Search chants

Displaying 37801 - 37900 of 62742
Cantus ID Genre Incipit Usual Feast
a07490 A Sprevit Scholastica carnale conjugium et dilexit puro corde Jesum idcirco factus est famulae deus noster refugium Scholasticae
a07491 A Semper quae sunt sursum quaerens animo sublimis intellexit virgo sapiens quia magnus dominus et laudabilis nimis Scholasticae
a07492 A Vultum ad vita die quem cernere tu meruisti perforibus domini stans non es motha sepulchri
a07493 A Nam referens Christi magnalia laetificasti mentes cunctum tristantur discipulorum
a07494 A Dominus qui elegit te ipse te coronavit corona justitiae via enim domini recta facta est coram te laus tibi deus in aevum alleluia Pro ordinatione Episcopi
a07496 A Melchisedech rex Salem typice panem et vinum obtulit patribus in deserto mana pluit Isaac immolatur Corporis Christi
a07498 A Elias pane subcinericio roboratur Corporis Christi
a07499 A Agnus paschae hic panis caelestis declaratur Corporis Christi
a07501 A O Jesu pie nos isto pane dignos effice Corporis Christi
a07503 A O Jesu rex lex dux clementiae in hujus panis laude nos perfice Corporis Christi
a07505 A O Jesu pater misericordiae nos peccatis solutos gratia solatos et solidatos hereditatis paternae consortes exhibe Corporis Christi
a07507 A Rex Christe primogenite agnelle dei mystice virtutum fons vita Corporis Christi
a07509 A Mundi caro viva divinitatis hostia aeterni patris victima omnium plasmator Corporis Christi
a07511 Ca Vos sacerdotes domini vocabimini ministri dei nostri dicetur vobis | Fortitudinem gentium comedetis et in gloria earum superbietis | Pro confusione vestra duplici et rubore laudabunt partem suam | Propter hoc in terra sua duplicia possidebunt laetitia sempiterna erit eis | Quia ego dominus diligens judicium et odio habens rapinam in holocausto | Et dabo opus eorum in veritate et foedus perpetuum feriam eis | Et scient in gentibus semen eorum et germen eorum in medio populorum | Omnes qui viderint eos cognoscent illos quia isti sunt semen cui benedixit Dominus | Fulgebunt justi et tamquam scintillae in arundineto discurrent | Judicabunt nationes et dominabuntur populis et regnabit dominus illorum in perpetuum | Qui confidunt in illo intelligent veritatem et fideles in dilectione acquiescent illi | Quoniam donum et pax est electis ejus | Reddidit justis mercedem laborum suorum et deduxit illos in via mirabili | Et fuit illis in velamento diei et in luce stellarum per noctem | Transtulit illos per Mare Rubrum et transvexit illos per aquam nimiam | Inimicos autem illorum demersit in mare et ab altitudine inferorum eduxit illos | Ideo justi tulerunt spolia impiorum et decantaverunt Domine nomen sanctum tuum | Et victricem manum tuam laudaverunt pariter quoniam sapientia aperuit os mutorum et linguas infantium fecit disertas
a07511.1 Ca Fulgebunt justi et tamquam scintillae in arundineto discurrent. Judicabunt nationes et dominabuntur populis et regnabit dominus illorum in perpetuum. Qui confidunt in domino intelligent veritatem et fideles in dilectione acquiescent illi. Quoniam donum et pax est electis dei. De Sanctis
a07511.2 Ca Reddet deus mercedem laborum sanctorum suorum et deducet illos in via mirabili. Et fuit illis in velamento diei et in luce stellarum nocte. Transtulit illos mare rubrum et transvexit illos per aquam nimiam. Inimicos autem illorum demersit in mare et ab altitudine inferorum eduxit illos. Ideo justi tulerunt spolia impiorum et decantaverunt Domine nomen sanctum tuum. Et victricem manum tuam laudaverunt pariter domine deus noster. De Sanctis
