Search chants

Displaying 22601 - 22700 of 62688
Cantus ID Genre Incipit Usual Feast
206935 A Deus qui proditoris apostate ruinam ne sacratus numerus perfectione careret beati Matthiae electione supplesti fragilitatem nostram tuo semper munimine protege et auxilio tuae miserationis conserva Matthiae
206936 A Dicant omnes qui timent dominum quoniam in saeculum misericordia ejus Dom. Sexagesimae
206937 A Dilector justitiae dominus sine dolo martyrem praevenit in benedictionibus salvatum de omni tribulatione replevit bonis domus suae bona confessione alleluia alleluia alleluia Georgii
206938 A Domine adjuva me sana filiam meam quae a daemonio vexatur Jesus autem respondens ait non est bonum sumere panem filiorum et mittere canibus ad manducandum at illa dixit utique domine [Additamenta]
206939 A Et facta est comes multitudo caelestis exercitus sanctissimae animae caelum gaudio penetranti laudans deum et dicens gloria tibi domine Walburgae
206940 A Fiat commoratio ejus deserta et non sit qui inhabitet eam et episcopatum ejus accipiat alius quia possedit agrum de mercede iniquitatis Matthiae
206941 A Hymnum dicat omnis terra domino deo nostro laudet et superexaltet eum in saecula Dom. Sexagesimae
206942 A Igitur cum fide Christi plenissima moribus esset insignis caritate referta vocante domino caelos ascendit Walburgae
206943 A In velamento alarum tuarum domine protecta virgo beata Scholastica desiderio cordis almo adhaesit misericordiae tuae quae est melior super vitas Scholasticae
206944 A Ineffabili miroque modo verbum dei hodie factum est caro angelus annunciavit virgo fide concepit Annuntiatio Mariae
206945 A Jesu bone domine omnium dulcissime convenientes in tuo nomine potenti defende munimine dilecti tui Georgii interventione alleluia Georgii
206946 A Laudate dominum in caelis omnes caelorum virtutes qui vobis adduxit sociam nomine et opere Scholasticam professione monacham perfectione Christi sponsam hujus mundi exulem patrie vere quaesitricem pompae diabolicae contemptricem deum confessam per virtutem animi in defessam Scholasticae
206947 A Laudent omnes angeli dominum quia ipse dixit et facta sunt omnia mandavit et creata sunt universa Dom. Sexagesimae
206948 A Lignum crucis semper oportet adorari per quod jugiter ab adversario mereamur liberari Exaltatio Crucis
206949 A Martyrum viri sancti pretiosum laus est dei in ecclesia sanctorum alleluia Georgii
206950 A O beata Scholastica virgo clara et deo cara quae in sanctitate et justitia summo regi deservisti funde preces pro nobis apud altissimum qui in suum hodierna die te assumpsit dignanter et potenter thalamum Scholasticae
206951 A O imitanda virginis castitas gloriosa quae calcatis mundi illecebris pro temporalibus mercata est sempiterna Walburgae
206952 A Omnes monasticam professi humilem et arduam vitam laudibus digne devotis tanti stemmatis exaltare pulchram claram margaritam sanctam scilicet Scholasticam quo frater in sorore a monachis veneretur immo deus inutrisque laudetur Scholasticae
206953 A Oportet ergo ex his viris qui nobiscum sunt congregati in omni tempore quo intravit et exivit inter nos dominus Jesus testem resurrectionis ejus nobiscum fieri unum ex istis Matthiae
206954 A Per merita sancti Georgii Christe nos exaudi atque ejus precibus nobis succurre miseris alleluia Georgii
206955 A Praecinctus dominus fortitudine protexit Georgium a malignantum multitudine alelluia alelluia Georgii
206956 A Quam jucunda decoraque laudatio extitit dum Georgium dei dextra suscepit alleluia Georgii
206957 A Quem laudant cuncta dei opera hunc benedixit Georgius in virtute sua alleluia Georgii
206958 A Recolentes sancti Georgii sollemnia ejus interventione pia in omnibus necessitatibus nostris sentiamus suffragia alleluia Georgii
206959 A Sacratae vero moniales virginis confamulae una cum fidelium turba populorum corpus ejus in loco celebri cum ejulatibus condiderunt Walburgae
