Search chants

Displaying 33901 - 34000 of 62728
Cantus ID Genre Incipit Usual Feast
a00987 D Deus creavit mundum non facio illi injuriam sed volo uti illo
a00988 D Fatue fatue quid prodest tibi laborare respice mundum et amplectetur te magno honore
a00989 D O plangens vox est haec maximi doloris ach ach quaedam mirabilis victoria in mirabili desiderio dei surrexit in qua delectatio carnis se latenter abscondit heu heu ubi voluntas crimina nescivit et ubi desiderium hominis lasciviam fugit luge luge ergo in his innocentia quae in pudore bono integritatem non amisisti et quae avaritiam gutturis antiqui serpentis ibi non devorasti
a00990 D Quae est haec potestas quod nullus sit praeter deum ego autem dico qui voluerit me et voluntatem meam sequi dabo illi omnia tu vero tuis sequacibus nihil habes quod dare possis quia etiam vos omnes nescitis quid sitis
a00991 D Ego cum meis sodalibus bene scio quod tu es ille antiquus draco qui super summum volare voluisti sed ipse deus in abyssum projecit te
a00992 D Nos autem omnes in excelsis habitamus
a00993 D Ego humilitas regina virtutum dico venite ad me virtutes et enutriam vos ad requirendam perditam drachmam et ad coronandum in perseverantia felicem
a00994 D O gloriosa regina et o suavissima mediatrix libenter venimus
a00995 D Ideo dilectissimae filiae teneo vos in regali thalamo
a00996 D Ego caritas flos amabilis venite ad me virtutes et perducam vos in candidam lucem floris virgae
a00997 D O dilectissime flos ardenti desiderio currimus ad te
a00998 D Ego timor dei vos felicissimas filias praeparo ut inspiciatis in deum vivum et non pereatis
a00999 D O timor valde utilis es nobis habemus enim perfectum studium numquam a te separari
a01000 D Euge euge quis est tantus timor et quis est tantus amor ubi est pugnator et ubi est remunerator vos nescitis quid colitis
a01001 D Tu autem exterritus es per summum judicem quia inflatus superbia mersus es in Gehennam
a01002 A Quod natum est ex carne caro est et quod natum est ex spiritu spiritus est spiritus ubi vult spirat et vocem ejus audis et nescis unde veniat aut quo vadat sic est omnis qui natus est ex spiritu alleluia Octava Pentecostes
a01003 D Ego lucida oboedientia venite ad me pulcherrimae filiae et reducam vos ad patriam et ad osculum regis
a01004 D O dulcissima vocatrix nos decet in magno studio pervenire ad te
a01005 D Ego fides speculum vitae venerabiles filiae venite ad me et ostendo vobis fontem salientem
a01006 D O serena speculata habemus fiduciam pervenire ad verum fontem per te
a01007 D Ego sum dulcis conspectrix viventis oculi quam fallax torpor non decipit unde vos o tenebrae non potestis me obnubilare
a01008 D O vivens vita et o suavis consolatrix tu mortifera mortis vincis et vidente oculo clausuram caeli aperis
a01009 D O virginitas in regali thalamo stas o quam dulciter ardes in amplexibus regis cum te sol perfulget ita quod nobilis flos tuus numquam cadet o virgo nobilis te numquam inveniet umbra in cadente flore
a01010 D Flos campi cadit vento pluvia spargit eum o virginitas tu permanes in symphoniis supernorum civium unde es suavis flos qui numquam aresces
a01011 D Fugite oves spurcitias diaboli
a01012 D Has te succurrente fugiemus
a01013 D Ego contemptus mundi sum candor vitae o misera terrae peregrinatio in multis laboribus te dimitto o virtutes venite ad me et ascendamus ad fontem vitae
a01014 D O gloriosa domina tu semper habes certamina Christi o magna virtus quae mundum conculcas unde etiam victoriose in caelo habitas
a01015 D Ego aurea porta in caelo fixa sum qui per me transit numquam amaram petulantiam in mente sua gustabit
a01016 D O filia regis tu semper es in amplexibus quos mundus fugit o quam suavis est tua dilectio in summo deo
