Search chants

Displaying 34201 - 34300 of 62742
Cantus ID Genre Incipit Usual Feast
a01252 A Ex lucidissimo Christi sidere Demetrio Lupus illuminatus est minister ejus per quem deus edidit mirabilia in mundo multa qui tandem gaudii occisione occubuit et in monte sancto requievit cum Demetrio Demetrii
a01253 A Nestorem et Lupum inter generationes quaerentium dominum attulit sanctus Demetrius quia potens est apud cuncta regnantem Demetrii
a01254 R Inclyte dei martyr Demetri ad te suspiraculum indeficiens pietas nos tuo patrocinio mundi a labentis calamitate defende ad te exutos carne praesenta domino coronandos Demetrii
a01254a V Virtute salva sanctitatis tuae nos devotos qui gloriaris cum salvatore Demetrii
a01255 R Conditor universae mundi fabricae cum senatoribus caeli apparuit suo dulcissimo Demetrio et dixit in te factura mea condelectabor Demetrii
a01255a V Fortitudo et laus tua ego sum tu es gratiae meae receptaculum Demetrii
a01256 A In ista die fidei fortitudine Demetrius paradisi delicias introivit Demetrii
a01257 A Demetrius Nestori dixit fidem tene quia ipse est deus qui per puerperam virginem in hujus mundi aream venit Demetrii
a01258 A Nestor ad haec omnia germina quae tu exsultationis labiis seminasti in me per evangelii gramina jam jam videbis fructum Demetrii
a01259 A Curia caelestis nos vocat festinemus ingredi ut inter benedictos domini hereditatem capiamus Demetrii
a01260 A In laudibus egregiae fidei Demetrii caelum terra mare hodie cum magna devotione jucundetur Demetrii
a01261 A Hodie sollemnitas sancti Demetrii gaudimii inspirat nobis hodie pia devotio Thesalonicensium miraculorum magnitudine sublimatur hodie tota jucunditate mentis eum patronum queramus ut ejus pietas nos adjuvet apud deum Demetrii
a01262 A In multitudine misericordiae tuae sperantes rogamus te beate Demetri qui caelum decorasti inclyto martyrio esto salus animae auctor pacis evacuatio totius adversitatis Demetrii
a01263a V Praecibus ergo tuis adesto calamitatibus quibus gravantur Martini
a01264 Tp Ab hac familia tu propitia | Ave Maria plena gratiae | Mater eximia dele vitia | Ave Maria plena gratiae | Fer remedia reis in via | Ave Maria plena gratiae | Dans in patria vitae gaudia | Ave Maria plena gratiae | Pro quibus dulcia tu praeconia | Ave Maria plena gratiae | Laudes cum gloria suscipe pia virgo Maria da gaudia nobis De BMV post Pent.
a01265 A Propter fidem castitatis dilexit me dominus et throno gloriae suae collocavit me Comm. plurimorum Virginum
a01266 H Christi caterva… | Veni domine et noli tardare… Dom. 3 Adventus
a01269 A Legem tuam domine et exquiram eam semper Feriae per annum
a01283 H A solis ortus | Venite (…) In tempore Adventus
a01284 H Laudetur sancta trinitas et indivisa unitas quia misercordiam nobis fecit et gratiam Nunc pater in potentia regat mundi dementia et det in patientia transire impugnantia Natus in sapientia carnis perpetulentia vitare jam det laetitia deflere et gementia Pneuma amborum caritas beatitudo sanctitas virtutum fons suavitas lustra unge nos deitas Trinitati sit gloria ut det frui victoria in terris omnifaria et in caelesti curia Amen Transfiguratio Dom.
a01285 A Ascendentes discipuli ad dominum Jesum patris vocem audientes ceciderunt in facies suas Transfiguratio Dom.
a01286 A Vox de caelo sonuit et vox patris audita est hic est filius meus ipsum audite Transfiguratio Dom.
a01287 A Vox de caelo sonuit et vox patris audita est hic est filius mens dilectus in quo mihi bene complacui alleluia Transfiguratio Dom.
a01288 A Oleum effusum est nomen tuum ideo adolescentulae dilexerunt te nimis XI milium Virginum
a01288.1 A Oleum effusum est nomen tuum o Maria ideo adolescentulae dilexerunt te nimis Nominis BMV
a01289 A Sixtus igitur apud Athenas natus et doctus prius quidem philosophus postea fuit Christi discipulus Sixti et sociorum
a01290 H Nunc pater in potentia (...) Transfiguratio Dom.