a07512 Ca Domine miserere nostri te enim exspectavimus esto bracchium nostrum in mane et salus nostra in tempore tribulationis | A voce angeli fugerunt populi et ab exaltatione tua dispersae sunt gentes | Et congregabuntur spolia vestra sicut colligitur bruchus velut cum fossae plenae fuerint de eo | Magnificatus est Dominus quoniam habitavit in excelso implevit Sion judicio et justitia | Et erit fides in temporibus tuis divitiae salutis sapientia et scientia timor Domini ipse est thesaurus ejus | Ecce videntes clamabunt foris angeli pacis amare flebunt | Dissipatae sunt viae cessavit transiens per semitam irritum factum est pactum projecit civitates non reputavit homines | Luxit et elanguit terra confusus est Libanus et obsorduit | Et factus est Saron sicut desertum et concussa est Basan et Carmelus | Nunc consurgam dicit Dominus nunc exaltabor nunc sublevabor | Audite qui longe estis quae fecerim et cognoscite vicini fortitudinem meam | Conterriti sunt in Sion peccatores possedit tremor hypocritas | Quis poterit habitare de vobis cum igne devorante quis habitabit ex vobis cum ardoribus sempiternis | Qui ambulat in justitiis et loquitur veritatem qui projicit avaritiam ex calumnia et excutit manus suas ab omni munere | Qui obturat aures suas ne audiat sanguinem et claudit oculos suos ne videat malum | Iste in excelsis habitabit munimenta saxorum sublimitas ejus panis ei datus est aquae ejus fideles sunt | Regem in decore suo videbunt oculi ejus cernent terram de longe Cor tuum meditabitur timorem | Miserere plebi tuae super quam invocatum est nomen tuum et Israel quem coaequasti primogenito tuo | Miserere civitati sanctificationis tuae Jerusalem civitati requiei tuae | Reple Sion inenarrabilibus verbis tuis et gloria tua populum tuum | Da testimonium his qui ab initio creaturae tuae sunt et suscita praedicationes quas locuti sunt in nomine tuo prophetae priores | Da mercedem sustinentibus te ut prophetae tui fideles inveniantur | Et exaudi orationes servorum tuorum secundum benedictionem Aaron de populo tuo et dirige nos in viam justitiae | Et sciant omnes qui habitant terram quia tu es Deus conspector saeculorum
a07512.1 Ca Audite qui longe estis quae fecerim dicit dominus et cognoscite vicini. Conterriti sunt in Sion peccatores possedit tremor hypocritas. Quis poterit habitare de vobis cum igne devorante quis habitabit ex vobis cum ardoribus sempiternis. Qui ambulat in justitiis et loquitur veritatem qui projicit avaritiam ex calumnia et excutit manus suas ab omni munere. Qui obdurat aurem suam ne audiat sanguinem et claudit oculos suos ne videat malum. Iste in excelsis habitabit munimenta saxorum sublimitas ejus panis ei datus est aquae ejus fideles sunt. Regem in decore suo videbit oculi ejus cernent terram de longe. Cor tuum meditabitur timorem.
a07512.2 Ca Miserere domine plebi tuae super quam invocatum est nomen tuum et Israel quem coaequasti primogenito tuo. Miserere civitati sanctificationis tuae Jerusalem civitati requiei tuae. Reple Sion inenarrabilibus virtutibus tuis et gloria tua populum tuum. Da testimonium quia ab initio creaturae tuae sunt et suscita praeccationes quas locuti sunt in nomine tuo prophetae priores. Da mercedem sustinentibus te ut prophetae tui fideles inveniantur et exaudi orationem servorum tuorum. Secundum benedictionem Aaron de populo tuo et dirige nos in viam justitiae. Ut sciant omnes qui inhabitant terram quia tu es Deus conspector saeculorum
