Search chants
Displaying 33401 - 33450 of 62517
| Cantus ID | Genre | Incipit | Usual Feast |
|---|---|---|---|
| a00596 | H | Matthias sanctus per electionem vir proeliator per victoriam ante sanguinem agni electionem non habuit sed tardus in scientia fuit quasi homo qui perfecte non vigilat donum dei illum excitavit unde ipse prae gaudio sicut gigas in viribus suis surrexit quia deus illum praevidit sicut hominem quem de limo formavit cum primus angelus cecidit qui deum negavit homo qui electionem vidit vae vae cecidit boves et arietes habuit sed faciem suam ab eis retrosum duxit et illos dimisit unde foveam carbonum invasit et desideria sua osculatus in studio suo illa sicut Olympum erexit tunc Matthias per electionem divinitatis sicut gigas surrexit quia deus illum posuit in locum quem perditus homo noluit o mirabile miraculum quod sic in illo resplenduit deus enim ipsum praevidit in miraculis suis cum nondum haberet meritum operationis sed mysterium dei in illo gaudium habuit quod idem per institutionem suam non habebat o gaudium gaudiorum quod deus sic operatur cum nescienti homini gratiam suam impendit ita quod parvulus nescit ubi magnus volat cujus alas deus parvulo tribuit deus enim gustum in illo habet qui seipsum nescit quia vox ejus ad deum clamat sicut Matthias fecit qui dixit o deus deus meus qui me creasti omnia opera mea tua sunt nunc ergo gaudeat omnis ecclesia in Matthia quem deus in foramine columbae sic elegit amen | Matthiae |
| a00597 | A | O Bonifaci lux vivens vidit te similem viro sapienti qui puros rivulos ex deo fluentes ad deum remisisti cum viriditatem florum rigasti unde es amicus dei viventis et cristallus lucens in benevolentia rectarum viarum in quibus sapienter cucurristi | Bonifacii |
| a00598 | R | O Euchari columba virtutem illius in signis tibi dedit qui olim in medio rotae clamitavit quem cum amplius corporaliter non vidisti plena signa in umbra illius perfecisti | Eucharii |
| a00598a | V | Et sic in pectore ejus fulsisti ac in cherubin sigillum fecisti | Eucharii |
| a00600 | H | Cum vox sanguinis Ursulae et innocentis turbae ejus ante thronum dei sonuit antiqua prophetia venit per radicem Mambrae in vera ostensione trinitatis et dixit iste sanguis nos tangit nunc omnes gaudeamus et postea venit congregatio agni per arietem in spinis pendentem et dixit laus sit in Jerusalem per ruborem hujus sanguinis deinde venit sacrificium vituli quod vetus lex ostendebat sacrificium laudis circumamicta varietate et quae faciem dei Moysi obnubilabat dorsum illi ostendens hoc sunt sacerdotes qui per linguas suas deum ostendunt et perfecte eum videre non possunt et dixerunt o nobilissima turba virgo ista quae in terris Ursula vocatur in summis columba nominatur quia innocentem turbam ad se collegit turba magna quam incombustus rubus significat et quam deus in prima radice plantaverat in homine quem de limo formaverat ut sine commixtione viri viveret cum clarissima voce clamavit in purissimo auro topazio et sapphyro circumamicta in auro nunc gaudeant omnes caeli et omnes populi cum illis ornentur amen | XI milium Virginum |
| a00601 | A | Hodie aperuit nobis clausa porta quod serpens in muliere suffocavit unde lucet in aurora flos de virgine Maria | De BMV |
| a00602 | A | O frondens virga in tua nobilitate stans sicut aurora procedit nunc gaude et laetare et nos debiles dignare a mala consuetudine liberare atque manum tuam porrige ad erigendum nos | De BMV |
| a00603 | A | Laus trinitati quae sonus et vita ac creatrix omnium in vita ipsorum est et quae laus angelicae turbae et mirus splendor arcanorum quae hominibus ignota sunt est et quae in omnibus vita est | De Trinitate |
| a00604 | R | Venit mane Maria Magdalena cum adhuc tenebrae essent ad momentum | Mariae Magdalenae |
| a00604a | V | Igne amoris ejus accensa ardebat desiderio et recedentibus discipulis non recedebat a monumento | Mariae Magdalenae |
| a00605 | A | Ave spes nostra dei genetrix intacta | Nativitas Domini |
| a00605a | AV | Ave illud ave per angelum accipiens | Nativitas Domini |
| a00605b | AV | Ave concipiens patris splendorem benedicta | Nativitas Domini |
| a00605c | AV | Ave casta sanctissima virgo sola innupta te glorificat omnis creatura matrem luminis Alleluia Alleluia | Nativitas Domini |
