Search chants
Displaying 36101 - 36150 of 62612
| Cantus ID | Genre | Incipit | Usual Feast |
|---|---|---|---|
| a03295 | H | Gloria Libani data est ei decor Carmeli et Saron alleluia | BMV de Monte Carmelo |
| a03296 | H | Gloria Libani data est ei decor Carmeli et Saron alleluia | BMV de Monte Carmelo |
| a03302 | H | Gaude mater Anna gaude mater sancta cum sis parens facta genitricis dei | Plaude tali natae virgini Mariae ejus genitori Joachim congaude | In hac nostra terra primo benedicta quae fuit in Eva quondam maledicta | Ergo sume laudes quas damus ovantes nos ab omni sorde tua prece terge | Sit laus deo patri summo Christo decus spiritui sancto tribus honor unus | Annae |
| a03303 | H | Gaude mater Anna gaude mater sancta cum sis parens facta genitricis dei | Plaude tali natae virgini Mariae ejus genitori Joachim congaude | In hac nostra terra primo benedicta quae fuit in Eva quondam maledicta | Ergo sume laudes quas damus ovantes nos ab omni sorde tua prece terge | Sit laus deo patri summo Christo decus spiritui sancto tribus honor unus | Annae |
| a03304 | H | Succedit nocti lucifer quem mox aurora sequitur solis ortum praenuntians mundum lustrantis lumine | Christus sol est justitiae aurora mater gratiae quam Anna praeit rutilans legis propellens tenebras | Anna radix uberrima arbor tu salutifera virgam producens floridam quae Christum nobis attulit | Gloria tibi domine qui natus es de virgine cum patre et sancto spiritu in sempiterna saecula | Annae |
| a03305 | A | Ego sum deus patrum vestrorum dicit dominus videns vidi afflictionem populi mei et gemitus ejus audivi et descendi liberare eos alleluia | Annae |
| a03306 | H | Omnis sanctorum concio matrem collaudet virginis de cujus puerperio salus processit hominis | Haec prolem devotissime petiit a patre luminum et meruit dignissime Mariam decus virginum | Ex Joachim quem habuit vitae virum eximium Anna Mariam genuit matrem regis justitiae | Stirps Jesse clara deluit Evae matris opprobrium dum Anna prolem genuit florem sanctorum omnium | Gloria tibi domine qui natus es de virgine cum patre et sancto spiritu in sempiterna saecula | Annae |
| a03307 | A | Beati servi illi quos cum venerit Dominus invenerit vigilantes | Placidi et sociorum |
| a03308 | H | Christe rex splendor gloriae laudes referimus tibi qui profluo miraculo sanctorum ornas atrium | Qui in pace ecclesiae florentes more lilii praedicaverunt populum ut replerent paradisum | Sumentes arma bellica contra hostis nequitiam scutum fidei gladium spiritus pugnant fortiter | In quorum ore deus est in quorum corde christus est in quorum mente pietas justitia et veritas | Orti de faece pulveris pro bonis suis meritis similes facti angelis fruuntur claris gaudiis | Te nunc oramus domine eorum nos munimine ab omni malo protege et vitam nobis tribue | Deo patri sit gloria eiusque soli filio cum spiritu paraclito et nunc et in perpetuum | Cyrilli et Methodii Pont., Conf. |
| a03309 | A | O quam speciosi pedes evangelizantium pacem evangelizantium bona dicentium Sion regnabit deus tuus | Cyrilli et Methodii Pont., Conf. |
| a03310 | H | Petrus beatus catenarum laqueos Christo jubente rupit mirabiliter custos ovilis et doctor ecclesiae pastorque gregis conservator ovium arcet luporum truculentam rabiem | Quodcumque vinclis super terram strinxeris erit in astris religatum fortiter et quod resolvis in terris arbitrio erit solutum super caeli radium in fine mundi judex eris saeculi | Gloria patri per immensa saecula sit tibi nate decus et imperium honor potestas sanctoque spiritui sit trinitati salus individua per infinita saeculorum saecula | Cathedra Petri |
