Search chants
Displaying 41001 - 41100 of 62742
| Cantus ID | Genre | Incipit | Usual Feast |
|---|---|---|---|
| ah53239 | Sq | Quid tu virgo | Mater ploras Rachel formosa | Cujus vultus Jacob delectat | Ceu sororis aniculae | Lippitudo eum juvet | Terge mater fluentes oculos | Quam te decent genarum rimulae | Heu heu heu quid me incusatis fletus incassum fudisse | Cum sim orbata nato paupertatem meam qui solus curaret | Qui non hostibus cederet angustos terminos quos mihi Jacob adquisivit | Quique stolidis fratribus quos multos pro dolor extuli esset profuturus | Numquid flendus est iste qui regnum possedit caeleste | Quique prece frequenti miseris fratribus apud deum auxiliatur | Comm. unius Martyris |
| ah53240 | Sq | Haec est sancta sollemnitas cunctis veneranda | Beata illius et honoranda | Ipse namque et gaudia | Possideret caelestia | Christi secutus est vestigia | Idcirco adeptus est praemia | Jam nunc ergo ipsius petamus suffragia nostra solvat debita | Atque precatu benigno adjuti aeterna digne captemus munera | Ubi videamus regem aeterna reddentem praemia sequentibus sua monita | Quibus medium credimus te fore beate Stephane et luce fulgentem rutila | Ideoque praecelsa tua imploramus auxilia | Uti clara gaudia percipiamus splendida per saecula Amen | |
| ah53240.1 | Sq | Haec est sancta sollemnitas cunctis veneranda | Beata illius et honoranda | Ipse namque et gaudia | Possideret caelestia | Christi secutus est vestigia | Idcirco adeptus est praemia | Jam nunc ergo ipsius petamus suffragia nostra solvat debita | Atque precatu benigno adjuti aeterna digne captemus munera | Ubi videamus regem aeterna reddentem praemia sequentibus sua monita | Quibus medium credimus te fore beate Stephane et luce fulgentem rutila | Atque domini sequens vestigia cum innumera populi milia | Dulces canora odas resonabis candidissima cum turba maxima | Et voce decantabis angelica | Cum quattuor caeli animalia | Ter agius agius agius kyrios | Hoc est sanctus sanctus sanctus dominus | Et domino decantabis munera | Et maxima videberis in gloria | Ideoque praecelsa tua imploramus auxilia | Uti clara gaudia percipiamus splendida per saecula amen | De Sanctis |
| ah53241 | Sq | Adest nobis dies alma et magno gaudio plena | In qua sancta deo grata congaudet haec ecclesia | Hodie caelestis laetatur turba quae gloriam cantat in excelsis voce dulcisona cum symphonia | Hodie polorum sancta agmina collaudant regem Deum nostrum natum ex virgine sancta Maria | Ave inclite praesul Christi N. flos pulcherrimae | Tu vestigia Christi secutus es fide devota | Aeterni regis adeptus es regna jam gratularis in domo superna possidens sedes almas | Quem postulamus et poscimus una adjuvent tua sancta suffragia fragilem vitam nostram | O beate o sancte N. salva catervam hanc | O beate o sancte N. pro vobis supplica ut una | Mereamur sancta caelorum templa | Possidere cernentes alma | Gaudia quae sunt plena | Sit deo laus honor et jubilatio casta | Qui regnat per omnia saeculorum saecula | Amen dicant omnia | |
| ah53242 | Sq | Organicis canamus modulis in N. sollemnia | Omnigenis domino vocibus reddentes odas debitas | Qui in suis sanctis mirabilis nimis multiplici virtutum flore eosdem decorat ac mirifice adornat | Nam in ipsis quasi quibusdam musicis instrumentis digito proprio fides agitat fides virtutum sonoras | Has numerose percurrens singulas permiscet singulis diatessaron mellifluam melodiam | Quam generat virtutum mater illa quae aliis decenter composita reddit suavem symphoniam | Qua sine cuncta fiunt dissona necnon et frivola | Qua cum omnia fiunt consona necnon utilia | Qua justi bene | Morati rite | Petentes excelsa poli sidera | Alacres decantant nova cantica | In cithara Threicia | Quorum agentes festa consortium mereamur in caelesti patria | |