a01017 D Ego sum amatrix simplicium morum qui turpia opera nesciunt sed semper in regem regum aspicio et amplector eum in honore altissimo
a01018 D O tu angelica socia tu es valde ornata in regalibus nuptiis
a01019 D Ego obtenebro et fugo atque conculco omnes spurcitias diaboli
a01020 D Tu es in aedificatione caelestis Jerusalem florens in candidis liliis
a01021 D O quam amara est illa duritia quae non cedit in mentibus misericorditer dolori succurrens ego autem omnibus dolentibus manum porrigere volo
a01022 D O laudabilis mater peregrinorum tu semper erigis illos atque ungis pauperes et debiles
a01023 D Ego victoria velox et fortis pugnatrix sum in lapide pugno serpentem antiquum conculco
a01024 D O dulcissima bellatrix in torrente fonte qui absorbuit lupum rapacem o gloriosa coronata nos libenter militamus tecum contra illusorem hunc
a01025 D Ego discretio sum lux et dispensatrix omnium creaturarum in differentia dei quam Adam a se fugavit per lasciviam morum
a01026 D O pulcherrima mater quam dulcis et quam suavis es quia nemo confunditur in te
a01027 D Ego sum columna quae molliri non potest quia fundamentum meum in deo est
a01028 D O firma quae stas in caverna petrae et o gloriosa bellatrix quae suffers omnia
a01029 D O filiae Israel sub arbore suscitavit vos deus unde in hoc tempore recordamini plantationis suae gaudete ergo filiae Sion
a01030 D Heu heu nos virtutes plangamus et lugeamus quia ovis domini fugit vitam
a01031 D O vos regales virtutes quam speciosae et quam fulgentes estis in summo sole et quam dulcis est vestra mansio et ideo o vae mihi quia a vobis fugi
a01032 D O fugitive veni veni ad nos et deus suscipiet te
a01033 D Ach ach fervens dulcedo absorbuit me in peccatis et ideo non ausa sum intrare
a01034 D Noli timere nec fugere quia pastor bonus quaerit in te perditam ovem suam
a01035 D Nunc est mihi necesse ut suscipiatis me quoniam in vulneribus feteo quibus antiquus serpens me contaminavit
a01036 D Curre ad nos et sequere vestigia illa in quibus numquam cades in societate nostra et deus curabit te
a01037 D Ego peccator qui fugi vitam plenus ulceribus veniam ad vos ut praebeatis mihi scutum redemptionis
a01038 D O tu omnis militia reginae et o vos candida lilia ipsius cum rosea purpura inclinate vos ad me quia peregrina a vobis exulavi et adjuvate me ut in sanguine filii dei possim surgere
a01039 D O anima fugitiva esto robusta et indue te arma lucis
a01040 D Et o vera medicina humilitas praebe mihi auxilium quia superbia in multis vitiis fregit me multas cicatrices mihi imponens nunc fugio ad te et ideo suscipe me
a01041 D O omnes virtutes suscipite lugentem peccatorem in suis cicatricibus propter vulnera Christi et perducite eum ad me
a01042 D Volumus te reducere et nolumus te deserere et omnis caelestis militia gaudet super te ergo decet nos in symphonia sonare
a01043 D O misera filia volo te amplecti quia magnus medicus dura et amara vulnera propter te passus est
a01044 D O vivens fons quam magna est suavitas tua qui faciem istorum in te non amisisti sed acute praevidisti quomodo eos de angelico casu abstraheres qui se aestimabant illud habere quod non licet sic stare unde gaude filia Sion quia deus tibi multos reddit quos serpens de te abscidere voluit qui nunc in majori luce fulgent quam prius illorum causa fuisset
a01045 D Quae es aut unde venis tu amplexata es me et ego foras eduxi te sed nunc in reversione tua confundis me ego autem pugna mea deiciam te
a01046 D Ego omnes vias meas malas esse cognovi et ideo fugi a te modo autem o illusor pugno contra te
a01047 D Inde tu o regina humilitas tuo medicamine adjuva me
