Search chants

Displaying 50901 - 50950 of 62520
Cantus ID Genre Incipit Usual Feast
g04942 Tc Inclytus Sebastianus sub chlamyde christianus dietim Christo sedulum exhibebat obsequium | Animas christianorum non cessabat confortare quos ob metum tormentorum agnoscebat trepidare | Christum ita praedicando vinctus ad mortem ducitur mortem vincens moriendo aeterna vita fruitur | O martyr o miles Christi vitam quam tu docuisti ostende tuis servulis disruptis mundi vinculis
g04943 Tc Intende domine ad visitandas omnes gentes | Ut confiteantur tibi populi deus et confiteantur tibi populi omnes | Laetentur et exsultent gentes quoniam judicas populos in aequitate et gentes in terra dirigis
g04944 Tc Ioseph et Maria conjuges Christum annorum duodecim inter cognatos et notos anxie quaerentes in templo in medio doctorum disputantem invenerunt | Dixitque mater ad filium fili quid fecisti nobis sic ecce pater tuus et ego dolentes quaerebamus te | Respondit matri filius quid est quod me quaerebatis nesciebatis quia in his quae patris mei sunt oportet me esse | Ioseph ac Maria cum verbum hoc non intellexissent descendens cum illis Christus Nazareth subjectum se illis exhibere non dedignatus est
g04945 Tc Iste pauper clamavit et dominus exaudivit eum et ex omnibus tribulationibus ejus salvavit eum | Immittet angelos dominus in circuitu timentium eum et eripiet eos | Gustate et videte quoniam suavis est dominus beatus vir qui sperat in eo
g04946 Tc Jubilemus exsultantes veneretur Claudius sanctitate et gratia plenus qui in populo tuo semper apparuit mitissimus | Apud deum experiuntur infirmi quantum dei famulum conveniat honorari | Per quem capit caecus visum claudus gressum et obstructae aures recipere merentur auditum | Nos ergo flagellati ad te recurrimus ut tua prece cunctis a languoribus liberati simus
g04947 Tc Judica me deus et discerne causam meam de gente non sancta ab homine iniquo et doloso eripe me | Quia tu es deus fortitudo mea quare me reppulisti et quare tristis incedo dum affligit me inimicus | Testes enim iniqui insurrexerunt adversum me et mentita est iniquitas sibi | Supra dorsum meum fabricaverunt peccatores prolongaverunt iniquitatem suam | Ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me diviserunt sibi vestimenta mea et super vestem meam miserunt sortem | Foderunt manus meas et pedes meos et dinumeraverunt omnia ossa mea et dolorem super dolorem vulneribus meis addiderunt
g04948 Tc Laudate pueri dominum laudate nomen domini | Sit nomen domini benedictum ex hoc nunc et usque in saeculum | A solis ortu usque ad occasum laudabile nomen domini
g04949 Tc Longe a salute mea verba delictorum meorum
g04950 Tc Memor sit dominus sacrificii nostri et holocaustum nostrum pingue fiat | Paratur nobis mensa domini adversus omnes qui tribulant nos | In voce exsultationis resonant epulantes in mensa domini
g04951 Tc Miserere mei deus secundum magnam misericordiam tuam | Et secundum multitudinem miserationum tuarum dele iniquitatem meam | Amplius lava me ab iniquitate mea et a peccato meo munda me | Quoniam iniquitatem meam ego cognosco et peccatum meum contra me est semper | Tibi soli peccavi et malum coram te feci | Cor mundum crea in me deus et spiritum rectum innova in visceribus meis | Ne projicias me a facie tua et spiritum sanctum tuum ne auferas a me | Redde mihi laetitiam salutaris tui et spiritu principali confirma me
g04952 Tc Miserere nostri Iesu benigne qui passus es clementer pro nobis | Et per tuam vivificam crucem salva paenitentem catervam in ejus laudibus hodie congregatam
g04953 Tc Missus Gabriel de caelis verbi bajulus fidelis sacris disserit loquelis cum beata virgine | Verbum bonum et suave pandit intus in conclave et ex Eva format ave Evae verso nomine | Metum pellit dat solamen nam per sacrum inquit flamen et virtutis obumbramen deo gravidaberis | Ad hoc facit argumentum de cognata documentum et caeleste sacramentum imperati foederis | Consequenter juxta pactum adest verbum caro factum semper tamen est intactum puellare gremium
g04954 Tc Mitte domine sapientiam de caelis sanctis tuis et a sede magnitudinis tuae ut mecum sit et mecum laboret et sciam quid acceptum sit apud te | Scit illa enim omnia et intelligit et deducet me in operibus meis sobrie et custodiet me in sua potentia et erunt accepta opera mea | Sensum tuum quis sciet nisi dederis sapientiam et miseris spiritum sanctum tuum de altissimis | Nam per sapientiam sanati sunt quicumque placuerunt tibi a principio