206960 A Sancte Georgii pretiose martyr Christi tuo sancto patrocinio nos famulas tuas ubique tuere gubernando ut tuis precibus concessa venia delictorum placere valeamus militando regi saeculorum alleluia Georgii
206961 A Sanctus pater Benedictus elevatis in aera oculis vidit spiritum germane sororis sancte videlicet Scholasticae virginis mirabiliter ascendentem ad deum qui est mirabilis dominus in altis Scholasticae
206962 A Servit Georgius in laetitia intrans domini sui gaudia alleluia Georgii
206963 A Sitivit in te anima mea domine et caro mea in terra deserta Dom. Sexagesimae
206963.1 A Sitivit in te anima mea quam multipliciter et caro mea Dom. Quinquagesimae
206964 A Spiritus ut pandit caelum Scholastica scandit quae prece sua nostra dignetur tergere probra ut bona capere possimus aeterna Scholasticae
206965 A Statuerunt duos Joseph et Matthiam et orantes dixerunt domine qui corda nosti hominum ostende quem elegeris ex his duobus Matthiae
206966 A Suffragantibus sancti Georgii meritis ab imminentibus periculis liberemur et aeternis gaudíís perfrui mereamur alleluia Georgii
206967 A Surgens Petrus in medio fratrum dixit oportet impleri scripturam quam praedixit spiritus sanctus per os David de Juda qui fuit dux eorum qui comprehenderunt Jesum Matthiae
206968 A Innocens manibus et mundo corde sanctus iste a domino benedictionem meruit accipere Nicolai
206969 A Domine deus te decet hymnus qui sanctum Nicolaum elegisti et matriis tuis habitare fecisti Nicolai
206970 A Quasi cedrus multiplicatus beatissimus pontifex Nicolaus per virtutum suarum opera florebit ut palma Nicolai
206971 A Beate Nicolae sacerdos dei sanctissime intercede pro nobis ad dominum ut mereamur fieri consortes aeternorum bonorum cum ipso per aevum Nicolai
206972 A In resurrectione tua Christe alleluia caelum et terra laetentur alleluia
206973 A Cognoverunt discipuli dominum alleluia in fractione panis allelulia
206974 A Post passionem suam Octava Paschae
206975 A Gaudia de geminis Wiboradae nata coronis lilia tincta rosis quibus alba rubent pretiosis laudibus instantes cuncti veneremur ovantes martyr virgo preces pro nobis funde tenaces alleluia alleluia alleluia Wiboradae
206976 A Exsultantes sponso caelesti Wiboradae jubilemus alleluia Wiboradae
206977 A Beata virgo Wiborada perspicaci mentis acie legi intendes dominice bonorum operum fructus suo dedit in tempore alleluia Wiboradae
206978 A Cui placet aequitas et justitia caste virginis delectatus pudicitiam aedem sibi mea sacraverat quam ipse frequentare desiderat alleluia Wiboradae
206979 A In cunctis tuis operibus te domine merito benedicimus qui beatae Wiboradae virginale lilium hodie rosis per ejus tinxeras martyrium alleluia Wiboradae
206980 A Beata Wiborada nauci faciens mundi gaudia et cupiens offerri deo viva hostia crucis ejus praeculis fit bajula alleluia Wiboradae
206981 A Quae ut remota saeculo liberius serviret domino beati Magni ecclesiae contigua includitur aedicula alleluia Wiboradae
206982 A Hac indepta mansiuncula per jugem parsimoniam vitam in ea duxit angelicam alleluia Wiboradae
206983 A Ibi mundo mortua et soli deo vivida ad ultimum occiditur ab ungris perennibus post victura in gaudiis alleluia Wiboradae
206984 A Quam sortem habere cum caelicolis frequentibus signorum ejus declaratur miraculis alleluia Wiboradae
206985 A O beata Wiborade quae cum palma victoriae caelos intraveras hodie nos hujus lacrimosae vallis adhuc incolas per aevum tueri non desinas alleluia Wiboradae
206986 A Gloria justorum medicinaque Christe reorum jugis qui festi Wiboradam sorte beasti nos quoque da vitam post hanc captare beatam alleluia Wiboradae
206987 A Hodie spiritus sanctus in igne discipulis apparuit et praedicare et testificare qui crediderit et baptizatus Dom. Pentecostes