a01048 D O victoria quae istum in caelo superasti curre cum militibus tuis et omnes ligate diabolum hunc
a01049 D O fortissimi et gloriosissimi milites venite et adjuvate me istum fallacem vincere
a01050 D Ligate ergo istum o virtutes praeclarae
a01051 D O regina nostra tibi parebimus et praecepta tua in omnibus adimplebimus
a01052 D Gaudete o socii quia antiquus serpens ligatus est
a01053 D Laus tibi Christe rex angelorum
a01054 D In mente altissimi o Satana caput tuum conculcavi et in virginea forma dulce miraculum colui ubi filius dei venit in mundum unde dejectus es in omnibus spoliis tuis et nunc gaudeant omnes qui habitant in caelis quia venter tuus confusus est
a01055 D Tu nescis quid colis quia venter tuus vacuus est pulchra forma de viro sumpta ubi transis praeceptum quod deus in suavi copula praecepit unde nescis quid sis
a01056 D Quomodo posset me hoc tangere quod tua suggestio polluit per immunditiam incestus unum virum protuli qui genus humanum ad se congregat contra te per nativitatem suam
a01057 D O deus quis es tu in temetipso hoc magnum consilium habuisti quod destruxit infernalem haustum in publicanis et peccatoribus qui nunc lucent in superna bonitate unde o rex laus sit tibi
a01058 D O pater omnipotens ex te fluit fons in igneo amore perduc filios tuos in rectum ventum velorum aquarum ita ut et nos eos hoc modo perducamus in caelestem Jerusalem
a01059 D In principio omnes creaturae viruerunt in medio flores floruerunt postea viriditas descendit et istud vir proeliator vidit et dixit hoc scio sed aureus numerus nondum est plenus tu ergo paternum speculum aspice in corpore meo fatigationem sustineo parvuli etiam mei deficiunt nunc memor esto quod plenitudo quae in primo facta est arescere non debuit et tunc in te habuisti quod oculus tuus numquam cederet usque dum corpus meum videres plenum gemmarum nam me fatigat quod omnia membra mea in irrisionem vadunt pater vide vulnera mea tibi ostendo ergo nunc omnes homines genua vestra ad patrem vestrum flectite ut vobis manum suam porrigat
a01060 A Magna nobis est hujus beatissimi Eusebii veneranda sollemnitas nimium qui meruit sanguinem fundere pro Christo praedicando unitatem sanctae trinitatis in quo diabolum et falsidicos superavit Arianos hodie dormivit in Christo pontifex et martyr et consecutus est gloriam caelestis regni caelestis alleluia Eusebii Episcopi
a01061 A Vir Eusebius paradisum suscepit quem chorus sanctorum possidet hodie sanctam animam ad aethera transmisit laetetur omnis Vercellensis populus qui tali martyre meruit honorari Eusebii Episcopi
a01062 A Venite omnes gentes laetamini gaudio magno quam pastor noster rucilat Eusebius signis in praeclaris Eusebii Episcopi
a01063 A Caelestem regem veneremur in omnibus quem trinum et unum credimus frequentemus laudibus qui Augustinum decoravit virtutibus et ditavit caelestibus nos a nostris propitius purget excessibus Augustini
a01064 H Regis regum civis ave regum gemma Ladislave regni consors gloriae regem regum rex agressus sis defensor indefessus et athleta patriae salve salus Hungarorum rex cohaeres angelorum vas caelestis gloriae ab aeterno vas electum vas insigne vas effectum vendicans justitiae Hungarorum gens congaude nova novi regis laude pulsans tintinabula felix ave Varadinum cujus augens fama signum resonat in saecula tibi Christe chorum hymnum cantat orbis quod per lignum ad te trahis omnia scala factus ascensorum et corona confessorum tibi laus et gloria Ladislai
a01065 R Magnam nobis confert jucunditatem et aeternitatis felicitatem Wenceslai victoris et martyris mors triumphalis Wenceslai
a01065a V Quia pretiosa est in conspectu domini mors sanctorum ejus Wenceslai