| a00606 | R | Locutus est dominus* | Fer. 4 Hebd. 3 Adv. |
| a00608 | R | Felix illa femina lacrimarum flumina orans profundebat vincens quaeque crimina semper mentis lumina sursum dirigebat | Hedwigis |
| a00608a | V | Accinxit fortitudine lumbos suos et roboravit bracchium suum | Hedwigis |
| a00609 | R | Orta stirpe regia fertur ad humilia ut sit in exemplum quare plena gratia refulgens per omnia Christo fit in templum | Hedwigis |
| a00609a | V | Et haec erat in omnibus famosissima quoniam timebat deum valde | Hedwigis |
| a00610 | R | Sit laus dei filio in sollemni praemio Hedwigis beatae cujus interventio sit nostra tuitio in adversitate | Hedwigis |
| a00610a | V | Astitit regina a dextris dei in vestitu deaurato circumdata varietate | Hedwigis |
| a00611 | A | Fulget in orbe dies hodie celeberrima toto gaudia millesies repetamus supplici voto | Hedwigis |
| a00612 | A | Lux celebris micat in tenebris dulcedine plena ecclesia fulget hodie matrona serena | Hedwigis |
| a00613 | A | Digna fide domina tibi de meritis meritorum rex hodie dat regna pie super astra polorum | Hedwigis |
| a00614 | A | Hedwigis celebris cujus clarissima crebris fama nitet signis omni modulamine dignis | Hedwigis |
| a00615 | A | Gaude solum Silesiae nam tua colona Hedwigis decus Trebnitiae nobilis matrona facta caelestis patriae civis et patrona transit ad culmen gloriae regni cum corona | Hedwigis |
| a00615.1 | A | Gaude solum Slesiae nam tua colona Hedwigis decus Trebnitiae civis et patrona transit ad culmen gloriae regni cum corona | Hedwigis |
| a00616 | I | Assunt sollemnia Hedwigis beatae canat ecclesia cum jucunditate | Hedwigis |
| a00617 | A | Ex praeclaro conubio nata ducis Meraniae copulatur conjugio Henrico duci Silesiae | Hedwigis |
| a00618 | A | Potita matrimonio prole dotatur nobili sed castitatis optio voto manet immobili | Hedwigis |
| a00619 | A | Christianis cultibus prolem mancipatam sub honestis moribus servat educatam | Hedwigis |
| a00620 | A | Mundanis honoribus finem volens dare haec ad vitam caelibem coepit anhelare | Hedwigis |
| a00621 | A | A lege tori libera viri de consensu virtutum agit opera cordis in ascensu | Hedwigis |
| a00622 | A | Dictis evangelicis aurem impendebat quodquod dici poterant missas audiebat | Hedwigis |
| a00623 | W | Speciosa et pulchra tua | Hedwigis |
| a00624 | R | Gaude prole tali nata ex te o Merania laude cujus honorata jubilat Silesia haec est Hedwigis beata refulgens per prodigia | Hedwigis |
| a00624a | V | Mulierem fortem quis inveniet procul et de ultimis finibus pretium ejus | Hedwigis |
| a00625 | R | Signum refulget in caelo mulier amicta velo radii solaris coronata sideribus lunam subjecit pedibus laudis temporalis | Hedwigis |
| a00625a | V | Cui Christus vivere erat et mori lucrum | Hedwigis |
| a00626 | R | Ex nobili stirpe nata moribus nobilior calcans mundi delicata te ipsa sublimior et jam Christo copulata gaudes sole pulchrior | Hedwigis |
| a00626a | V | O quam pulchri sunt gressus tui in calceamentis filia principis | Hedwigis |
| a00627 | R | Hedwigis mater pauperum hoc praeponens diviciis vere forma fit operum et inimica viciis | Hedwigis |
| a00627a | V | Manum suam aperuit inopi et palmas suas extendit ad pauperem | Hedwigis |
| a00628 | A | Biduano jejunio carne macerata mittebat egentibus quaeque delicata | Hedwigis |
| a00629 | A | Nil relinquens praeter victum ex suis proventibus vilem deferens amictum servit pauper pauperibus | Hedwigis |
| a00630 | A | Gaudebat dapis munere hos et illos reficere quia Christum in paupere se credebat suscipere | Hedwigis |
| a00631 | A | Nivis in algoribus nuda nudis gressibus nudum Christum sequitur infirmis debilibus et plenis ulceribus leprosis obsequitur | Hedwigis |
| a00632 | A | Mutato vultus pallio clam visitabat carceres afflictas matres puerperio consolatur pauperes | Hedwigis |
| a00633 | A | Circuibat sedula cellas dominarum ut videret emula statum singularum et serviret vernula questibus earum | Hedwigis |
| a00634 | R | Manus beatae Hedwigis laboribus ex sinceris murram distillant optimam murra stillat de manibus dum dispersit pauperibus et dedit eleemosynam | Hedwigis |
Pages
No search term provided.