| a03311 | H | Beatus Christi famulus sanctus Petrus apostolus insignis ac praecipuus Christi amore agnitus | In sede quoque optima sedit post Antiochiam Romae ubi ditissimae nobilitatis gratia | Cui ponti juxta litora Christi occurrit gratia mox ebrius in spiritu corde reliquit saeculum | Hujus sacrata gressibus umbra daretur temporis contactus quoque languidis mox faciebat prospera | Elegit crucis tropaeum ascendere post magistrum cujus doctrina et gratia refulget in ecclesia | Gloria tibi domine gloria unigenite una cum sancto spiritu in sempiterna saecula | Cathedra Petri |
| a03312 | A | Modo ego patior quod patior illic autem alius erit in me qui patietur pro me quia et ego pro illo passura sum | Vibiae Perpetuae, Felicitatis |
| a03313 | R | Fidelis servus et prudens quem constituit dominus super familiam suam amen dico vobis quoniam super omnia bona sua constituet eum | Josephi |
| a03313a | V | Qui custos est domini sui glorificatur | Joseph Opificis, Sponsi B. Mariae Virg. Confes. |
| a03322 | R | Constituit eum dominum domus suae | Josephi |
| a03323 | R | Constituit eum dominum domus suae | Josephi |
| a03324 | R | Constituit eum dominum domus suae | Josephi |
| a03330 | H | Inter aeternas superum coronas quas sacro partas retinent agone emicas celsis meritis coruscus o Benedicte | Sancta te compsit puerum senectus nil sibi de te rapuit voluptas aruit mundi tibi flos ad alta mente levato | Hinc fuga lapsus patriam parentes deseris fervens nemorum colonus edomas carnem subigisque Christo tortor acerbus | Ne diu tutus latebras foveres signa te produnt operum piorum spargitur felix celeri per orbem fama volatu | Gloria patri genitaeque proli et tibi compar utriusque semper spiritus alme deus unus omni tempore saecli | Transl. Benedicti |
| a03339 | H | Laudibus cives resonent canoris templa solemnes modulentur hymnos hac die summi Benedictus arcem scandit Olympi | Ille florentes peragebat annos cum puer dulcis patriae penates liquit et solus latuit silenti conditus antro | Inter urticas rigidosque sentes vicit altricem scelerum juventam inde conscripsit documenta vitae pulchra beatae | Aeream turpis clarii figuram et nemus stravit veneri dicatum atque baptistae posuit sacrato monte sacellum | Jamque felici residens Olympo inter ardentes seraphim catervas spectat et dulci reficit clientum corda liquore | Gloria patri genitaeque proli et tibi comprar utriusque semper spiritus alme deus unus omni tempore saecli | Transl. Benedicti |
| a03365 | H | Claris conjubila Gallia laudibus laeteris Benedicti patris ossibus felix quae gremio condita proprio servas membra celebria | Miris Italia fulserat actibus gallos irradiat corpore mortuus signis ad tumulum crebrius emicat illustrans patriam novam | Hinc vatum veterum facta resuscitat morti quod libuit mortuus imperat exstinctum propriis ossibus excitat o quam mira potentia| Jam caelo residens o pater optime divinis famulos imbue regulis angustum per iter scandere largiens dona regna perennia | Cunctorum dominans omnipotentia tu qui sede poli conspicis omnia psallentum placide suscipe cantica votis voce precantia | Benedicti |
| a03369 | H | Aurora surgit lucida Christi triumphos afferens cum corpus ejus visere Maria vis et ungere | Anhela curris angelus at ecce laetus praedocet mortis refractis postibus redisse quem desideras | Sed te manet jucundius intacti amoris praemium cum voce pulsans vilicum tuum magistrum conspicis | Quae cum dolenti virgine haesisti acerbo stipiti tu prima vivi ab inferis es testis atque nuntia | O flos venuste Magdalae o Christi amore saucia tu caritatis ignibus fac nostra corda ferveant | Da Christe tantae servulae dilectionem persequi et nos tu in caelestibus tibi canamus gloriam | Mariae Magdalenae |