a07513 A Cum facis convivium voca pauperes et debiles caecos et claudos et beatus eris qui non habent retribuere tibi
a07514 A Martyres Christi inter
a07515 Ca Obaudite me divini fructus et quasi rosa plantata super rivos aquarum fructificate | Quasi Libanus odorem suavitatis habete | Florete flores quasi lilium et date odorem et frondete in gratiam et collaudate canticum et benedicite dominum in operibus suis | Date nomini ejus magnificentiam et confitemini illi in voce labiorum vestrorum et in canticis labiorum et citharis | Et sic dicetis in confessione opera domini universa bona valde | Gaudens gaudebo in Domino et exsultabit anima mea in Deo meo | Quia induit me vestimentis salutis et indumento justitiae circumdedit me | Quasi sponsum decoratum corona et quasi sponsam ornatam monilibus suis | Sicut enim terra profert germen suum et sicut hortus semen suum germinat sic dominus deus germinabit justitiam et laudem coram universis gentibus | Propter Sion non tacebo et propter Jerusalem non quiescam donec egrediatur ut splendor justus ejus et salvator ejus ut lampas accendatur | Et videbunt gentes justum tuum et cuncti reges inclytum tuum | Et vocabitur tibi nomen novum quod os domini nominabit | Et eris corona gloriae in manu domini et diadema regni in manu dei tui | Non vocaberis ultra derelicta et terra tua non vocabitur amplius desolata | Sed vocaberis voluntas mea in ea et terra tua inhabitata | Quia complacuit domino in te et terra tua inhabitabitur | Habitabit enim juvenis cum virgine et habitabunt in te filii tui | Et gaudebit sponsus super sponsam et gaudebit super te deus tuus | Super muros tuos Jerusalem constitui custodes tota die et tota nocte in perpetuum non tacebunt | Qui reminiscimini domini ne taceatis et ne detis silentium ei donec stabiliat et donec ponat Jerusalem laudem in terra
a07516 A Exspuentes insanum idoli dicebant agoniste Christi qui caelum et terram non fecerunt pereant de terra et de his quae sub caelo sunt Cornelii, Cypriani
a07517 A Maxima Corneli Cypriane quae lumina mundi supplicibus vestris tenebras subvertitae mentis Cornelii, Cypriani
a07519 A Corneli multa laude circumquaque celebris o Cypriane gratiarum munere notabilis vos salvati nos salvate sancti dei martyres et quicumque vestra loca visitabunt supplices Cosmae, Damiani
a07520 R Sospes uxor Cerealis prece sit Cornelii quos cum papa decollari furor sanxit Decii Cornelii, Cypriani
a07520a V Hos convertit terque septem dum it mori militum Cornelii, Cypriani
a07521 R Ne lucerna Cyprianus lateret sub modio Africanus de innutum praesit pontificio Cornelii, Cypriani
a07521a V Ut tormenta non paveret beandi continuo Cornelii, Cypriani
a07522 R Martyres praecelsi vita pontificio Corneli Cyprianeque nos donate aethere Cornelii, Cypriani
a07522a V Alter Gallis Roma late et alter Carthagine Cornelii, Cypriani
a07523 A Avete Christi gloriosi martyres sibique vestros commendate supplices nos et quicumque spe merendi veniam vestram devote recolunt memoriam Cornelii, Cypriani
a07524 A Laudemus dominum in confessione sanctorum qui hodie a Christo coronam victoriae susceperunt Cornelii, Cypriani
a07525 A Caesar dixit ad Cornelium sic definisti ut nec deos paveas nec tormentis terrearis si praecepta principum inpavidus contemnas Cornelii, Cypriani
a07526 A Cantabant sancti canticum laetitiae dicentes gloria tibi domine deus in excelsis Cornelii, Cypriani