| ah53243 | Sq | Rex regum deus noster colende | Tu moderaris militiam christianam | Bellandi gnaros horribili proelio destinando | Consules scios rei publicae | Dando magistros tuis populis | Nec enim falleris eligendi sapiens | Quem cui subroges ministerio deus | Ex quibus est sacer iste sacerdos | Qui in pace degens ecclesiae sanctae | Consiliatus est qualiter hostis irruptionem | Quae solet incautis saepe evenire praemunivisset | Iste haereticis invisus atque paganis necnon regi omnium malorum | Gaudet se domini participatum tenere hostes ejus perferens cum illo | Tu nobis triticum dispensator optime | Doctrinae domini impertire jugiter | Caelestem quatenus remeare patriam | Possimus abundantibus alimoniis | O miles dei praecelse | Comm. unius Confessoris |
| ah53244 | Sq | Alleluia | Candida contio melos concrepa | Tinnula cantibus jungens organa | NN resultet casta liquido sonore symphonia | Artificis plectro perita sillabatim stringere pneumata | Fluxerat quondam sopor immanior praesulis fessa per membra | Cui praebens sacra Christus viatica intulit grata famina | Quare quid haesitas non est quod metuas dulcem mox petiturus patriam | Reposcunt sidera civem ad supera quo manent sine fine gaudia | Diva monita come exipit aegrimonia membra carpens languida | Die septima supera sequens caeli convexa felix scandit anima | Plaudens Gallia funus excipit ac inclita servat in aula | Cujus per sacra Christe suffragia nostra guberna tempora | Amen dicant omnia | |
| ah53245 | Sq | Scalam ad caelos subrectam tormentis cinctam | Cujus ima draco servare cautus invigilat jugiter | Ne quis ejus vel primum gradum possit insaucius scandere | Cujus ascensus extracto Aethiops gladio vetat exitium minitans | Cujus supremis innixus juvenis splendidus ramum aureolum retinet | Hanc ergo scalam ita Christi amor feminis fecit perviam ut dracone conculcato et Aethiopis gladio transito | Per omne genus tormentorum caeli apicem queant capere et da manu confortantis regis auream lauream sumere | Quid tibi profecit profane serpens quondam unam decepisse mulierem | Cum virgo peperit incarnatum dei patris unicum dominum Jesum | Qui praedam tibi tulit et armilla maxillam forat | Ut egressus Evae natis fiat quos tenere cupis | Nunc ergo temet virgines vincere cernis invide | Et maritatas parere filios deo placitos | Et viduarum maritis fidem nunc ingemis integram | Qui creatori fidem negare persuaseras virgini | Feminas nunc vides in bello contra te facto duces existere | Quae filios suos instigant fortiter tua tormenta vincere | Quin et tua vasa meretrices dominus emundat | Et haec sibi templum dignatur efficere purgatum | Pro his nunc beneficiis in commune dominum nos glorificemus et peccatores et justi | Qui et stantes corroborat et prolapsis dexteram porrigit ut saltim post facinora surgamus | Comm. plurimorum Virginum |
| ah53246 | Sq | Virginis venerandae de numero sapientum festa celebremus socii | Filiae matris summi regis sacrosanctae Mariae | Quam sibi in sororem Dei adoptavit filius | Haec corpus suum domuit ferro jejunii | Et luxuriam secuit ense agoniae | Istaec contra cunctos mortis dimicavit impetus | Et hostem cruentum freta Christi dextra straverat | Haec sponsum ab aula caeli sese invisentem alacris | Corde jucundo secuta ejus est ingressa thalamum | Tute jam dulcibus plena deliciis | Christo miserias nostras suggerito | Nobis consolationem precando | |
| ah53247 | Sq | Psallat ecclesia mater illibata et virgo sine ruga honorem hujus ecclesiae | Haec domus aulae caelestis probatur particeps | In laude regis caelorum et cerimoniis | Et lumine continuo aemulans civitatem sine tenebris | Et corpora in gremio confovens animarum quae in caelo vivunt | Quam dextra protegat dei | Ad laudem ipsius diu | Hic novam prolem gratia parturit foecunda spiritu sancto | Angeli cives visitant hic suos et corpus sumitur Jesu | Fugiunt universa corpori nocua | Pereunt peccatoris animae crimina | Hic vox laetitiae personat | Hic pax et gaudia redundant | Hac domo trinitati laus et gloria semper resultant | In Dedicatione Ecclesiae |
| ah53248 | Sq | Tu civium deus conditor et sanctificator caelestium et mansionum eorundem | Intra templum majestati nominis tui consecratum | Tibi populum congregatum | Tua gratia sanctifica | Ut tuo dono largiente tibi fieri gratum templum mereamur nunc et semper et in aevum deus qui neminem vis perire | In Dedicatione Ecclesiae |