a01291 A Caeli aperti sunt super eum et vox patris facta est hic est filius meus dilectus hunc audite Transfiguratio Dom.
a01295 A In amorem dei totus conversus aetatula tenellus religione grandaevus natus majores coaevos juniores obedientia humilitate atque abstinentia superabat Willibaldi
a01299 R Anno in aestatem vernante cum hibernia rabie deposita procellosi maris fluctus sedantur et pelagus navagia patitur filius cum patre et multo assae clarum coetu navem ascendunt et optatu in iter alacres arripiunt Willibaldi
a01299a V Inter ceteros conviatores assumpto secum preciosissimo thesauro incomparabili viro fratre germano sancto Wunnebaldo Willibaldi
a01300 R Directo cursu circio flante mira celeritate pontum trajicientes a deo sibi collata per speritate ripam fluminis Sigone appulerunt et Romam tendentes Luccam Thusciae urbem perveniunt Willibaldi
a01300a V In hac ergo sanctissimi fratres paterno tacti affectu defunctum patrem planxerunt et condignis ibidem exsequiss sepelierunt Willibaldi
a01301 R His ex more sollemniter peractis per vastos Italiae tractus per abrupta montium per concava vallium per ardua alpium promunctoria difficillime reptantes diu desideratam pertenderunt Romam Willibaldi
a01301a V Extemplo beati Petri limina humiliter adeuntes corpore atque toto corde prostrati ingentes evoluti transitus deo persolvit gratias Willibaldi
a01302 R Cum Romam et multa sanctorum loca in Romanis partibus sita oratus causa peragrassent sancto Willibaldo non suffecit cis mare subsistere sed maxima sacram ejus mentem incessit cupido Jerusalem et exotica regna vestigiis Christi notata invisere Willibaldi
a01302a V Amore caelestis Jerusalem et ut mereretur speculari deum deorum in Sion istam terrestrem flagravit et desiderio desideravit Willibaldi
a01303 R Beneventum pertransiens intentionem suam domino commendavit qui semper se invocantibus praesto est qui et huic famulo suo in litore maris ambulanti accommodam ex Aegypto appulsam praeparavit classem Willibaldi
a01303a V Quem ingressus secundo flatu Calabriae portum regiam dictum applicuit inde velis pleno sinu turgentibus in Sicaniam volat sanctae Agathae virginis corporae redimitam Willibaldi
a01304 R De Trinacria secedens cum diversa martyrum et confessorum oratoria in insulis posita circumiret auxilio domini qui justa petentibus numquam denegat voti compos efficitur et secundo impellente vento securus mare tranavit et ad ipsam Jerusalem octavus salorum salvus pervenit Willibaldi
a01304a V Non acies castrorum ordinata non imminens capiti gladius non gravis oppida subruens et castella terraemotus nec fulmen tonitrusve montes et saxa diffindens non vastus et praeruptus telluris hiatus nec exaestuans ignis incendio ne utiquam semper ardens Aethna piceos sulphureos et infernales flammarum ebulliens vapores nec ipsa prosternens omnia mortalitas tam terribilis est ut mare tempestuosum sed sanctus Willibaldus inter tot miserabiles atque ipsissimas mortes velificante et gubernatore Christo Willibaldi
a01304P Psl Terminus et idem interminus | Producens omnia in esse ex non esse | Horum quaedam roborans aeternaliter in esse | At quaedam rediens aeternum in non esse | Plastes ke piitis uranu tis gis ke talassis ke tu stereomatos | Ke panton osa en aftis isin apo udenu | Soi Kyrie fos fotismos ischis dinamis exusia niki eucharistia axioma | Eulogia timi despotia | Euprepia sotiria yrini charis zoi doxa | Epenos emorfia fronesis archia | Sy ilion selinin ke asteras ear ke teron | Fausin antholon dismon ydata epurania | Erga ton dactilon su pros offelian imon | Ne sy ethemeliosas | Tin oikumenin tis gis orea perata | Pasan autis ke to pliroma | Epi tin asfalian autis estereosas | Utos ecrateoti ton eona keti u klitissete | Hel eloim sadai lecha tol armadoch nechama kadussa eoh mod gesua | Suson nesim chatoba | Soon colli sonoth nefes kibor | Salam laath cedek | Noga hallel sela ith lanon the illa | Kedulla godel ken kadol malchud olam | Elpis agalliasis oreotis praotis ictirmos | Ke litrosis terpnon feggos kauchima | ke ypsosis exomologisis | asma neon alalacmon | Ke eleimosyni is tus eonas to eonon | Quod perduce te victis totiens sali fluctibus | Instar rupibus nivosis cera uniorum | Vennon nubium teterrimis collisionibus | Et ventorum molibus bracchio virtutis | tuae domitis | Atque prospero cursu dispositis | Domnus Willibaldus vellae suum et | constantiam vocabulo exprimens | Mare per et terras eundo et reduendo | Plagis per quam plurimis | Passionum labe multimoda | Doloris omnigena speciae | Summa miseria | Labore maximo | Periculorum pondere et casibus | millenis pregravatus | Huc ad nos usque salvus pervenit Willibaldi
a01305 A Inclytus et mirae sanctitatis praesul Willibaldus dum vestigia salvatoris gressibus et operae cordae et corporae studiosus consequeretur et nec passum pedis intactum praeteriret quot labores obitur pertulisset nulla sufficit lingua enararre Willibaldi
a01306 A Humanum fere ultra modum affectus est tyrannide barbarorum diutino carceris squalore famis sitis algoris acerbitate gravissima infirmitate sed haec omnia sanctus vir pro deliciis et epulis computavit Willibaldi
a01306a V Ecce vir oriens nomen ejus ipse exstruet templum domino Willibaldi
a01307 A In Gazae terminis apud sanctum Mathiam inter missarum sollemnia lumen oculorum amisit et duos menses caecus permansit reversus autem Jerusalem in ecclesia ubi sancta crux est inventa visionem recepit Willibaldi
a01308 A Septimo demum anno postquam a patria exivit cum deus illum nostrae infirmitatis archiatrum praedestinaret de Jerusalem movens Constantinopolim venit duos ibi annos moratus inde rursus fretum reverberans per Siciliam et Calabriam in montem Cassinum ascendit ad sanctum Benedictum Willibaldi
a01309 A Ibi decem annorum aestatibus sub regula ejus districtissime vixit post haec a Gregorio papa Romano cum licentia sui abbatis transmissus est ad sanctum Bonifacium Mogontinae sedis archiepiscopum quem ille gratulabundus videns magno honore et gaudio suscepit Willibaldi
a01310 A Sanctus Bonifacius contracto mox antistitum collegio beatum et deo dignissimum Willibaldum totius cleri plebisque suffragio ordinavit episcopum et consecrato Aureatensem commendavit cathedram agite dum fratres promiscui sexus et omnes in mensas creatori nostro conferamus laudes qui talem gregi suo procuravit pastorem Willibaldi
a01311 A Sublimatus pontificalis insulae sacerdotio beatus Willibaldus qualem se moribus postea et omnibus suis actibus gesserit indicio fuit ante ordinationem prior ejus conversatio Willibaldi
a01312 A Revera mundo mortuus cordis puritate et omni studiorum intentione deo soli vixit saecularia flocci faciens aciem mentis vitam direxit in contemplativam Willibaldi
a01313 A Quam dilectus acceptus quae foret regi supo Christo domino ipse declaravit qui relictas propter se domus et agros centuplo illi restituit et miraculis signorumque variis virtutibus praepotentem effecerat Willibaldi
a01314 A Surdos caecos mutos mancos claudos multifariam debiles curat daemonia ab obsessis fugat aegrotus quisque quod indiget sine mora laetus reportat et quod summa salus est quod et maxima sospitas est penitens criminum suorum promeretur indulgentiam Willibaldi
a01315 A Subditam sibi barbarica feritate plebem doctor magnificus norma justitiae per domuit verbis et exemplis perinde reformavit robaravit instruxit suo ut sequaces in superna sede sanctis et electis dei collocaret cohaeredes Willibaldi
a01316 R Sanctus Willibaldus portabit gloriam et sedebit et dominabitur et erit sacerdos super solio suo Willibaldi
a01316a V Ecce vir oriens nomen ejus ipse exstruet templum domino Willibaldi
a01318 A Post transactum suae angelicae vitae cursum regi caelorum cui semper sine querela fortis athleta militavit hodierna luce spiritum reddidit nobis suis famulis sanctissimum corpus salutis pignus reliquit nunc instantissimas illi preces cuncti communi voto fundamus ut gregem suum visitet protegat custodiat peccatis omnibus absolvat et ad regna polorum ubi ipse cum Christo et angelis ejus in aeternum tripudiat glorioso illum triumpho victor cum palma perducat Willibaldi
