| 006389d V | Memento domine testamenti tui et da verbum in ore meo |
| 007684zb V | Memento domine et ostende ... |
| 830092 H | Cultor dei memento te fontis et lavacri rorem subisse sanctum te chrismate innovatum |
| ah50385 Sq | Lauda Sion salvatorem lauda ducem et pastorem in hymnis et canticis Quantum potes tantum aude quia major omni laude nec laudare sufficis Laudis thema specialis panis vivus et vitalis hodie proponitur Quem in sacrae mensa cenae turbae fratrum duodenae datum non ambigitur Sit laus plena sit sonora sit jucunda sit decora mentis jubilatio Dies enim sollemnis agitur in qua mensae prima recolitur hujus institutio In hac mensa novi regis novum pascha novae legis phase vetus terminat Vetustatem novitas umbram fugat veritas noctem lux eliminat Quod in cena Christus gessit faciendum hoc expressit in sui memoriam Docti sacris institutis panem vinum in salutis consecramus hostiam Dogma datur christianis quod in carnem transit panis et vinum in sanguinem Quod non capis quod non vides animosa firmat fides praeter rerum ordinem Sub diversis speciebus signis tantum et non rebus latent res eximiae Caro cibus sanguis potus manet tamen Christus totus sub utraque specie A sumente non concisus non confractus nec divisus integer accipitur Sumit unus sumunt mille quantum isti tantum ille nec sumptus consumitur Sumunt boni sumunt mali sorte tamen inaequali vitae vel interitus Mors est malis vita bonis vide paris sumptionis quam sit dispar exitus Fracto tantum sacramento ne vacilles sed memento tantum esse sub fragmento quantum toto tegitur Nulla rei fit scissura signi tamen fit fractura qua nec status nec statura signati minuitur Ecce panis angelorum factus cibus viatorum vere panis filiorum non mittendus canibus In figuris praesignatur cum Isaac immolatur agnus paschae deputatur datur manna patribus Bone pastor panis vere Jesu nostri miserere tu nos pasce nos tuere tu nos bona fac videre in terra viventium Tu qui cuncta scis et vales qui nos pascis hic mortales tu nos ibi commensales cohaeredes et sodales fac sanctorum civium |
| h01906 CaH | Quaeso domine deus caeli fortis magne atque terribilis qui custodis pactum et misericordiam cum his qui te diligunt et custodiunt mandata tua | Fiant aures tuae auscultans et oculi tui aperti ut audias orationem servi tui quae ego oro coram te hodie nocte et die pro filiis Israel servis tuis | Et confiteor pro peccatis filiorum in quibus peccaverunt tibi et ego domus patris mei | Peccavimus vanitatem seducti sumus et non custodivimus mandatum et cerimonias atque judicia quae praecepisti Moysi servo tuo | Memento verbi quod mandasti Moysi famulo tuo dicens | Cum transgressi fueritis ergo dispergam vos in populis | et si revertamini ad me et custodiatis mandata mea et faciatis ea | Etiam si abducti fueritis ad extrema caeli inde congregabo vos et inducam in locum quae elegi ut habitare nomen meum ibi | Et ipsi servi tui et populus tuus quos redemisti in fortitudine tua magna et in manu tua valida | Obsecro domine sit auris tua attendens ad orationem servorum tuorum qui volunt timere nomen tuum | Et dirige servum tuum hodie et da ei misericordiam ante virum hunc |
| g00722.Tp1 Tp | Memento quaesumus rex Christe famulosque tuos ut nos eripias a morte animae atque te poscentibus nos |
| h01225a ALLV | Memento nostri domine * |
| h01616b ALLV | Memento nostri domine in beneplacito |
| h02775b ANTV | Memento nostri domine * |
| h03398 ANT | Memento congregationis tuae domine quam creasti ab initio |