| ah53249 | Sq | Ad templi hujus ... fundata (...) | |
| ah53250 | Sq | Adesto nobis propitius (...) | |
| ah53252 | Sq | Martyr milesque Christi (...) | |
| ah54001 | Sq | Caeleste organum hodie sonuit in terra (...) | |
| ah54002 | Sq | Laetabundus exsultet fidelis chorus alleluia | Regem regum intactae profudit thorus res miranda | Angelus consilii natus est de virgine sol de stella | Sol occasum nesciens stella semper rutilans semper clara | Sicut sidus radium profert virgo filium pari forma | Neque sidus radio neque mater filio fit corrupta | Cedrus alta Libani conformatur hyssopo valle nostra | Verbum mens altissimi corporari passum est carne sumpta | Isaias cecinit synagoga meminit nunquam tamen desinit esse caeca | Si non suis vatibus credat vel gentilibus Sibyllinis versibus haec praedicta | Infelix propera crede vel vetera cur damnaberis gens misera | Quem docet litera natum considera ipsum genuit puerpera | |
| ah54003 | Sq | Gaudete vos fideles gentium plebs electa (...) | |
| ah54004 | Sq | Quem non praevalent propria magnitudine (...) | |
| ah54005 | Sq | Ave Jesu Christe qui pro redemptione (...) | |
| ah54006 | Sq | Salve crux sancta salve lignum triumphale (...) | |
| ah54007 | Sq | Victimae paschali laudes immolent christiani | Agnus redemit oves Christus innocens patri reconciliavit peccatores | Mors et vita duello conflixere mirando dux vitae mortuus regnat vivus | Dic nobis Maria quid vidisti in via sepulcrum Christi viventis et gloriam vidi resurgentis | Angelicos testes sudarium et vestes surrexit Christus spes mea praecedet suos in Galilaeam | Credendum est magis soli Mariae veraci quam Judaeorum turbae fallaci | Scimus Christum surrexisse a mortuis vere tu nobis victor rex miserere | Dom. Resurrectionis |
| ah54007:01 | SqV | Victimae paschali laudes immolent christiani | Dom. Resurrectionis |
| ah54007:02 | SqV | Agnus redemit oves Christus innocens patri reconciliavit peccatores | Dom. Resurrectionis |
| ah54007:03 | SqV | Mors et vita duello conflixere mirando dux vitae mortuus regnat vivus | Dom. Resurrectionis |
| ah54007:04 | SqV | Dic nobis Maria quid vidisti in via sepulcrum Christi viventis et gloriam vidi resurgentis | Dom. Resurrectionis |
| ah54007:05 | SqV | Angelicos testes sudarium et vestes surrexit Christus spes mea praecedet suos in Galilaeam | Dom. Resurrectionis |
| ah54007:06 | SqV | Credendum est magis soli Mariae veraci quam Judaeorum turbae fallaci | Dom. Resurrectionis |
| ah54007:07 | SqV | Scimus Christum surrexisse a mortuis vere tu nobis victor rex miserere | Dom. Resurrectionis |
| ah54007:cs | Sq | Veliká noc již nám nastala (...) | Dom. Resurrectionis |
| ah54007.1 | D | Dic nobis Maria quid vidisti in via sepulchrum Christi viventis et gloriam vidi resurgentis | Angelicos testes sudarium et vestes surrexit Christus spes mea precedet vos in Galilaea | Credendum est magis soli Mariae veraci quam Iudeorum turba fallaci | Scimus Christum surrexisse a mortuis vere tu nobis victor rex miserere | Dom. Resurrectionis |
| ah54007.2 | Sq | Alleluia | Agnus redemit oves Christus innocens patri reconciliavit peccatores | Mors et vita duello conflixere mirando dux vitae mortuus regnat vivus | Dic nobis Maria quid vidisti in via | Sepulcrum Christi viventis et gloriam vidi resurgentis | Angelicos testes sudarium et vestes | Surrexit Christus spes mea praecedet suos in Galilaeam | Credendum est magis soli Mariae veraci quam Judaeorum turbae fallaci | Scimus Christum surrexisse a mortuis vere tu nobis victor rex miserere | |
| ah54008 | Sq | Laudantes triumphantem Christictum pangamus ymnum (...) | |
| ah54009 | Sq | Ecce vocibus carmina comparibus (...) | |
| ah54010 | Sq | Eia armoniis socii laudum resonis (...) | |
| ah54011 | Sq | Laudum quis carmine umquam praevalet regum (...) | |
| ah54012 | Sq | O qui perenni residens potestatis solio (...) | |
| ah54013 | Sq | Ostio sepulcri Jesu (...) | |