a01320 Va Per omnia saecula saeculorum | Amen Ad Missam
a01320:cs Va Na všecky věky věkoma | Amen Ad Missam
a01321 Va Dominus vobiscum | Et cum spiritu tuo Ad Missam
a01322 W Sursum corda R. Habemus ad dominum Ad Missam
a01323 W Gratias agamus domino deo nostro R. Dignum et justum est Ad Missam
a01324 Va Oremus | Praeceptis salutaribus moniti et divina institutione formati audemus dicere Ad Missam
a01324:cs Va Modlme se | Přikázáním spasitedlným (...) Ad Missam
a01325 Va Pax domini sit semper vobiscum | Et cum spiritu tuo Ad Missam
a01325:cs Va Pokoj boží buď vždycky (...) Ad Missam
a01326 A Radix flos et germen caelestium pascuorum et omnium sane doctrinae dogmatum robur et columen christianitatis redolet ultra omnia aromata fortis et invictus Christi vernaculus almus Wunnebaldus qui inter alios confessores et sanctos abbates crystallum splendet nivem candet rosam rutilat lunam lucet te sanctissime pater cernuis vocibus effusis precibus pariter imploramus ut nobiscum omnes ad tuum caelestem transitum collectos ope tua praevenias persequaris solito foveas auxilio ut criminum sordibus expurgati tuo natali digne valeamus deservire Wunnibaldi
a01327 I Verum summum et aeternum regem Christum qui dilectum suum sanctum Wunnebaldum suorum hodie sociavit caetibus sanctorum nos populus ejus et pascuae illius oviculae cantando laudando super omnia exaltando venite adoremus Wunnibaldi
a01328 A Sanctus Wunnebaldus Christi confessor gloriosus abbas et sanctissimus de gente Anglisaxonum stirpe regia ortus fuit Wunnibaldi
a01329 A Hic antequam decem annorum metam emergeret spretis omnibus puerilis vitae lasciviis rebus et pompis totum se dei servatio mancipavit intricare Wunnibaldi
a01330 A His transactis magna dispensatione Christi et arcessione fratris sui Germani ad artiorem divinae contemplationis regulam totis nisibus se studuit Wunnibaldi
a01331 A Patriam parentes consanguineos affines notos et omnes qui illum loco filii colebant et quibus ipse virtutum praerogativis redimitus praeceteris cordi erat Wunnibaldi
a01332 A Hereditatem possessiones regales substantiam totam Christi amore relinquens peregre perfectus cum patre simul et fratre Romam iter direxit Wunnibaldi
a01333 A Trajecto Mediterranea maris sinu per longos Hesperiae fines populosam urbem Luccam devenit relicto ibi patre mortuo et ad sanctum Frigdianum magnifice sepulto Wunnibaldi
a01334 A His ita gestis quam coeperat viam aggressus ambulando reptando scandendo montes valles plana confragosa difficulter superando Romam laetus pervenit Wunnibaldi
a01335 A Hanc ingressus rapido cursu Hilari vultu ad ecclesiam sancti Petri perruit et ante confessionem se prosternens uberrimus lacrimarum rivulis ipsam perfundens laudes et preces permiscuit Wunnibaldi
a01336 A Infra et extra urbem loca sanctorum quodquod erant circumquaque jacentia prope sive longe inquirebat visitabat frequentabat voto demum satis faciens vigiliis jejuniis orationibus tam fortiter insudabat ut vix spiritum contrahaeret Wunnibaldi
a01338 R Quod regressionem in patriam conatus est non hoc affectu patriae vel parentum intenderat sed quocumque suorum vel aliorum posset mundo renunciare compulisset Wunnibaldi
a01338a V Illosque de saeculi transeuntis vanitate praemoneret et iterum revertendo Romam secum reduceret Wunnibaldi
a01339 R Nativos propriae telluris cardines visitando magna usus prosperitate intravit statimque ingentia propinquis et amicis susceptus est gaudio quibus ille continuo aeternae spargebat indefessus semina vitae Wunnibaldi
a01339a V Adveniens constipatus est multis suorum civium milibus illum ardenter videre et ab eo verbum salutis et mansurae felicitatis percipere cupientibus Wunnibaldi
a01343 R Cum corda et mentes eorum in dei servitio confortaret et plerosque illorum paenitus mundo abstractos caelesti doctrina irradiaret quosdam secum ducendo Romam celeriter regressus est Wunnibaldi
