Surge propera sponsa mea et veni jam enim yems transiit et recessit flores apparuerunt in terram nostram quam pulchra es amica mea et quam decora pulchriores oculi tui columbarum absque hoc quod intrinsecus latet
Gaude virgo mater ecclesia | Christo quae nuptiali copula | Domino dote foederaris sempiterna | Decoris stola et immortali gloria | Haec est illa a finibus terrae veniens regina | Voluptatum terrenarum deserendo illecebras | Ut Salomonis verba audiat magnifica | Vita monita pie sectando sublimia | Haecque illa aureo virtutum amictu decorata | Dei dextrae adsistens regina cujus ab intus gloria | Quam deus alloquendo audi inquit filia | Domum patris abnega mundo abrenuntia | Ut serveris actu et mente virginea | Placet decor placet speciositas tua | O admiranda o praedicanda dei gratia | O largitatis o pietatis abundantia | Humana Christo in sponsam copulatur anima | Jam inquam unum non duo Christus et ecclesia | Semper regnatura cum ipso in caeli gloria | Fruens jocunditate felici jam in saecula | Cum deus erit in omnibus omnia
Matris patris et filia mulierum laetitia stella maris eximia audi nostra suspiria regina poli curiae mater misericordiae in hac valle miseriae sis reis porta veniae Maria propter filium nobis confer remedium bone fili prece matris dona tuis regna patris