modulos accommodet lingua | Vincentis amorem ob supernum crucis sacrae trophaea Meritum gloriamque praelatam in caelesti gloria | Puro corde fraterna jubiletque turba Qui a Christo ligandi solvendique dona | Accipiens claviger effectus nostra resolvens vincula Sublevando aetheris sedibus potestate nos tradita | Jungat coetui sancto culmine in poli paradisique amoenia Ubi adorat ordo te Christe psallendo harmonica voce cantica | Nova sanctorum resonantium voce angelicus melica Cum majestatem supernam tuam poscentes humiliter almam | Cui digna nos cum illis resonemus una rhythmica in excelsis carmina Caelestique in gloria trinum atque unum jugiter veneremur in arva | Celsa potestas angelica Ovans te laudat in gloria | Virtutes caeli te glorificant per astra Qui patris sedes ad dexteram Nostra exaudi angelorum et famulorum jungens voces precamina | Quorum vocibus ut caterva Glorificet semper te et nostra | Regnantem jure cum sanctis in aeternum |
| ah54205 Sq | Gratulemur in hac die in qua sanctæ fit Mariæ celebris asumptio / Dies ista dies grata qua de terris est translata in cælum cum gaudio / Super choros exaltata angelorum est prælata cunctis cæli civibus / In decore contemplatur natum suum et precatur pro cunctis fidelibus / Expurgemus nostras sordes ut illius mundicordes assistamus laudibus / Sic condordent linguis mentes aures ejus intendentes erunt nostris vocibus / Nunc concordes hanc laudemus et in laude proclamemus ave plena gratia / Ave virgo mater Christi quæ de sancti concepisti spiritus præsentia / Virgo sancta virga munda tibi nostra sit jucunda vocis modulatio / Nobis opem fer desursum et post hujus vitæ cursum tuo junge filio / Tu a sæclis præelecta literali diu tecta fuisti sub cortice / De te Christum genitura prædixerunt in scriptura prophetæ sed typice / Sacramentum patefactum est dum verbum caro factum ex te nasci voluit / Quod sua nos pietate a maligni potestate potenter eripuit / Te per thronum Salomonis te per vellus Gedeonis præsignatam credimus / Et per rubum incombustum testamentum si vetustum mystice perpendimus / Super vellus ros descendens et in rubo flamma splendens tamen neutre læditur / Fuit Christus carnem sumens in te tamen non consumens pudorem dum gignitur / De te virga progressurum florem mundo profuturum Isaias cecinit / Flore Christum præfigurans cujus virtus semper durans nec cœpit nec desinit / Fontis vitæ tu cisterna ardens lucens es lucerna per te nobis lux superna suum fudit radium / Ardens igne caritatis luce lucens castitatis lucem summæ claritatis mundo gignens filium / O salutis nostræ porta nos exaudi nos conforta et a via nos disorta revocare propera / Te vocantes de profundo navigantes in hoc mundo nos ab hoste furibundo tua prece libera / Iesu nostrum salutare ob meritum singulare tuæ matris visitare in hac valle nos dignare tuæ dono gratiæ / Qui neminem vis damnari sic directe conversari nos concedas in hoc mari ut post mortem munerari digni simus requie |
| a01521 Li | Miserere pater juste et omnibus indulgentiam dona | Christe qui surrexisti tertia die a mortuis sedes ad dexteram patris aequitatem judicas suspende iram et gladium | Pontificique nostro vitae spatium tribue et omnem clerum ejus tibi laudes dicere precantes pro populo | Bracchium regis nostri aequitatem teneat barbaras omnes gentes illi converte domine petentes auxilium | Gemitum sacerdotum aspice piissime aperi pias aures et benignos oculos respice et exaudi nos | Lacrimas viduarum tu vide omnipotens et orphanos gementes Christe manum porrige clamantes assidue | Omnes ad te clamamus omnes preces fundimus ut deleas peccata et relaxes crimina afflictis crudeliter | Sic nobis pius pater misereri jubeas securi veniamus omnes ad judicium redempti tuo sanguine | Exaudi preces nostras pius pater omnium libera nos de morte rex aeternae gloriae hic et in perpetuum |
| h02843e ANTV | Exaudi nos * |
| h02903 ANT | Domine salvum fac regem et exaudi nos in quacumque die invocaverimus te |