a01343a V Omnibus rite dispositis et ut lex divina poscebat digestis cum multo merore suorum illum retinere volentium Wunnibaldi
a01345 R Romam reverso et spatio temporis decurso sanctus Bonifacius pontifex et martyr Christi gloriosus Romam venit beatum Petrum apostolorum principem exoratum suaque secutione commendandum Wunnibaldi
a01345a V Inter procellas et turbines mundi sollicite conversatus ut haec pericula evadendi manum illi porrigeret et in littore quieto collocaret Wunnibaldi
a01346 R Et cum ibi tunc sanctum Wunnebaldum pervidente domino invenisset magno repletus est gaudio quod talem et tante sanctitatis virum et jure consanguinitatis sibi astrictum maximum sui officii momentum in illo sibi deus ostenderet Wunnibaldi
a01346a V Statimque illum blandis et suavibus agressus est sermonibus rogans et multum precatus ut revertens in Franciam cooperator sibi esset messis aeterne eo quod Wunnibaldi
a01348 R Sanctus sancto talem dedit responsionis summam de ad omnia promptum et paratum fore quae suadaret et juberet magisque ejus precepto et auctoritati satis facere quam suae voluntati inobediens indulgere Wunnibaldi
a01348a V Hoc responso laetus et hilaris effectus illum cum suis remisit in Germaniam quia persensit sibi eum plus oboedire Wunnibaldi
a01349 R Sanctus Wunnebaldus per Galliam iter accelerando Thuringiam usque pervenit et ibi ab eodem sanctissimo viro Bonifacio in presbyterii gradum promotus septem ecclesiarum regimen suscepit Wunnibaldi
a01349a V In omnibus quae gesserat tam prudenter se agebat ut cunctis notum et certum esset ipsum deum omnes actus ejus dirigere et ordinare et idcirco tam sanctus Wunnibaldi
a01350 R Aliquanto deinde transacto annorum spacio ut latius praedicando propagaret sementem evangelici sermonis errorum variis excessibus implicatam ingressus Bajoariam Odilonem adiit ducem ut ejus auxilio ejusque potestate coeptum perficeret votum Wunnibaldi
a01350a V Cum comperisset nobilem et victoriosam norice telluris gentem densis et diversis peccatorum tenebris offuscatam multimodas domino instanter effudit supplicationes Wunnibaldi
a01351 A Beatus Wunnebaldus gloriosi ducis fretus auspicio totam Bajoariam per trium annorum revolutiones monendo increpando blandiendo dulcibus amara per miscendo diversorum quisquiliis facinorum emaculavit Wunnibaldi
a01352 A Post haec Mogontiam rediens a sancto Bonifacio humanissimae susceptus est et magna ibi saecularis vitae dignitate sed multo majore rectae conversationis rumore inter omnes insignis habebat Wunnibaldi
a01353 A Inde discendens eo potissimum quod illam terram ubertas vini perfunderat quam monachiali regulae non parum obstare callebat et quasi naufragium abhorrebat ad fratrem suum sanctum Willibaldum revertens Heidenheim pervenit Wunnibaldi
a01354 A Empto ibi devicinis agello ecclesiam fabricavit monasterium construxit monachos congessit eorum vitam ad unguem usque limavit paganismo deditos et barbarorum more viventes Sualaveldos ad viam convertit justitiae Wunnibaldi
a01356 A Mens ejus humilis et deo devota numquam de saecularium gloria honorum elata jactantia non extollebatur irrogata non laude laetabatur humana nec reprehensione pravorum inpulsa precipitabatur in iram sed in adversis et prosperis aequa se trutina ponderabat Wunnibaldi
a01357 A Illuster ille et prudens populi pedagogus monachiale apum examen quod suo dominus subrogavit magisterio sine paupertate et nuditate sine divitiis absque murmuratione cum divinis saecularibusque alimentis ubertim pascebat et ad alvearia mellis illexerat aeterna Wunnibaldi
a01358 A O ineffabile opus conditoris o infinita pietas salvatoris o inscrutabilis majestas et bonitas redemptoris laudes illi et gratias referimus quod super longa locorum stadia super gelidas marium fluminumque latices ab extremo solis occasu ad primum aurorae ortum tam dispari termino talem suo gregi pastorem talem suo populo patronum procuravit dirigere atque isto in loco suis solatio pausare Wunnibaldi

Pages