g04955 Tc Nobilis prosapia Narbonensis patriae sanctum Sebastianum | Transtulit emerita et vita clara Mediolanum | Miles sanctus praedicavit mutam Zoe reformavit assistente angelo | Nicostratum fide stravit Tarquilinum baptizavit admirante populo | In cloaca avertitur corpus sacrati militis ne ut martyr habeatur venerandus pro meritis | Reformator infirmorum conservator sis sanorum frui pace da caelorum gregem istum infernorum da tormenta te timeat amen
g04956 Tc Non erit deinceps diluvium dissipans terram
g04957 Tc Non intres in judicium cum servo tuo domine quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens
g04958 Tc O beata et benedicta et gloriosa trinitas pater filius et spiritus sanctus | O vera suprema et sempiterna trinitas pater filius et spiritus sanctus | Te jure laudant te adorant te glorificant omnes creaturae tuae o beata trinitas | Miserere miserere miserere nobis
g04959 Tc O beata vera summa sempiterna trinitas pater filius et spiritus sanctus | Tibi laus tibi gloria tibi gratiarum actio nunc et semper | Te jure laudant te adorant et glorificant omnes creaturae miserere nobis
g04960 Tc O celebre Mariae nomen fama super aethera notum | Nulla potest satis animi sollertia tuum laudare Maria nomen | Illustras Maria tuo corusco nomine terras semper honos nomenque tuum laudesque manebunt | Quum scriptum aeterno teneas orbe nomen
g04961 Tc O martyr Sebastiane tu semper nobiscum mane | Atque per tua merita nos qui sumus in hac vita | Custodi sana et rege et a peste nos protege
g04962 Tc O patriarcha inclyte nos Ioseph recto tramite ducas ad caeli sidera | Per Christum quem tractasti cum casta puerpera praesepio cum gaudio devote reclinasti
g04963 Tc O tu Gabriel qui prae ceteris angelis dignior fuisti Mariam visitare et incarnationem Christi sibi annuntiare intercede pro nobis | O dulcis creatura Gabriel te ornatur paradisus lux pura et in te gloriatur salvator incarnatus quem denuntiasti caelique potentatus
g04964 Tc Obtulerunt pro eo domino par turturum aut duos pullos columbarum | Responsum accepit Simeon a spiritu sancto non visurum se mortem nisi prius videret Christum domini | Et cum inducerent puerum Iesum parentes ejus ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo | Et ipse accepit eum in ulnas suas et benedixit Iesum Christum
g04965 Tc Olivae binae pietatis unicae | Fide devotos spe robustos fonte repletos caritatis geminae | Post mortem carnis impetrate vivere
g04966 Tc Omnes qui videbant me aspernabantur me locuti sunt labiis et moverunt caput | Speravit in domino eripiat eum salvum faciat eum quoniam vult eum | Ipsi vero consideraverunt et conspexerunt me diviserunt sibi vestimenta mea et super vestem meam miserunt sortem | Libera me de ore leonis et a cornibus unicornium humilitatem meam | Qui timetis dominum laudate eum universum semen Iacob magnificate eum | Annuntiabitur domino generatio ventura et annuntiabunt caeli justititam ejus | Populo qui nascetur quem fecit dominus
g04967 Tc Omnipotens dominus quo constat machina mundi | Qui caelum terramque regis qui flumina mittis | Quo sine nulla vigent caeli terraeque creata | Te caelum tellus laudet te pontus in aevum | Omnis te benedicat homo laudet veneretur honoret | Qui sanctos tuos jubares tam splendidos reddis
g04968 Tc Paraclite spiritus infunde divinitus septiformis gratiam | Fidelium mentibus ut purgati sordibus consequamur veniam | Sit tibi gratuitum quod laximus debitum votum dantes carmina | Ut quod nequit placitum fieri per meritum fiat per libamina | Nostros hostes obrue cunctas sordes ablue parce confidentibus | Sacros mores imbue nobis opem tribue cunctis nostris actibus | Mediator foederum consolator pauperum culpae lota macula | Iter praebe properum ut cum turmis superum laetemur per saecula amen
g04969 Tc Per ipsum nobis dimittas peccata cuncta per quem redemisti mundum cruore suo
g04970 Tc Pia regina virginum adest sponsi in transitu | Tendit Ioseph ad bravium laetus et gaudens spiritu | Honorat Christus Ioseph suum baiulum qui sedulae nutrivit ipsum parvulum dignum in caelis sibi reddens praemium
g04971 Tc Potens in terra erit semen ejus generatio rectorum benedicetur
g04972 Tc Praedicator veritatis legis evangelicae | Imperator pietatis sis plebi Lemovicae | Alloquentem in hac vita audivisti dominum | Ad hanc lucem nos invita pulsa labe criminum | Martialis data vita quae non habet terminum
g04973 Tc Preces tibi sint acceptae domine Iesu Christe licet sint ineptae quas tibi nunc offero | Serva me a turba tristi de qua vivens praedixisti erit cum Lucifero | Et cum justis in hac vita vivere da mihi ita quod sim sine macula | Et per semitas virtutum ascendam ad locum tutum caeli tabernacula
g04974 Tc Prolongaverunt iniquitatem suam dominus iustus concidet cervices peccatorum
