Search chants
Displaying 34601 - 34650 of 62543
| Cantus ID | Genre | Incipit | Usual Feast |
|---|---|---|---|
| a01682 | A | Tolle puerum et matrem ejus et fuge in Aegyptum et esto ibi usque dum dicam tibi | |
| a01684 | A | Tolle puerum et matrem ejus et fuge in Aegyptum et esto ibi usque dum dicam tibi | |
| a01685 | VaHW | Flete fideles animae flete sorores optimae ut sint multiplices doloris indices planctus et lacrimae | Fleant materna viscera Mariae vulnera maternae doleo quae dici soleo felix puerpera | Triste spectaculum crucis et lanceae clausum signaculum mentis virgineae | Profundae me vulnerat hoc est quod dixerat quod prophetaverat ille praenuntius hic ille gladius qui me transverberat | Dum caput cernuum dum spinas capitis dum plagas manuum cruentis digitis | Supplex suspicio sub hoc supplicio tota deficio dum vulnus lateris dum locus vulneris est in profluvio | O dolor pro dolor ergo quare fili care pendes ita cum sis vita vivens ante saecula | Rex caelestis pro scelestis alienas solvis poenas agnus sine macula | Munda caro mundo cara cur in crucis ares ara pro peccatis hostia cur in ara crucis ares caro quae peccato cares caro culpe nescia | O mentes perfidas et linguas duplices o testes subdolos et falsos judices senex cum junioribus solent majoribus criminibus damnati ferre suspendium stipendium peccati | A damnaticis damnatur innocens explens quod expedit quod decet edocens fremunt auctores criminum et viri sanguinum in dominum salutis caelo nequitiae sub specie virtutis | Mi Joannes planctum move plange mecum fili novae fili novo foedere matris et matertere tempus est lamenti immolemus intimas lacrimarum victimas Christo morienti | Salutaris noster Jesus captus tractus vinctus caesus et illusus alapis a Gehenne satrapis auctor vere lucis dies nocte clauditur vita mortem patitur mortem autem crucis | Hac in vita sum invita hoc in malo mori malo fili mi dum reprimi vel exprimi nequit aestus animi dolentis tantis malis eximi nolentis | Fer. 6 in Parasceve |
| a01686 | A | Beatus es o levita Stephane qui terrena reliquisti ut acciperes caelestia gaudet chorus sanctorum cum palma victoriae processit tibi obviam rex regum Christus dei filius coronam pretiosi lapidis posuit super caput tuum ideoque precamur intercede pro salute omnium nostrum | Stephani |
| a01689 | W | Vere dominus est in loco isto et ego nesciebam R. non est hic aliud nisi domus dei et porta caeli | Conceptio Mariae |
| a01689.1 | W | Vere dominus est in loco sancto isto et ego nesciebam R. non est hic aliud nisi domus dei et porta caeli | Conceptio Mariae |
| a01690 | A | Fundavit eam altissimus qui super Maria fundavit eam et super flumina praeparavit illam | Conceptio Mariae |
| a01693 | W | Non accedet ad te malum R. Neque flagellum appropinquabit tabernaculo tuo | Conceptio Mariae |
| a01694 | A | Quam pulchra es amica mea columba mea immaculata mea et odor vestimentorum tuorum super omnia aromata alleluia | Conceptio Mariae |
| a01696 | A | Gloriosa dicta sunt de te Maria quia fecit tibi magna qui potens est alleluia | Conceptio Mariae |
| a01697 | A | Nihil est candoris nihil est splendoris nihil est virtutis quod non resplendeat in virgine gloriosa | Conceptio Mariae |
| a01698 | A | Quae neque serpentis persuasione decepta nec ejus venenosis afflatibus infecta est | Conceptio Mariae |
| a01699 | A | Hanc quam tu despicis Manichaee mater mea est et de manu mea fabricata | Conceptio Mariae |
| a01700 | A | Decuit virginem ea puritate nitere qua major sub deo nequit intelligi | Conceptio Mariae |
| a01701 | A | Ingredimini benedicti domini praeparata est enim a domino habitatio sedis vestrae sed et populus fidelis cum gaudio sequitur iter vestrum ut oretis pro nobis majestatem domini alleluia | In Dedicatione Ecclesiae |
| a01702 | A | Sub altare domini sedes accepistis intercedite pro nobis ad dominum Jesum Christum | In Dedicatione Ecclesiae |
| a01703 | A | Unxit te deus tuus oleo laetitiae prae participibus tuis | In Dedicatione Ecclesiae |
| a01704 | A | Circumdate Sion levitae altare domino et vestite illud vestimentis albis et estote et vos canentes hymnum novum dicentes benedictus dominus | In Dedicatione Ecclesiae |
| a01705 | A | Haec est virga in qua nec nodus originalis nec cortex actualis culpae fuit | Conceptio Mariae |
| a01706 | A | Unica est columba mea una est perfecta mea una est genetricis suae electa viderunt eam animae sanctae et immaculatam praedicaverunt alleluia | Conceptio Mariae |
| a01709 | A | Venite filii audite me timorem Domini | Sabbato Sancto |
| a01709a | AV | Benedicam Dominum in omni tempore | Sabbato Sancto |
| a01709b | AV | In Domino laudabitur anima mea | Sabbato Sancto |
| a01712 | H | Nunc ad mentem (...) | |
| a01713 | H | Omnes sponse caritatis Anges (...) | Agnetis |