| a03370 | H | Magdalae sidus mulier beata te pio cultu veneramur omnes quam sibi Christus sociavit arcti foedere amoris | Cum tibi illius patefit potestas daemonum vires abigens tremenda tu fide gaudes potiore necti grata medenti | Haeret hinc urgens tibi caritatis vis ut insistas pedibus magistri fervidis illum comitata semper sedula curis | Tuque comploras dominum crucique impetu flagrans pietatis astas membra tu terges studiosa et ungis danda sepulcro | Quos amor Christi peperit triumphis nos fac adjungi socios per aevum atque dilecto simul affluenter Pangere laudes | Mariae Magdalenae |
| a03373 | A | Ego dominus sponsabo te mihi in sempiternum et sponsabo te mihi in justitia et judicio et in misericordia et miserationibus et sponsabo te mihi in fide | Birgittae |
| a03379 | A | Assumpto Jesus Petro et duobus filiis Zebedaei coepit contristari et maestus esse | Jacobi |
| a03380 | A | Occidit Herodes Jacobum fratrem Joannis gladio | Jacobi |
| a03381 | H | Solemne nobis gaudium reduxit ordo temporum quo per beatum Jacobum lustratur plebs fidelium | Hic evocante gratia liquit patrem et retia et est secutus dominum piscator factus hominum | Hunc claritatis visio sancta transfiguratio cum se tribus exhibuit unum de tribus habuit | Hunc et testem agoniae fons assumpsit clementiae quando filius hominis sudavit guttas Sanguinis | Hic per Herodis gladium vitae percurrens stadium et muneratus bravio caeli sedet in solio | Regi superno gloria qui Verbo fecit omnia quem videre cum gratia mereamur in gloria | Jacobi |
| a03382 | A | Quicumque voluerit inter vos major fieri sit vester minister et qui voluerit inter vos primus esse erit vester servus | Jacobi |
| a03383 | H | Jesu lumen de lumine deus de deo veniens carmen sumpsit de virgine et verus homo factus est | Deinde conversatus est in terris cum hominibus se videns credens diligens Martha recepit hospitem | Soror ad pedes domini sermones ejus audiens et Martha erat satagens ad frequens ministerium | Ambae placentes domino utraque vitam redolent activam Martha denotat contemplativam reliqua | Sic nostra fiat actio ne cadat contemplatio ut sustentemur victibus et placeamus Domino | Praestet hoc Pater optimus per Jesum Christum filium qui secum in perpetuum regnat cum sancto spiritu | Marii, Marthae |
| a03384 | H | Deum verum et hominem Martha recepit hospita o felix quae promeruit habere tantum hospitem | Qui fratrem suum Lazarum commotus suis precibus quatriduanum foetidum suscitavit a mortuis | Nos a peccatis suscitet per preces hujus virginis et nos in terris hospites in caelis cives faciat | Praestet hoc pater optimus per Jesum Christum filium qui secum in perpetuum regnat cum sancto spiritu | Marthae |
| a03385 | A | Existimo omnia detrimentum nesse propter eminentem scientiam Jesu Christi | Ignatii |
| a03386 | H | Edocet subditos verbis et actibus se donans specimen bonorum omnibus dirus ad scelera misericorditer utrumque temperans fit aequus arbiter | Ut prudens medicus perungit languida quae salus abicit praecidit putrida non illum extulit sedes superior qui mente permanet cunctis inferior | Magister mitium pater humilium locat hunc humilem loco sublimium ex dono spiritus augetur sanctitas legis perfectio non deest caritas | Aluntur pauperes mente promptissima quae dentur dat deus manu largissima vestitur nuditas Christi vel pauperum accrescit cumulus bonorum operum | Marthae sollicitus implet officium audit cum Maria Christi colloquium lugi silentio jungitur lectio nec deest lacrymis fervens oratio | Cunctorum dominans omnipotentia tu qui sede poli conspicis omnia laudantibus tibi profer auxilium et aurem praebeas votis precantium | Comm. plurimorum Confessorum non Pontificum TP |