g04975 Tc Pulchra facie sed pulchrior fide | Beata es Agnes respuens mundum | Laetaberis cum angelis intercede ad deum pro omnibus nobis
g04976 Tc Quam pretiosissima depositio denotat in postero quod divina clementia denotat ad praesens | Igitur de translatione sancti Marcelli ubi translatum fuit domino adjuvante breviter dicam | Peracto tempore cuidam presbytero qui assiduus erat in basilica sancti Mauritii nocte in pontificali apparuit | Praecipiens ad dioecesim suam perferri corpus suum aut in locum magis religiosum | His auditis presbyter ad locum Bariolarum pervenit nuntians visionem quo audito et facto jejunio triduano | Vere Bariolenses iverunt festinanter ad locum ubi corpus erat et honorabiliter eum deduxerunt rogemus eum ut ipse pro nobis intercedat apud Iesum Christum die ac nocte
g04977 Tc Quamquam domine quicquid patimur nostra peccata meruerint dixisti verumtamen nolo mortem peccatoris sed ut convertatur et vivat | Converte nos ergo salutaris noster et averte pestem a nobis et usque in senectam et senium ne derelinquas nos | Si dicatur quia deus peccatores non audit econtra dixisti pie pater quotiens ingemuerit peccator misericordiae recordabor reminiscere miserationum tuarum et misericordiarum tuarum quae a saeculo sunt | Domine qui dixisti propter miseriam inopum et gemitum pauperum exsurgam in adiutorium eorum exsurge et praeveni dies afflictionis nostrae et salvum fac populum tuum et benedic hereditati tuae et rege eos et extolle illos usque in aeternum | O bone Iesu quia miserendi nunc tempus eget si pietate quandoque moveris extremam hanc vocem audi | Da pestem vitare da fructus augere da lites frenare et pacem tuam nostris concede temporibus
g04978 Tc Qui confidunt in te gloriosa hospita Christi spes eorum firma erit in aeternum | Quia dilecta es a domino valde ex hoc et usque in saeculum | Ideo pro tuis supplicationibus exorare ad dominum ut nos trahat ad gloriam supernorum civium
g04979 Tc Qui facit angelos suos spiritus et ministros suos flammam ignis
g04980 Tc Qui timent dominum praeparabunt corda sua et in conspectu illius sanctificabunt animas suas | Qui timent dominum custodiunt mandata illius et patientiam habebunt usque in conspectionem illius dicentes | Si paenitentiam non egerimus incidemus in manus domini et non in manus hominum | Secundum enim magnitudinem ejus sic et misericordia ipsius cum ipso est
g04981 Tc Quodcumque ligaveris super terram erit ligatum et in caelis | Et quodcumque solveris super terram erit solutum et in caelis
g04982 Tc Requiem aeternam dona eis domine et lux perpetua luceat eis | Te decet hymnus deus in Sion et tibi reddetur votum in Jerusalem exaudi orationem meam ad te omnis caro veniet
g04983 Tc Salus justorum a domino et protector eorum in tempore tribulationis | Et audivit eos dominus et liberavit eos et eruit eos a peccatoribus | Salvavit eos dominus quia speraverunt in eo
g04984 Tc Salva nos Christe salvator per virtutem crucis qui salvasti Petrum in mare miserere nobis
g04985 Tc Salvator mundi salva nos qui per crucem et sanguinem redemisti nos auxiliare nobis te deprecamur deus noster | Crucem tuam adoramus domine et sanctam resurrectionem tuam laudamus et glorificamus quia per te redempti sumus | Per signum sanctae crucis de inimicis nostris libera nos deus noster | Salva nos Christe salvator per virtutem crucis qui salvasti Petrum in mari miserere nobis
g04986 Tc Salve virginei custos testisque pudoris alme Ioseph nivea virginitate nitens | Inter feminas virgo pulcherrima turmas egregio nomen ditat honore tuum | Maiori tamen ipse Iesus patris inclyta proles aeterni et sponsae stirps benedicta tuae | Cujus et ipse parens aeterna laude vocaris huic miseros placida conciliato prece
g04987 Tc Sancte Gabriel archangele defende nos in proelio ut non pereamus in tremendo judicio
g04988 Tc Si ambulem in medio umbrae mortis non timebo mala quoniam tu mecum es domine | Virga tua et baculus tuus ipsa me consolata sunt
g04989 Tc Sicut ovis ad occisionem ductus est et dum male tractaretur non aperuit os suum traditus est ad mortem ut vivificaret populum suum | Ipse vulneratus est propter iniquitates nostras attritus est propter scelera nostra et nos reputavimus eum quasi leprosum percussum a deo et humiliatum
g04990 Tc Spiritus domini replevit orbem terrarum et hoc quod continet omnia scientiam habet vocis | Emitte spiritum tuum et creabuntur et renovabis faciem terrae | Veni sancte spiritus reple tuorum corda fidelium et tui amoris in eis ignem accende
g04991 Tc Spiritus qui a patre procedit ille me clarificabit | Spiritus sanctus docebit vos quaecumque dixero vobis | Ille docebit omnem veritatem et gaudebit cor vestrum in aeternum

Pages