| ah54014 | Sq | Laudes deo devotas | Dulci voce ac sonora | Plebs resultet catholica | Spiritus sancti gratia | Apostolis die hodierna | In igneis linguis est infusa | Paracliti praesentia | Emundet nos a peccati macula | Pura sibi aptans habitacula | Charismatum et munera | Pectoribus nostris pius infundat | Vita nostra ei ut complaceat | Per saeculorum saecula | Conclamemus alleluia | Sit deo laus potestas honor virtus et gloria | |
| ah54015 | Sq | Laus Deo patri filioque compari in unitate spiritus paracliti | Laus Deo omnipotenti qui in sapientia per spiritum sanctum creavit et gubernat omnia | Laus tibi antique dierum qui cum dilectissimo Jesu filio tuo et sancto regnas paraclito | Cujus imperium sine fine permanet in saecula saeculorum | |
| ah54018 | Sq | Virgini Mariae laudes intonent christiani (...) | |
| ah54019 | Sq | Virgine mariae laude immolent christiani (...) | |
| ah54020 | Sq | Virgini Mariae laudes concinant jam fideles | Revocantes ad mentem Christi sub cruce flentem cum eam dilecto discipulo | Commendaret in matrem ipse vadens ad patrem nobis in exemplum linquens mundum | Dic nobis Maria quid sensisti in tua tunc mente quando vidisti sic morientem quem tu genuisti | Paene defecissem nisi fide stetissem quae firma me confortavit nec unquam nec tunc in me vacillavit | Ex vi magni amoris fuit vis doloris quod corde perpendat quisquis Christum amat | Johanni commendata nobis sic advocata ad tuum filium judicem nostrum | |
| ah54021 | Sq | Virgini Mariae laudes concinant christiani | O beata Maria tua per suffragia reconcilientur peccatores | Fiant per te liberi a fermento veteri victimae paschalis praeceptor | Da nobis Maria pia per suffragia aspectu Christi viventis et gloria frui resurgentis | Tu prece nos pia Christo reconcilia quae sola mater intacta es genetrix verbi dei facta | Credendum est ex te deum et hominem natum resurrexisse glorificatum | Hunc credentes surrexisse a mortuis vere conserva mater nos et tuere | |
| ah54024 | Sq | Corona sanctatis (...) | |
| ah54025 | Sq | Sicut passer solitarius (...) | |
| ah54026 | Sq | Ad auram post meridiem (...) | |
| ah54027 | Sq | Gloriam deo patri canamus et filio (...) | |
| ah54030 | Sq | Sacrosancta hodiernae festivitatis praeconia | Digna laude universa cathegorizet ecclesia | Mittissimi sanctorum sanctissima extollendo merita | Apostoli Andreae admiranda praefulgentis gratia | Hic accepto a Johanne Baptista quod venisset qui tolleret peccata mox ejus intrans habitacula audiebat eloquia | Inventoque fratre suo Bariona invenimus ait ovans Messiam et duxit eum ad dulcifluam salvatoris praesentiam | Hunc perscrutantem maria Christi vocavit clementia | Artem piscandi commutans dignitate apostolica | Hujus animam post sacra festi paschalis tempora | Sancti spiritus praeclara perlustravit potentia | Ad praedicandum populis poenitentiam | Et Dei patris per filium clementiam | Gratulare ergo tanto patre Achaia illustrata ejus salutari doctrina honorata multimoda signorum frequentia | Et tu gemens plora trux carnifex Aegea tu lues inferna et mors tenet aeterna sed Andream felicia per crucem manent gaudia | Jam regem tuum spectas jam adoras jam in ejus conspectu Andrea stas | Odorem suavitatis jam aspiras quem divini amoris aroma dat | Sis ergo nobis inclita | Dulcedo spirans intima | Caelestis vitae balsama | |
| ah54031 | Sq | Alme confessor et professor fidei (...) | |
| ah54032 | Sq | Illuminare Jerusalem illuminare Sion elevare (...) | |
| ah54033 | Sq | Sancte confessor Augustine Doctor egregie (...) | |
| ah54034 | Sq | Laudet te deus justus et reus orbis (...) | |
| ah54035 | Sq | Sancti merita Benedicti inclyta (...) | |
| ah54036 | Sq | Sanctorum vita virtus gloria (...) | |
| ah54037 | Sq | Caelestis te laudat chorea Christe piorum exsultatio vera | Huic consonans ecclesia adplaudit jubilatione festiva | Offert nam dies annua votiva piis gaudia per beati Cholomanni sollemnia | Laudanda cujus merita aegris praestant remedia cunctis pie petentibus fidelia | O qualis viri sancti innocentia quae mundi sprevit laeta vel nocentia | Mitis et humilis Jesu sequipeda clarus heros fit Jerosolymipeta | Actu sequitur Domini vestigia patibulo petit poli fastigia | Non fecit suo proximo opprobria perpessus multa supplicii genera | Nunc victrici in caelo gloriatur laurea | Ut servulis dona obtineat aetherea | Summo regi fundat oramina cui sit laus decus et gloria | |