| a03387 | H | O Christe flos convallium te laudibus extollimus quod hanc ornasti virginem palmis quoque martýrii | Haec prudens fortis sapiens fidem professa libere pro te dira supplicia excepit imperterrita | Sic spreto mundi principe tuo ditata munere cruento parta proelio aeterna tulit praemia | Hujus redemptor meritis nos pius adde socios ut mente pura fructibus tui fruamur sanguinis | Jesu tibi sit gloria qui natus es de virgine cum patre et almo spiritu in sempiterna saecula | |
| a03388 | H | Aptata virgo lampade ad nuptias ingressa es aeterni regis gloriae quem laudant turbae caelicae | Grata conviva superis caelesti sponso jungeris amplexi casti foederis pudoris dives meritis | Normam vivendi instrue nos prece tua confove possimus ut resistere hostis nostri versutiae | Exemplar vitae virginum Maria roget filium ut ejus adiutorium nos juvet per exsilium | Sit Deitati gloria per infinita saecula pro virginis victoria qua gaudet caeli curia | |
| a03389 | H | Aptata virgo lampade ad nuptias ingressa es aeterni regis gloriae quem laudant turbae caelicae | Grata conviva superis caelesti sponso jungeris amplexi casti foederis pudoris dives meritis | Normam vivendi instrue nos prece tua confove possimus ut resistere hostis nostri versutiae | Exemplar vitae virginum Maria roget filium ut ejus adiutorium nos juvet per exsilium | Sit Deitati gloria per infinita saecula pro virginis victoria qua gaudet caeli curia | |
| a03390 | H | Haec femina laudabilis et honorata meritis ut sanctis pollet moribus triumphat sic cum angelis | Ex corde devotissimo orans deum cum lacrimis vigiliis jejuniis haerebat haec assiduis | Contemnens mundi gloriam ac mente semper integra perfectam post justitiam migravit super sidera | Quae sanctitatis actibus sua ditavit limina laetatur nunc perpetuis caelestis aedis praemiis | Laus uni ac trino domino qui nos ejus precatibus peracto vitae termino conjungat caeli civibus | |
| a03391 | H | Insigne Francorum jubar qui Clodovaeum principem tuis piasti fontibus te nunc Remigi pangimus | Gens Franca mortales deos te praedicante respuit monstrante te caeli viam uni deo se consecrat | Natalis augusto die quo Christus astris prodiit infers nova victoria castris dei tot milites | Mitis sicamber verticem cervice flexa dejicit quod tradidit flammis colit et quod colebat abjicit | altissimo per te deo grates perennes solvimus qui nos tuis laboribus verbisque collustrat fide | Deo patri sit gloria par filio par flamini quo dante regnum Galliae suscepit antiquam fidem | Remigii |
| a03392 | H | Legis sacratae sanctis caeremoniis subjectus omnis calamo mosaico dignatur esse qui regit perfulgidos in arce patris ordines angelicos caelumque terram fundavit ac maria | Mater beata carnis sub velamine deum ferebat umeris castissimis dulcia strictis oscula sub labiis deique veri hominisque impresserat ori jubente quo sunt cuncta condita | Hic lumen ardens gentium in oculis gloria plebis Israelis germinis positus hic est in ruinam scandali et in salutem populorum omnium donec secreta revelentur cordium | Gloria patri per immensa saecula sit tibi nate decus et imperium honor potestas sanctoque spiritui sit trinitati salus individua per infinita saeculorum saecula | Purificatio Mariae |
| a03393 | H | Hymnis angelicis ora resolvimus dum terrena fluunt nocte silentia caelestes modulos virgo Scholastica puris mentibus imperat | Gentis Nursiadum stemmate nobilis agni virgineo foedere clarior sponsi perpetuis fragrat odoribus cordis vulnere pulchrior | Fervens innocuis pascitur ignibus et majora petit pabula caritas ut frater superum gaudia disserat virgo fortior impetrat | O noctis placidae dulcia tempora quae caeli dapibus pectus inebriant dum pandit cupidis sermo vicarius Jesu numen amabile | Cordis vera quies inclyta trinitas quae vultus satias lumine caelites sit te dulce loqui dulcius assequi et per saecula perfrui | Scholasticae |