206988 A Jacobe serve dei qui filius es hebete Oswaldi, Reg.
206989 A Vociferando rei rogitant loca da requie Oswaldi, Reg.
206990 A Quae colis in caelis Christo testante fidelis Oswaldi, Reg.
206991 A Vir domini imperata regis indulgentia dum rediret ad locum suum suscitavit mortuum Aegidii
206992 A Sit rex benedictus deus Israel benedictus gentem Gallorum quia fecit habere paternum Aegidium Aegidii
206993 A Hostia cypressina duo Romae papa sancto dedit Aegidio quae in Tyberini missa nutu dei per mare delata sunt ad cellam sanctissimi viri nullo remigante Aegidii
206994 A Sanctus dei Remaclus fidelium litteris eruditus ne diutius absconderetur lucerna sub modio posita est super candelabrum Remacli
206995 A Quatinus lux operationis et praedicationis suae omnibus in domo sanctae dei ecclesiae luceret Remacli
206996 A Qui etiam in praesulatus officio tantum ac talem se in omnibus exhibuit ut licet in terris haberetur corpore caelestis tamen concivis jam erat in mente Remacli
206997 A Erat sanctus dei athleta dulci locutione omnibus affabilis salubri praedicatione multum amabilis Remacli
206998 A His et hujusmodi virtutibus pollens pervenit ad eum quem semper desideraverat Christum Remacli
206999 A Sollemnitatem beati Remacli debita veneratione percolere depositionis ejus commemoratio principalis invitat crescat ergo in universorum pectoribus pro fidei ardore devotio dum sancti confessoris dei pandetur magnitudo Remacli
207000 A Juramento domini non paenitentis quem pro tuis sancte confessor meritis caterva laudat haec tu es sacerdos secundum ordinem Melchisedech Remacli
207001 A Dispergens bona mundi praesentis dedet pauperibus Christi ideo cornu exaltatio in gloria justitia ejus manet in saeculum saeculi Remacli
207002 A Dominus deus noster qui in altis habitat et humilium respectu de terra in opem suscitat hunc sanctum imitatorem sui humilem cum principibus populi collocaverat Remacli
207003 A O domine beatus antistes cujus festum colimus laetantes vere servus tuus extitit quia laudis hostiam sacrificando vota sua in conspectu populi tibi reddidit Remacli
207004 A Pretiosus ecclesiae Tungrensis antistes Remaclus post legitimum agonis sui cursum bravium vitae aeternae percepit a domino cui congratulantur supernae patriae cives Remacli
207005 A Praecelsi confessoris Christi tam meritis quam nomine Magni natalis assunt nobis festa diei qua deposita gravi carnis hujus sarcina aeterna laboris sui gaudens adeptus est praemia unde nunc ejus unanimes laudibus insistamus ut et nos tanti apud deum patroni perpetim suffragia sentiamus Magni
207006 A Sanctus vir Magnoaldus Scotigene stirpis ex Hibernia insula fuit oriundus Magni
207007 A Hic divino instinctus amore mundi coepit nugas cedere et Christi gymnasia Tyronum mente devota crebrius visitare Magni
207008 A Ubi per vere lucis praeconem beatum Gallum excitatus somno saecularis vitae rejecto monastice ergasterium regulae strenuus est operator ingressus Magni
207009 A Sub sancto itaque patre degens Columbano omni morum sanctitate summis in brevi coaequatus est viris Magni
207010 A Cumque virtute praepollens obedientiae curam administraret cellarii antiquo maris rubri miraculo caelitus meruit decorari Magni