| ah54038 | Sq | Laetare mater ecclesia cum sancta filia (...) | |
| ah54039 | Sq | Carmen suo dilecto (...) | |
| ah54047 | Sq | Gaude Christi sponsa virgo mater ecclesia (...) | |
| ah54048 | Sq | Misit herodes innocentum perdere (...) | |
| ah54049 | Sq | Sancti Iohannis hunc festum (...) | |
| ah54051 | Sq | Laus sit regi gloriae cujus formam (...) | |
| ah54052 | Sq | Ad honorem superni (...) | |
| ah54053 | Sq | Regi regum decantet fidelis chorus a e u ia (...) | |
| ah54055 | Sq | Digna Deo Katherina virgo martyr et regina | Laudum vota suscipe peccatorum vincla resolve te laudantes intuere prece pia | Rege Costo genita regi Deo sponsata complexum regio es jucundata | Caesaris vesanam corripis tu latriam Maxentii spernens minas poenas sitis ydola contempnis | Carceris inclusa residens in tenebris porphyrium cum regina sophosque victos mittis in aeterna | Plagas transit verberum martyr mente devota rotas comminuit virgo Katherina | Lactis unda profluit caesam gladius stravit quam Sina mons digne Christo conservavit | Catharinae |
| ah54056 | Sq | Ave presignis martyre dignis colenda laudibus (...) | |
| ah54057 | Sq | Ave preclara Katherina nam tua tenera est vita (...) | |
| ah54061 | Sq | Stola jucunditatis alleluia | Induit hodie dominus militem suum Laurentium | Solito plaudat alacrius contio laeta fidelium | Hodie martyr insignis hostiam deo placentem obtulit | Hodie tormentum ignis graviter examinatus pertulit | Animatus ad certamen monitu beati senis | Gravissimus non refugit exhibere membra poenis | Ante regem accersitur et de rebus convenitur occultis ecclesiae | Sed non cedit blandimentis emollitur aut tormentis ejus avaritiae | Luditur Valerianus et levitae larga manus dum petit indutias | Dat ministra caritatis pauperibus congregatis facultatum copias | Furit igitur praefectus et paratur ardens lectus insultantis viscera crates urit aspera | Sudat martyr in agone spe mercedis et coronae quae datur fidelibus pro Christo certantibus | De cujus militia caeli gaudet curia | Quia vicit hodie ministros nequitiae | Ut hunc ergo per patronum consequamur vitae donum | In illius die festo chorus noster laetus esto | Jucundum in ecclesia decantans alleluia | Laurentii |
| ah54062 | Sq | Laudes debitas deo nostro (...) | |
| ah54064 | Sq | Regi psalmiste cithariste tibi Christe (...) | |
| ah54065 | Sq | Eia jubilemus carmina deo digna chordas cordis temperemos (...) | |
| ah54066 | Sq | Congaudentes exsultemus vocali concordia | Ad beati Nicolai festiva sollemnia | Qui in cunis adhuc jacens servando jejunia | A papillas coepit summa promereri gaudia | Adulescens amplexatur litterarum studia | Alienus et immunis ab omni lascivia | Felix confessor cujus fuit dignitatis vox de caelo nuntia | Per quam provectus praesulatus sublimatur ad summa fastigia | Erat in ejus animo pietas eximia et oppressis impendebat multa beneficia | Auro per eum virginum tollitur infamia atque patris earumdem levatur inopia | Quidam nautae navigantes et contra fluctuum saevitiam luctantes navi paene dissoluta | Jam de vita desperantes in tanto positi periculo clamantes voce dicunt omnis una | O beate Nicolae nos ad portum maris trahe de mortis angustia | Trahe nos ad portum maris tu qui tot auxiliaris pietatis gratia | Dum clamarent nec incassum ecce quidam dicens assum ad nostra praesidia | Statim aura datur grata et tempestas fit sedata quieverunt maria | Ex ipsius tumba manat unctionis copia | Quae infirmos omnes sanat per ejus suffragia | Nos qui sumus in hoc mundo vitiorum in profundo jam passi naufragia | Gloriose Nicolae ad salutis portum trahe ubi pax et gloria | Illam nobis unctionem impetres ad dominum prece pia | Qui sanavit laesionem multorum peccaminum in Maria | Hujus festum celebrantes gaudeant per saecula | Et coronet eos Christus post vitae curricula | Nicolai |
| ah54067 | Sq | Laude condignissima dies annua (...) | |
| ah54068 | Sq | Superni regis laude sacra (...) | |