| a03394 | H | Rector aeterni metuende saecli auctor et summae bonitatis ipse quas tibi laudes ferimus canentes accipe clemens | Festa quae sanctis colimus tropaeis nomen beati sonant Benedicti cujus optandis meritis creator illa dicasti | Qui patrum normas imitando sacras victor in duro validus duello hostis atrocis rabiem subegit belliger audax | Sit salus illi decus atque virtus qui supra caeli residens cacumen totius mundi machinam gubernat trinus et unus | |
| a03395 | H | Hi sacerdotes domini sacrati consecratores domini fideles atque pastores populi fuere impigro amore | Namque susceptae benedictionis dona servantes studuere lumbos fortiter cincti manibus coruscas ferre lucernas | Sicque suspensi vigilesque quando januam pulsans Dominus veniret obviaverunt properanti alacres pandere limen | Gloriae summum decus atque laudis rex tibi regum deitas perennis quicquid est rerum celebret per omne tempus et aevum | Cyrilli et Methodii Pont., Conf. |
| a03396 | R | Dominus in Sina in sancto alleluia alleluia | Ascensio Domini |
| a03396a | V | Ascendit in altum | Ascensio Domini |
| a03397 | H | Quidquid antiqui cecinere vates quidquid aeternae monimenta legis continet nobis celebranda summi vita monarchae | Extulit Moysen pietas benignum inclytum proles Abraham decorat Isaac sponsae decus et severi jussa parentis | Ipse virtutum cumulis onustus celsior nostri patriarcha coetus Isaac Moysen Abraham sub uno pectore clausit | Ipse quos mundi rapuit procellis hic pius flatu statuat secundo pax ubi nullo requiesque gliscit mixta pavore | Gloria Patri genitaeque proli et tibi compar utriusque semper spiritus alme deus unus omni tempore saecli | Transl. Benedicti |
| a03398 | H | Nardo Maria pistico unxit beatos domini pedes rigando lacrimis et detergendo crinibus | Honor decus imperium sit trinitati unicae patri nato paraclito per infinita saecula | Mariae Magdalenae |
| a03399 | H | O Maria Magdalenae dum adhuc essent tenebrae festinas Christum quaerere cum amor nescit cedere | Quem dum fleret in hortulo summo mane diluculo cum ceteris apostolis prima videre meruit | Gavisa viso domino gressu festinans concito apostolos aggreditur quos his verbis alloquitur| Do vobis nova gaudia rex qui creavit omnia sua magna potentia resurrexit alleluia | Sit genitori domino et ejus unigenito cum spiritu paraclito gloria laus atque honor | Mariae Magdalenae |
| a03400 | H | Jam suae Christus hospitae dule parat convivium dum Marthae bene meritae caeleste confert gaudium | Quam ubertim inebriat de se pascit et satiat pro choro discumbentium sanctorum dans consortium | Divinitatis glorias Christi cernens quem paverat beatas agit gratias quod eam sic remunerat | O mira dei largitas quae centuplum repraemiat o ingens liberalitas quae mercedem sic ampliat | Christo Martha obsequitur intenta ministerio sed hanc Christus prosequitur aeternitatis bravio | Illi sit laus et gloria qui est sanctorum praemium qui Marthae per suffragium det nobis caeli solium | Marthae |
| a03401 | A | Exultemus omnes chori laudes demus salvatori qui per spinas floruit commendemus nos pastori qui pro suo grege mori tam dignanter voluit numquam satis est amatus qui tot spinis laceratus a morte nos exuit | De Corona Spinea |
| a03402 | A | Gaude felix mater ecclesia adsunt tibi nova sollemnia nam corona quondam ingloria nunc per orbem refulget gloria | De Corona Spinea |
| a03403 | A | Adsunt dominici serti sollemnia laude multiplici plaudat ecclesia | De Corona Spinea |
Pages
No search term provided.