Search chants
Displaying 37351 - 37400 of 62610
| Cantus ID | Genre | Incipit | Usual Feast |
|---|---|---|---|
| a07053.Tp01 | Tp | STEPHANUS plenus gratia et fortitudine | Lumine vultus tui Domine insignitus | FACIEBAT prodigia et signa magna in populo | Optatum infirmis robur cedendo catervis | SURREXERUNT autem quidam de synagoga | Viri mendacii | QUAE appellabatur Libertinorum et Cyrenensium et Alexandrinorum et eorum qui erant a Cilicia et Asia disputantes cum Stephano | De Jesu qui fuit vir propheta potens in opere et sermone | ET non poterant resistere sapientiae | Implevit enim eum Dominus spiritu sapientiae et intellectus | ET spiritui qui loquebatur| Nam spiritus sanctus erat in eo | AUDIENTES autem haec | Cogitaverunt interfice eum | DISSECABANTUR cordibus suis | Quidam autem dicebat quia bonus est alii autem dicebant non sed seducit turbam | ET stridebant dentibus in eum | Paratum ad omnia pro salvatoris nomine sustinenda | CUM autem esset Stephanus plenus Spiritu Sancto | Spe fruendi victoria divinitus subnixus | INTENDENS in caelum vidit gloriam Dei | Quem terra pontus aethera colunt adorant predicant | ET Iesum stantem a dextris Dei | In sede majestatis suae | ET AIT | Ecce quod cupivi jam video | ECCE video caelos apertos | Beatus homo cui caeli patebunt | ET filium hominis stantem a dextris virtutes Dei | Cujus caritas vera caelo sublevat Stephanum de terra | EXCLAMANTES autem voce magna | Adversus eum | CONTINUERUNT aures suas | Insipientes et maligni oderunt sapientiam | ET impetum fecerunt unanimiter in eum | Viri iniqui absque misericordia | ET eicientes eum extra civitatem lapidabant | Sed stat feliciter patiens martyr et orat | ET testes deposuerunt vestimenta sua secus pedes adolescentis qui vocabatur Saulus | Vas electionis futurus | ET lapidabant Stephanum invocantem et dicentem | Domine suscipe me et cum fratribus meis sim | DOMINE Iesu | Salvator mundi | SUSCIPE spiritum meum | Et perduc me ad concivium epularum tuarum | POSITIS autem genibus | Sinite me inquit caelum videre et spiritus dirigatur ad Dominum | EXCLAMAVIT voce magna dicens | Nunc dimitis Domine servum tuum in pace | DOMINE ne statuas illis hoc peccatum | Ne tua damnendo Jesu facura benione | ET cum hoc dixisset | Sanguine laureatus | OBDORMIVIT in Domino | Cum quo regnat et regnabit per omnia saecula | Stephani |
| a07053a | Tp | Lux refulget hodierna Stephani martyrio Cui David lux aeterna felici commercio Ad honorem cujus sonat solemni preconio | Stephani |
| a07053b | Tp | Lectio actuum apostolorum Vernant fortia jam quorum trophea in caeli gratia regia In diebus Illis peracto ascensionis sacro solemnio | |
| a07054 | VaHW | Lumen Christi R. Deo gratias | |
| a07055 | L | Vidi civitatem sanctam Jerusalem novam descendentem de cælo a Deo paratam sicut sponsam ornatam viro suo | Et audivi vocem magnam de throno dicentem ecce tabernaculum Dei cum hominibus et habitabit cum eis et ipsi populus ejus erunt et ipse Deus cum eis erit eorum Deus | Et absterget Deus omnem lacrimam ab oculis eorum et mors ultra non erit neque luctus neque clamor neque dolor erit ultra quia prima abierunt | Et dixi qui sedebat in throno ecce nova facio omnia | In Dedicatione Ecclesiae |