| ah54069 | Sq | Celsa lux Sion ave martyr Pantaleon | Clare lucifer qui puer senatorem patem spernis idolatram | Summi filius ut patris esses praedulcis adoptivus in coelis | Athleta quam fortis jussa regis tu contemnis Maximiani principis | Vexilla domini crucis alma nunc secutus pulchra sanctorum curia | Jussus artem tu medicinae corporalis edoceri docillis | Morbos curas mentes informas praepotens divino medicamine | Puer purus ac benevolus mitis clemens misericors | Vinculatum solvis puerum serpentino ligamine | Vas electionis futurus omni sorde purgatus | Sumpsisti pneumatis munera dignus ante baptisma | Erroribus gentilem emancipans parentem sana fide perenni reddis parenti | Et medicos de terris tu aemulos prosternis paralytici gressu caecique visu | Ignis incendium superans fide flammivomum | Despicis ferarum morsus victor ferocium | O gemma martyrum splendida cunctis portus salutis candelabrum lucis | Qui mari deditus ac rotae colligatus es tandem ense decollatus | Nos commenda nos propios regi regum servulos | Quo nos tecum in coelorum ducat clemens regiam | In qua sibi laus est aeterna | |
| ah54070 | Sq | Poli gyrator terrae sator (...) | |
| ah54072 | Sq | Omnes devota mente veneremur digne (...) | |
| ah54073 | Sq | Laetabundis hac die praeconis (...) | |
| ah54074 | Sq | Summis hunc diem (...) | |
| ah54076 | Sq | Laude celebri dignum mater ecclesia sanctorum (...) | |
| ah54077 | Sq | Dignis extollamus laudibus carissimi (...) | |
| ah54079 | Sq | Unus amor et una concordia (...) | |
| ah54081 | Sq | Sollemne canticum hodie sonuit in terra (...) | |
| ah54082 | Sq | Magne deus miribilis in sanctis ejus (...) | |
| ah54083 | Sq | Christe tui preclari militem wenheslaij (...) | |
| ah54084 | Sq | Laudes Christo die nunc isto (...) | |
| ah54086 | Sq | Alleluia Nunc decantet universalis ecclesia | Extollendo laude celsa apostolorum insignia | Quorum princeps per crucem scandit Petrus alta poli sidera | Doctor orbis triumphat sub Nerone urbe in Romulea | Crux Andreae digna confert praemia Jacobus uterque nitet laurea Aegeas illum hos Judaica gens transmittit ad aethera | Sunt Matthaeo sunt Joanni collata duo clara gratiarum munera Hirtacus illum necat hunc suas Jesus vocat ad epulas | Philippus Christi gratia docens praedicat in Scythia | Thomas confossus lancea cursum consummat in India | Simon en Judas dum sacra Persis ostendunt monita | Fusus sanguis ambos stola perornavit purpurea | Bartholomeus dat Indis vitae dogmata | Matthiae culmen dedit sors apostolica | Plaudat ergo tellus plaudat caelorum curia et hac die sacra plaudat praesens familia honorando sacrosancta apostolorum merita | Hi sunt candelabra ante Deum lucentia hi praelati celsa summi regis in curia hi sal terrae hi lux mundi hi clara caeli lumina | Jam palma jam corona jam promissa olim mensa illis est adposita | O quanta quam praeclara quam jucunda celebrantur hac mensa convivia | His nostra sunt sollemnia | Sint vota sint praeconia | Sint grata laudum carmina | |
| ah54087 | Sq | Qui sunt isti qui volant ut nubes per aera | Portantes Christi per sanctum spiritum mysteria | Hi sunt terrae principes et electi lapides quorum sonus exauditus est per terrae climata | Petrus Antiochiam Paulus Alexandrianam et Andreas convertit ad Dominum Achaiam | Johannes in dolio et ferventi oleo senatum devicerat | Phillipus Azoticum destinavit populum ad matrem ecclesiam | Adhuc sunt in numero Jacobus cum Jacobo Simon Chananaeus ete Judas Thaddaeus | Vocatus a Domino sedens in teloneo sequitur Matthaeus et Bartholomaeus | Thomas non postponitur Matthiasque colitur electus a Domino sorte apostolica | Ergo vos apostoli et amici Domini nostrorum absolvite peccatorum vincula | Juvando per saecula | |
| ah54088 | Sq | Ad laudes salvatoris ut mens (...) | |