a01066 R Nos invitat martyr dei Wenceslaus ad mercedem nostrae spei surgant justi surgant rei ad ejus praeconia o quam felix est ejus vita in qua labes non est trita nec est via praepedita scrutanti caelestia Wenceslai
a01066a V Fretus nutu summi patris non expavit ensem fratris qui tormentis caesus acris revixit in qloria Wenceslai
a01067 R Laetas laudes concine Bohemia fidelis nam patronum gratiae nunc habes in caelis cujus intercessione nos Christe conserva ne morte turpissima damnemur et aeterna Wenceslai
a01067a V Jesu pie per Wenceslai merita nostra nobis relaxa debita Wenceslai
a01068 A Gloriosum et memoriter agendum Wenceslai eximii tanta celebrare sollemnia et ex ipso colligere quantum sit praemium puritatis magnus hic vir qui sui corporis passiones generaliter devicit et animae Wenceslai
a01069 A Pastor insignis meritis et laude digne Bonomi populo supplicanti clementi pietate subveni ut plebs ad te clamans pium patronum verumque intercessorem te apud dominum in quocumque discrimine sentiat Bononii
a01070 H Fundans Sion (...) Mariae Magdalenae
a01071 A Exite sancti orate ad dominum pro populo et pro plebe ista que circumdedit nos alleluia
a01072 A Si clauso caelo pluvia non fuerit propter peccata populi ut conversi deprecati fuerint faciem tuam exaudi domine et dimitte peccata servis tuis et da pluviam terrae quam dedisti populo tuo ad possidendam alleluia
a01073 A O inauditum genus confessionis quod pretiosius facit regnum promissionis non cibus non requies a sanctis viris Andrea et Benedicto auferre potuit dulcedine vana aeternitatis vitam et nequam spiritus in cordibus eorum invenire nequivit deceptionis januam Zoerardi, Benedicti
a01074 A Ego sapientia habito in consiliis et eruditis intersum cogitationibus dominus possedit me in initio viarum suarum antequam quidquam faceret a principio ab aeterno ordinata sum antequam terram faceret necdum erant abyssi et ego jam concepta eram nondum fontes aquarum eruperant necdum montes gravi mole constiterant adhuc terram non fecerat et flumina et cardines orbis terrae quando praeparabat caelos aderam quando appendebat fundamenta terrae cum eo eram cuncta componens et delectabar per singulos dies laudens coram eo beatus qui audit me qui vigilat ad fontes meos cottidie qui me invenerit inveniet vitam et hauriet salutem a domino Ad Processionem
a01074a AV Beatus qui audit me qui vigilat ad fores meos cotidie qui me invenerit inveniet vitam et hauriet salutem a Domino alleluia Ad Processionem
a01075 A Regnat cum domino martyr eximius virtutum balteo praecintus fortius tradens martyrio corpus passibile jam victor exprobrat lictores Totilae Herculani Perusini
a01076 A Optata caelitus fretus victoria datori jubilat jugi laetitia secure subiens portas refugii cacumen possidet vitalis gaudii Herculani Perusini
a01077 A Vigilanter currens ad lauream ensi molem supponit carneam felix martyrium praecedit lacrima per quam pinguedine repletur anima Herculani Perusini
a01078 A Trinus unus incommutabilis est per secla deus laudabilis qui probatum per patientiam Herculanum traxit ad gloriam Herculani Perusini
a01079 R Venerandas tollunt reliquias quidam sancto faventes praesuli locis suis aptant minutias festinantes ad locum tumuli cum quo membra defuncti parvuli collocantes agunt exsequias Herculani Perusini
a01079a V Qui vitium nescit tutus post fata quiescit Herculani Perusini
a01080 A Perusina laetare civitas diem festum colens gaudio quem sacravit Syra societas Herculani sacro martyrio omnis culpae cesset occasio regnet in te fides spes caritas norma vitae morum frugalitas divinorum pia devotio Herculani Perusini
a01081 A Cum teneret orbis imperium Julianus hostis fidelium Herculanus relinquens Syriam dei ductu venit in Tusciam Herculani Perusini

Pages