a07527 A Haec sunt vera jura societatis quae dominus diffundens in cordibus suorum ajebat noli metuere pusillus grex quia cum placuit patri vestro dare vobis regnum Cornelii, Cypriani
a07528 A Hodie duo luminaria pro sole justitiae Christo occubuerunt ut in splendoribus sanctorum sine fine lucerent Cornelii, Cypriani
a07529 A Gloriosi principes populi Cornelius et Cyprianus sicut uno tempore pro Christi nomine triumphatores exstiterunt ita uno die cum palma martyrii ante thronum majestati a domino coronari meruerunt Cornelii, Cypriani
a07530 A Pantaleon senatoris eustorgii filius in Nicomedia civitate fuit eruditus litteris liberalibus fructum daturus in tempore suo Pantaleonis
a07531 A Presbyter nomine Hermolaus catechizavit puerum pantaleonem doctrina fidei catholicae et dominus suscepit eum Pantaleonis
a07532 A Dedit ei dominus in corde suo laetitia et frequentans domum presbyteri confirmabatur in fide Pantaleonis
a07533 A [...]lexit clamorem ejus dominus deus ideo dum oraret puer a serpente libe[ra]tus est Pantaleonis
a07534 A Per Pantaleonem nec dum baptizatum fecit deus mira[cu]lum sicut centurio ante baptismum accepit spiritum sanctum domine quam admirabile est nomen tuum Pantaleonis
a07535 A Voluntate labiorum ejus non fraudasti eum domine per cujus orationem paralyticum et caecum curasti Pantaleonis
a07536 A Apparuit Christus Pantaleoni in similitudine Hermolai presbyteri dicens serve bone gaude quia confortabo te beatus quem elegisti domine Pantaleonis
a07537 A In poenis hujus martyris non carcer catenas nec ignis servum excusat sed omnia tormenta ei pariter adhibentur Pancratii et sociorum
a07538 A Pantaleon igitur pro Christi nomine patienter tolerans regna caelestia coronatus introivit Pantaleonis
a07540 R Pantaleon sicut arbor fructifera suscepit verba presbyteri et melius ac melius confirma[tus] in fide Pantaleonis
a07540a V Sic enim plenus erat gratia domini nostri Jesu Christi Pantaleonis
a07541 R Ut Pantaleon puerum obligatum a serpente et respiciens in caelum dixit domino deus si dignus sum esse servus tuus eripet hic serpens et liberetur puer in nomine domini nostri Jesu Christi Pantaleonis
a07541a V Statim ut complevit orationem eripuit serpens et liberatus est puer Pantaleonis
a07542 R Sanctissimi martyris Pantaleonis sollemnitatem recolentes te Christe' deprecamur ut nos semper intercessione illius conservare digneris Pantaleonis
a07543 R Currens cum (...) Pantaleonis
a07544 R Beatissimus vir Cornelius pontifex summus per supernam gratiam divina dans miracula promissa sumens munera vivit cum Christo coronatus perenni gloria Cornelii, Cypriani
a07544a V Dilectus deo et hominibus Cornelius papa terrena relinquens ac caelestia petens Cornelii, Cypriani
a07545 R [...] laboraret agone visa et niveo habitu decorata et corona caelestibus margaritis ornata super caput ejus imponitur Fidis
a07545a V Inter amica poenarum supplicia in visione columbae caelestis virtus super virginem sanetam ostenditur Fidis
a07546 A Dum beata virgo Fides [...] amica laboraret agone electus a deo [...] Fidis
a07547 R Aperi mihi pulsanti januam vitae domine princeps tenebrarum non occurrat mihi nec veniat mihi pes superbiae et manus extranea a te non contingat me Nat. Innocentium
a07547a V Suscipe me domine secundum eloquium tuum et perduc me ad convivium epularum tuarum Nat. Innocentium
a07549 A Invocabo nomen tuum domine in medio inimicorum meorum
a07550 A Fratres confirmamini in gratia dei quae est in Christo Jesu domino nostro Dom. 5 p. Epiph.