| a07055.Tp01 | Tp | Vidi civitatem sanctam Jerusalem novam | Quae construitur in caelis vivis ex lapidibus | Descendentem de cælo | Nuptiale thalamo | A Deo paratam sicut sponsam ornatam viro suo | Super solem splendidum | Et audivi vocem magnam | Nunciantem nova gaudia | De throno dicentem | Veni ostendam tibi | Ecce tabernaculum Dei cum hominibus | Et ad eum venient omnes gentes et dicent gloria tibi Domine | Et habitabit cum eis | Nunc et in aevum | Et ipsi populus ejus erunt | Omnes Dei gratia quos a morte redemit perpetua | Et ipse Deus cum eis erit eorum Deus | Qui moderatur cuncta creata | Et absterget Deus omnem lacrimam ab oculis eorum | Quorum non sol luna sed Christe vera est lucerna | Et mors ultra non erit | Sed caeli premia perpetua | Neque luctus neque clamor | Ubi cum beatis gloriantur nova canunt Deo carmina | Neque dolor erit ultra | Gaudia permanent sempiterna | Quae prima abierunt | Justi florebunt | Et dixi qui sedebat in throno | In superne majestatis arce | Ecce nova facio omnia | Divina prudentia sancti spiritus gratia per sacra mysteria renovatur ecclesia | In Dedicatione Ecclesiae |
| a07055a | Tp | A decus ecclesiae recitatur hodie | Lectio libri apocalysis Johannes apostoli | Cui revelata sunt secreta caelestia | In diebus illis | Talis divinitas ostensa est visio | In Dedicatione Ecclesiae |
| a07088 | H | Laudis ergo praeconium attollat vox fidelium nam miles per martyrium sequut(us) est regem pium | Ille natus de virgine hic renatus in sanguine in Jesu namque nomine est translatus in lumine | Post Stephanum enseruit protomartyr qui floruit sed festum p(a)p(a) statuit quod valde nobis placuit | Quinta die officium post d(e)i natalitium celebrat plebs fidelium quod est bonum initium | In regis natalitio angelorum cantatio pastorum admiratio summa fuit devotio | In milite mirabile quod nempe est credibile per multos est probabile sacramentum visibile | Per angelos ostenditur ter clericis incipitur jussus fuit laetabitur sic requies dimit(i)tur | Gloria tibi domine qui cujus superno munere sancti Thomae per merita cuncta fulgent per saecula | Amen | Thomae Cant. |
| a07089 | A | Beata Christi virgo Valeria sub principe Galliarum Stephano martirii palmam accepit a Domino Ps Beatus * | Valeriae |
| a07090 | A | Erat enim gentilibus exorta parentibus quorum errores sprevit desponsata a principe terreno Ps. Quare | Valeriae |
| a07091 | A | Hanc discipulus Dei Martialis baptismo sanctificavit et Domino virginem consecravits Ps. Cum* | Valeriae |
| a07092 | A | Sollicita pro salute Stephani Valeria preces fundebat nec relicta est fide vacua Ps. Verba * | Valeriae |
| a07093 | A | Dux Stephanus furore victus sponsam suam orantem invenit et capitali sententia damnavit Ps. Domine Deus * | Valeriae |
| a07094 | A | Dum spernit Valeria sponsum terrenum angelis et virginibus jungitur in aeternum Ps. In Domine | Valeriae |
| a07095 | R | Praedicante beato Martiale apud Aquitaniam provinciam salutare baptismum ab eo suscepit Valeria una cum Susanna matre sua | Valeriae |
| a07095a | V | Evangelicam predicationem gentibus adnuntiabit veniens a Hierosolimis discipulus Jesu Christi SALUTARE | Valeriae |
| a07096 | R | Haec Stephani potentissimi ducis manens sponsa opere nota est et nomine servatrix pudicitiae | Valeriae |
| a07096a | V | Angelicis civibus adjuncta Valeria statu virginaeae mentis roborata OPERE | Valeriae |
| a07097 | R | Karitas munere plena sancta manens Valeria pro conjugis conversione institit diebus ac noctibus | Valeriae |
| a07097a | V | Sola nolens remanere in fidei do te succensa igne divini amoris PRO CONJUGIS | Valeriae |
| a07098 | R | Fide et merito scienter nescia intenta fuerat Valeria ideo effecta est martir et sponsa Christi | Valeriae |
| a07098a | V | Antequam audiret praedicationem de ore beate Martialis insistere solebat operibus sanctis IDEO | Valeriae |
| a07099 | A | Sponsa Christi dignissima sancta Valeria sacris virginibus est adnumerata | Valeriae |
