Benedicite omnia opera domini domino laudate et superexaltate eum in saecula benedicite caeli domino benedicite angeli domini domino benedicite aquae omnes quae super caelos sunt domino benedicat omnis virtus domino benedicite sol et luna domino benedicite stellae caeli domino benedicite omnis imber et ros domino benedicite omnes venti domino benedicite ignis et aestus domino benedicite frigus et aestus domino benedicite rores et pruina domino benedicite gelu et frigus domino benedicite glacies et nives domino benedicite noctes et dies domino benedicite lux et tenebrae domino benedicat terra dominum laudet et superexaltet eum in saecula benedicite montes et colles domino benedicite universa germinantia in terra domino benedicite fontes domino benedicite cete et omnia quae moventur in aquis domino benedicite omnes volucres caeli domino benedicite omnes bestiae et pecora domino benedicite filii hominum domino benedic Israel domino laudate et superexaltate eum in saecula benedicite sacerdotes domini domino benedicite servi domini domino benedicite spiritus et animae justorum domino benedicite sancti et humiles corde domino benedicite Anania Azaria Misael domino laudate et superexaltate eum in saecula benedicamus patrem et filium cum sancto spiritu laudemus et superexaltemus eum in saecula benedictus es domine in firmamento caeli et laudabilis et gloriosus et superexaltatus in saecula
Haec dicit dominus redemptor sanctus ejus ad contemptibilem animam ad abominatam gentem ad servum dominorum | Reges videbunt et consurgent principes et adorabunt propter dominum quia fidelis est et sanctum Israel qui elegit te | Haec dicit dominus tempore placito exaudivi te et in die salutis auxiliatus sum tui | Et servavi te et dedi te in foedus populi ut suscitares terram et possideres hereditates dissipatas | Ut diceres his qui vincti sunt exite et his qui in tenebris sunt revelamini | Super vias pascentur et in omnibus planis pascua eorum | Non esurient neque sitient et non percutiet eos aestus et sol quia miserator eorum reget eos et ad fontes aquarum portabit illos | Et ponam omnes montes meos in viam et semitae meae exaltabuntur | Ecce isti de longe venient et ecce illi ab aquilone et mari et isti de terra australi | Laudate caeli et exsulta terra jubilate montes laudem quia consolatus est dominus populum suum et pauperum suorum miserebitur