a07551 R Processu quoque temporis factus episcopus Hipponis publice atque privatim docet verbum salutis
a07551a V Contra haereses Africanas maximae donatistas manichaeos atque paganos
a07552 R Aliquanto post elapso temporis curriculo Africam triplex pervasit barbarorum nascio
a07552a V Ferro flammis cuncta perdens fide favens arrio
a07553 R Videns ergo urbem suam hostibus circumdatam lacrimosa deum prece indefessus postulat
a07553a V Ne depopulationem illius conspiceret ut ab hac se miseratus luce jam recipiat
a07554 A Domino regnanti semper psallamus suppliciste cum quo praesul Augustinus regnat in caelestibus Augustini
a07555 A O palma mire florida dei per ornans astria Augustine scientiae summe profundi consciae facturaque dive manus altis jocundans sensibus per te illasit senecta nostra uber bonis populis feriae Augustini
a07556 A Conventus malignantium iniqua per scrutatus est alti venit cordis homo et deus exsultatus est
a07557 R Maxima parentum cura litterarum studiis brevi puer eruditus insignis emicuit
a07557a V Sacris enim et divinis aptandus officiis
a07558 R At rudis adolescentis ingenium docile errore manicheorum capitur Cartaginae Augustini
a07558a V Ut post revelata magis veritas dulcesceret et tenacius comperta pectori insideret
a07560 A Jesum lauda ecclesia pro torrente nectaris fluentis ad clementia corporis quo cibaris Christi qui factus hostia est mundi salutaris Corporis Christi
a07561 A Stella maris fulget cuncti gaudete fideles virgo parit florem nullum perpessa dolorem
a07561a AV Gaudeat ecclesia genuit quia virgo Maria
a07562 R Tertio obsidionis mense febre decubat transitu beato functus laetus caelos superat intimus dei amicus ipso nunc perfruitur apud quem nobis patronus perpes sit deposcimus Augustini
a07562a V Debellatis usquequaque veritatis hostibus miles dei gloriosus triumphans eximitur Augustini
a07563 A Augustine summe doctor et cultor justitiae pietatis propugnatur bellator perfidiae sapientiae per vias pulchras et pacificas quas trivisti duc nos tecum ad summa pallacia Augustini
a07564 A Mons legis Sina suscepit vertice dona corporis afflicti mons Christus culmine caeli suscipiens animam ditavit honore beato cujus nos precibus salvificet dominus
a07565 A Virgines sancte dei intercedite pro nobis ut caelerum veniam per vos mereamur accipere
a07566 A Augustine nitens doctorum gemma per orbem clarius et reliquis rutilans ut sidus in astris sis memor et salves nostri deitatis amice Augustini
a07567 A Gabriel dei filium incarnavit Jesum in agonia orantem confortavit Christum resurrexisse mulieribus reseravit ipse sit nobis diumorum consiliorum vidicator et aeterne gloriae
a07568 R Digna loquens digne petractans cuncta benigne regit vire datum Barbastri pontificatum nil tulit miustum sibi contulit esse venustum
a07568a V Hic est vir prudens hic est vir Israelita cujus vita nitet fidei donore demita
a07569 A Multitudo languentium et qui vexabantur a spiritibus immundis veniebant ad eum quia virtus de illo exibat et sanabat omnes Fabiani, Sebastiani
a07571 R Popule meus quid feci tibi aut quid molestus fui responde mihi quoniam eduxi te de terra Aegypti et de domo servitutis liberavi te
a07571a V Et misi ante faciem tuam Moysen et Aaron et Mariam
a07572 R Tradidit in mortem animam suam et cum sceleratis reputatus est et ipse pecata multorum tulit et pro transgressoribus rogavit
a07572a V Propter scelus populi mei percussi eum
a07574 A Vultu nitens angelico coruscans miraculis ore pio praedicabat Jesum Christum populis Blasii
a07576 A Et gestorum verax ejus enarrat historia ejus fide septem fere baptizantur milia Blasii
a07578 A O vir dei martyr potens tuis sanctis precibus universis nos emunda vitiorum sordibus Blasii
a07580 A In istius sacro festo proferamus cantica prece cujus nobis pius donet deus caelica Blasii
a07581 A Ego quidem transuexi te mare Rubrum et dimerssi pharaonem coram oculis tuis et de spoliis ejus ego namque ditavi te et deduxi te per desertum quadraginta annis vestimenta tua non sunt atrita manna quoque cibavi te et introduxi in terram satis optimam et parasti crucem salvatori tuo
a07582 R Sacra dies hodierna nobis illuxit caelitus in qua virgo lux superna mater patris ut lucerna concipitur divinitus exultet caelum plaudat terra sacris sole nimis laudibus
a07582a V Tota pulchra est praedicata et ut sol inmaculata ab aeterno praeservata ut statuit altissimus
a07583 R Jubilet caelestis curia nobis exsultans canticis tota resultet Hesperia sacris solemnis gaudiis Isidori corps sacratum in barbaro jacens loculo viro sancto est revelatum Christus pandit lumen gratum fragrans odor de tumulo suis vingamus precibus in caeli palatio

Pages