| a07100 | A | Sanctae Valeriae caput recisum mercari eam facit paradisum mortique datur qui eam decollaverat Ps Domine quis | Valeriae |
| a07101 | A | Corpus virginis erectum stetit caputque suum gladio truncatum ante pedes sancti Martialis optulit Ps Domine in vir* | Valeriae |
| a07102 | A | Innocens manibus et mundo corde sancta Valeria benedictione repleta est Ps. Domini est | Valeriae |
| a07103 | A | Chorus angelorum conjuncta est Valeria specie et pulchritudine mentis ornata Ps. Eructavit | Valeriae |
| a07104 | A | Cum angelis exultat sancta virgo Valeria quia Christi amore digna est effecta Ps. Deus noster | Valeriae |
| a07105 | R | Dux Stephanus rediens Lemovicas comperit Valeriam errorem respuisse idolorum et furore victus jussit eam gladio decollari | Valeriae |
| a07105a | V | Terreni potentatis gloria sublimatus pro sanis idolis adhuc deditus erat ET FURORE | Valeriae |
| a07106 | R | Spernens virgo Valeria Stephani gloriam contempsit terrores et minas et resecto capite adjungitur caelesti gloriae | Valeriae |
| a07106a | V | Pro terrenis meruit caelestia pro perituris aeterna ET RESECTO | Valeriae |
| a07107 | R | Sancta Valeria virgo armis induta justitiae gladium interfectoris subiit et de truncato capite inserta est Christi coronae | Valeriae |
| a07107a | V | Edocta aptica praedicatione non expavit mortem subire ET DE | Valeriae |
| a07108 | R | Virgo Valeria quia per praedicationem gloriosi Martialis sponsum decrevit habere caelestem Jesum Chrsistum jubente sponso terrestri Deum adhuc ignorante capitalem subiit sententiam cujus anima cum angelis psallentibus penetravit caelos | Valeriae |
| a07108a | V | Haec enim quae secundum proprietatem nominis valens viribus dicebatur virginitatis suae florendo vovere disposuit et ideo cunctis qui ad martyrium ejus venerant videntibus CUM ANGELIS | Valeriae |
| a07109 | A | Beata virgo Valeria detruncata capite inserta est Christi coronae | Valeriae |
| a07110 | R | Audita est vox de caelis dicens beata es Valeria martir Christi quia pro confessione martirii palmam virginitatis accepisti | Valeriae |
| a07110a | V | Christo sanguinem tuum fudisti et ideo gaudebis in conspectu Domini QUIA | Valeriae |
| a07111 | R | Cumque gladiator ante pedes Stephani mortuus expirasset ab renunciavit dux idolis et ab apostole Dei sacro fonte purificari meruit | Valeriae |
| a07111a | V | Martiris et virginis Valeriae precibus dux Stephanus sponsus ejus in Christum credidit ET AB | Valeriae |
| a07112 | R | Postquam virgo Dei decollata est mox quasi vivens ad sanctum Martialem perrexit longo itinere et in lapidis marmore vestigia pedum ejus impressa apparuerunt | Valeriae |
| a07112a | V | Corpus decollatum accepit caput suum propriis manibus et ante hominem Dei recto cursu deposuit ET IN | Valeriae |
| a07113 | R | Sancta virgo Valeria a beatissimo Martiale edocta fide vicit mundum quia nobilitatem saeculi transcendit virtute martiri | Valeriae |
| a07113a | V | Sanctarum virginum juncta collegio prudens virgo lampada ornata oleo tamquam sol fulget in caelo QUIA | Valeriae |
| a07113b | V | Precioso coronata martirio feliciter regnat cum Christo QUIA | Valeriae |
| a07114 | A | Audita est vox de caelis dicens noli timere Valeria quia te exspectant angeli in claritate | Valeriae |
| a07115 | A | Beata es Valeria martyr Christi quia custodisti praecepta Domini | Valeriae |
| a07116 | A | Angelorum concentus audiebatur quibus psallentibus Valeriae caelos penetravit spiritus | Valeriae |
| a07117 | A | Benedico te pater Domini mei Jesu Christi quia per apostolum tuum me dignam fecisti sponsam et martyrem tuam | Valeriae |
Pages
No search term provided.