| ah54089 | Sq | Gloriosa fulget dies exsultet ecclesia angelis hominibus pax et laetitia | Immortali translatus emicat memoria Valentinus pontifex spes nostra salus et gloria | Gaudet caelum inclita praesulis ex anima terra meritis corpore triumphat felix Patavia | Suavitatis odor fons vivus caelestis gratia inde profluit aegris salus maestis consolatio lapsis venia | Sanctitatis vitae doctrinae signorum trophaea quibus claruit pastorali sede canit Raetiarum provincia | O Valentine praeclara pietatis oliva hoc palmite plurimum afferente fructum floruit apostolica latius vinea | O sancta innocens viva summi patris hostia quae spiritus gladio immolata Deo meruit triumphalia martyrum praemia | Ad angelorum consortia vita provectus angelica | Cum sanctis pascitur intima lucis aeterne theoria | Unde nunc pater optime nos respice vita suscipe et nostra praconia Deo fac jucunda | Peccantes reconcilia salvifica vasa gratiae ex vasis nequitiae transfer et emunda | Ut nos tuae translationis munere de sinistris excepti gregibus ad dexteram collocati transferamur in pascua superna | Ubi stola jucunditatis aurea infulatus cum tuis paribus quem celebrem audis vocem euge intra in gaudia aeterna | Valentine Christi sacerdotum gloria | |
| ah54090 | Sq | Dilectus deo et hominibus (...) | |
| ah54091 | Sq | Virgines caste virginis summe decus precinentes (...) | |
| ah54092 | Sq | Gaude caelestis sponsa summi regis jam templum ingressa | Ad regale quoque convivium ducta | Et mox intratura cubilis secreta semper virgo mansura | Filius regis amator castitatis servat locum pudoris | Huic sponso venienti virgines omnes obviate | Ferte lampades jam ardentes in vasis oleum simul deferentes | Et regium festinanter adornate thalamum | Et regi regum decantate canticum solis virginibus cantandum | Janua patet quae parate sunt intrent | Cum sponsus venit quis cum sequi possit omnes virgo memor sit | Ad talia tu nos gaudia perduc Christe redemptos per te memor sponsae jungens illi sperantes in te | |
| ah54093 | Sq | Plaudant chori hunc diem praeclaram (...) | |
| ah54094 | Sq | Clara chorus dulce pangat voce nunc alleluia | Ad aeterni regis laudem qui gubernat omnia | Cui nos universalis societ ecclesia | Scala virens et pertingens ad poli fastigia | Ad honorem cujus laeta psallamus melodia | Persolventes hodierna fratres illi debita | O felix aula quam vicissim confrequentant agmina caelica | Divinis verbis alternatim jungentia mellea cantica | Donius haec de qua vetusta sonuit historia et moderna protestatur Christum fari pagina | Quoniam elegi eam thronum sine macula requies haec erit mea per aeterna saecula | Turris supra montem sita indissolubili bitumine fundata vallo perenni munita | Atque aurea columna miris ac variis lapidibus distincta stilo subtili posita | Ave mater praeelecta Christus ad quam fatur ita prophetae facundia | Sponsa mea speciosa super filias formosa super solem splendida | Caput tuum ut carmelus et ipsius comae tinctae regis uti purpura | Oculi ut columbarum genae tuae punicorum seu malorum fragmina | Collum tuum ut columna turris et eburnea |Mel et lac sub lingua tua favus dulcis labia | Ergo nobis sponsae tuae famulantisbus o Christe pietati solita | Clemens adesse dignare et in tuo salutari nos ubique visita | Ipsaque mediatrice summe rex perpetue voce pura | Flagitamus da gaudere paradisi gaudia alleluia | In Dedicatione Ecclesiae |
| ah54095 | Sq | Promissa mundo gaudia superna solvit gratia die ista | In virgine fecunditas in prole fulsit deitas die ista | In supernis editus sine matre hac in valle natus est sine patre die ista | Virga Jesse floruit fructum dedit Gedeonis vellera ros infudit die ista | Mons de monte sine manu hominis abscisus est die ista Eliseus exiit et defunctum adiit subsecutus baculum dies ista | Eructavit cor superni verbum bonum manducavit homo panem angelorum dies ista | Sator exut seminare semen verum novus esse coepit antiquus dierum dies ista | Terra germen protulit per quem Jonas perdidit et deflet umbraculum dies ista | Rex in praedam prodiit et in sole posuit suum tabernaculum dies ista | Veritas de terra de Sion Emmanuel ortus est et missus in salutem Israel | Splenduit lucerna quam accendit mulier micuit electrum quod vidit Ezechiel die ista | Fides matris virginis obumbramen flaminis verbi vis et hominis cataplasma confecerunt die ista | Hoc respirant miseri spoliantur inferi cedunt nobis superi renovatur ordo rerum die ista | Tot beneficia sacra laetitia recolat ecclesia die ista | Deo sit gloria ex cujus gratia speramus caelestia die ista. | Nativitas Domini |