207011 A Nam ipsius ad vocem cum minister currens properaret liquor quem edulio profluentem oblitus reliquit supra vas quod influebat mirum in modum solidatus cumulum effecit Magni
207012 A Jussione viri dei ursus poma discrevit et optima quaeque in usus servorum dei intacta servavit Magni
207013 A Ad preces ejus plurima convolans copia volucrum sanctis se viris ultroneum praebuit esum Magni
207014 A O vere mundum et purum beati Magni interiorem oculum quo corporaliter absentia in spiritu meruit conspicere praesentiam Magni
207015 A Comperta virtutum beati Magni fama Pipinus princeps locum quem sanctus incoluit regia largitione donavit Magni
207016 A Cum ad pontificem Wicterpum venisset vir dei idem cum Theodoro episcopus caput ejus caelesti vidit lumine coronari Magni
207017 A Accito ad Campidonam sanctus Magnus episcopo oratorium quod Theodorus inibi construxit se praesente dedicari impetravit Magni
207018 A Deo dignus diaconus Wicterpi praesulis petitione coactus sacerdotalem dignissime ab eo percepit benedictionem Magni
207019 A Divina donante clementia vir domini urso monstrante et obsequelam ad nutum ejus praebente venas ferri ad usum posteritatis meruit invenire Magni
207020 A Post transacta trium et septuaginta annorum curricula beatus Magnus meritis aetate et sanctitate plenus ex hujus incolatu vitae mortalis Christo vocante ad aeterna transivit gaudia patriae caelestis alleluia alleluia Magni
207021 A In visione raptus divina ipsa qua commissa est hora regnum longa regione semotam vidit mirifice pugnam Magni
207022 A Beatus Magnus in hac terra cum sancto Columbano peregrinatus juxta Brigantini mansit aliquamdiu confinia latiis Magni
207023 A Cum Italiam petiturus sanctus discederet Columbanus infebricitantis Galli solatium de futuris prius instructum reliquit in his finibus Magnum Magni
207024 A O felicem et salutiferam febrem quae beatum Gallum atque sanctissimum Magnum duos tam mirificos animarum medicos ad salutem languentis Suevie fecit in hac patria remanere Magni
207025 A Inter varias mundi tentationes fluctantibus servulis tuis ad te sanctissime Magne missae nobis a deo patrone tutum semper portum salutis confugium praebe Magni
207026 A Magnificus tuus Christe confessor Magnus in sarcophago lapideo sibi divinitus procurato condigno honore ab episcopo Tozzone tumulatus in numeris longe lateque miraculis a te domine Jesu caelitus est glorificatus cujus continuis nos quaesumus patrociniis ab omni periculo nunc et perenniter tuearis Magni
207027 A Martyr Constanti populo te concelebranti praesenti festo suffragator pius esto Christum placando nobis veniamque rogando ut quam speramus post hanc vitam capiamus Constantii
207028 A Actu subtili Constantius a puerili flore deo gratus dignoscitur esse beatus Constantii
207029 A Indolis istae bone munda sub religione mansuetus crevit et carnis ludicra sprevit Constantii
207030 A Praesul enim factus divina lege coactus quam bene delegit sibi noxia cantus abegit Constantii
207031 A llicitos motus frangendo per omnia totus Christo servire studuit mundoque perire Constantii
207032 A Hunc deus orantem votivaque munia dantem latius audivit merito nam justa petivit Constantii
207033 A Se poenitus Christe sanctus tibi subdidit istae regna petens lucis quo dilectos tibi ducis Constantii

Pages