| ah54096 | Sq | Potestate non natura (...) | |
| ah54097 | Sq | Ante torum virginalem hymnum dicat spiritalem per orbem ecclesia | In quo jacet sicut placet verbum patris suae matris salva pudicitia | Per hoc verbum incarnatum genus Adae reparatum redit ad caelestia | Fide duce iniquiratur diligenti referatur studio per singula | Quid de matre praedicetur quid de verbo recitetur per vatum oracula | Isaias loquitur virga Jesse oritur surgit flos de virgula | Virga notat virginem et flos deum hominem reparantem saecula | Daniel dic clara fronte hic abscisus est de monte lapis frangens statuam | Mons est virgo lapis verbum destruens regnum superbum per legem perpetuam | Manu fortis qui praedicit qui Goliam fortem vicit in funda et lapide | Fide bella superavit pressit hostes vires stravit David gentis perfidae | Funda caro verbum lapis si quod dico nondum capis crede tamen omnia | Nam de terra veritas orta est nec castitas incurrit contagia | O quam sanctus partus iste in quo nihil fuit triste immo plenus gaudio | Praeter morem hic est partus nullus dolor gravat artus virginis de filio | Obumbravit et sacravit partum illum tam tranquillum plenitudo gratiae | Ut exiret et prodiret homo magnus verus agnus geminae substantiae | Hoc est novum hoc est mirum quod haec virgo habens virum parit viri nescia | Haec est titulus pudoris fons signatus vas honoris domus Christi propria | Ad delenda mortis jura carnis nostre quem natura intra claustra texit pura genetricis Mariae | Ortus Christi pacem donat puer jacet et coronat mansuetos ut deponat filios superbiae | Gratia illuminati ad praesepe regis nati qui verba libri signati solus potest legere | Canticum novum cantemus virginis partum laudemus novum ducem adoremus qui nos venit quaerere | Ergo nostri reformator esto nostri miserator Christe pater quos creasti quorum mentes tu signasti vultus tui lumine | Ut ad regnum perducamur quod futurum praestolamur et laetamur tuae pacis quam tu bonis bene facis de beatitudine | Nativitas Domini |
| ah54097.1 | Sq | Ante torum virginalem hymnum dicat spiritalem per orbem ecclesia | In quo jacet sicut placet verbum patris suae matris salva pudicitia | Per hoc verbum incarnatum genus Adae reparatum redit ad caelestia | Fide duce iniquiratur diligenti referatur studio per singula | Quid de matre praedicetur quid de verbo recitetur per vatum oracula | Isaias loquitur virga Jesse oritur surget flos de virgula | Virga notat virginem et flos deum hominem reparantem saecula | Daniel dic clara fronte hic abscisus est de monte lapis frangens statuam | Mons est virgo lapis verbum destruens regnum superbum per legem perpetuam | Manu fortis qui praedicit qui Goliam fortem vicit in funda et lapide | Fide bella superavit pressit hostes vires stravit David gentis perfidae | Funda caro verbum lapis si quod dico nondum sapis crede tamen omnia | Jam de terra veritas orta est nec castitas incurrit contagia | O quam sanctus partus iste in quo nihil fuit triste immo plenus gaudio | Praeter morem hic est partus nullus dolor gravat artus virginis de filio | Obumbravit et sacravit partum illum tam tranquillum plenitudo gratiae | Ut exiret et prodiret homo magnus verus agnus geminae substantiae | Ad delenda mortis jura carnis nostre quem natura intra claustra texit pura genetricis Mariae | Ortus Christi pacem donat puer jacet et coronat mansuetos ut deponat filios superbiae | Gratia illuminati ad praesepe regis nati qui verba libri signati solus potest legere | Canticum novum cantemus virginis partum laudemus novum ducem adoremus qui nos venit quaerere | Ergo nostri reformator esto nostri miserator Christe pater quos creasti quorum mentes tu signasti vultus tui lumine | Ut ad regnum perducamur quod futurum praestolamur et laetamur tuae pacis quam tu bonis bene facis de beatitudine amen | Nativitas Domini |
| ah54098 | Sq | In natale salvatoris angelorum nostra chorus (...) | |
| ah54099 | Sq | Jubilemus salvatori quem caelestes laudant chori (...) |
Pages
No search term provided.