| a01714 | A | Movete sancti de mansionibus vestris ad loca festinate quae vobis praeparata sunt | In Dedicatione Ecclesiae |
| a01716 | PS | Sicut cervus desiderat ad fontes aquarum ita desiderat anima mea ad te deus | Sitivit anima mea ad deum uivum quando veniam et apparebo ante faciem dei | Fuerunt mihi lacrimae meae panes die ac nocte dum dicitur mihi cottidie ubi est | Haec memoratus sum et effudi in me animam meam quoniam ingrediar in locum tabernaculi admirabilis domus dei | In voce exsultationis et confessionis sonus epulantis | Quare tristis es anima mea et quare conturbas me spera in domino quoniam confitebor illi salutare vultus mei et deo meo | A meipso anima mea turbata est propterea memor ero tui domine de terra Jordanis et Hermoniis a monte modico | Abyssus abyssum invocat cataractarum tuarum | Omnia excelsa tua et fluctus tui super me ingressi sunt | In die mandavit dominus misericordiam suam et in nocte decIaravit | Apud me oratio mea deo vitae meae dicam deo meo susceptor meus es quare me oblitus es et quare repulisti et contristatus incedo dum affligit me inimicus | In eo dum confringuntur omnia ossa mea exprobraverunt me qui tribulant anima mea | Dum dicitur mihi per singulos dies ubi est deus tuus | Quare tristis anima mea et quare conturbas me spera in domino quoniam confitebor illi salutare vultus mei et deo meo | Gloria | |
| a01717 | PS | Ecce quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum | Sicut unguentum a capite quod descendit in barbam in barbam Aaron quod descendit in ora vestimenti ejus | Sicut ros Hermon quod descendit in montem sion | Quoniam illic mandavit dominus benedictione et vitam usque in saeculum | Gloria | |
| a01718 | PS | Ecce nunc benedicite dominum omnes servi domini | Qui statis in domo domini in atriis domus dei nostri | In noctibus extollite manus vestras in sancta et benedicite domino | Benedicat tibi dominus ex sion qui fecit caelum et terram | Gloria | |
| a01719 | R | Christe Jesu filius altissimi redemisti mundum tuum sanctum sanguinem qui victorem martirem contulisti premium praecintus aureo balteo ante te cantant novo cum canticum sanctus deus | |
| a01719a | V | Cujus intercessio nobis obtieat veniam qui per torment a passionis aeternam meruit palmam ad sempiternam coronam | |
| a01720 | H | Quod quod volutis artubus somno gravatis torpuit delumens in somnio turpique fluxu in semine | Fusis pater piissime expostulamus fletibus ut jam recedant sordida libidinum phantasmata | Lava quod hostis polluit quod sordidavit innova mundemus omnes sordibus carnis gravate spiritus | |
| a01720.1 | H | Quod convolutis artubus somno gravatis torpuit deliramens in somniis turpisque flexu seminis | Fusis pater piissime expostulamus fletibus ut jam recedant sordida libidinum phantasmata | Lava quod hostis polluit quod sordidavit innova mundemus omnes hactibus carnis gravate spiritus | |
| a01726 | H | Ad caeli clara non sum dignus sidera Levare meos infelices occulos gravide pressus peccatorum pondere parce redemptor | Bonum neglexi facere quod debui probrosa gessi sine fine crimina scelus patravi nullo clausum termino subveni Christe | (...) | |
| a01730 | A | Domine rigans montes de superioribus tuis de fructu operum tuorum domine satiabitur terra quam magnificata sunt opera tua domine omnia in sapientia fecisti repleta est terra creatura tua domine alleluia | Ad Processionem |
| a01730a | AV | Benedic anima mea domino domine deus meus magnificatus es vehementer | Pro pluvia |
| a01731 | A | Ingredere benedicte domini preparata est habitatio sedis tuae | Ad Processionem |
| a01733 | A | Suffragante domino beato Gallo confessore tuo quaesumus infundatur gratia spiritus sancti in corda nostra ut male vitare valeamus et bonis omnibus perfruamur | Galli |
| a01734 | A | Non lignum quasi deum colimus sed Jesum Christum suspensum ostensum quae in ligno crucis adoremus | Exaltatio Crucis |
| a01735 | I | Alleluia regem ascendentem dominum venite adoremus alleluia | Ascensio Domini |
| a01736 | Tp | Sanctus | Deus pater ingenitus | Sanctus | Filius ejus unigenitus | Sanctus | Dominus spiritus sanctus qui regnat in trinitat deus sabaoth pleni sunt caeli aeterna gloria tua hosanna in excelsis | Benedictus qui venit in nomine domini hosanna in excelsis | |
| a01736.1 | Tp | Sanctus | Deus pater ingenitus | Sanctus | Filius ejus unigenitus | Sanctus | Sanctus dominus Spiritus sanctus paraclitus ab utroque procedens Deus sabbaoth pleni sunt caeli aeterna gloria tua | |
| a01739 | A | Benedicat vos una majestas domini benedicat vos spiritus sanctus qui in specie columbe in Jordane fluvio super Christum requievit ille vos benedicat qui de caelis dignatus est descendere in terris et de suo sancto sanguine nos redemit benedicat dominus sacerdotium vestrum et introitum vestrum alleluia | Ad Processionem |
| a01740 | A | Ad te in te refugium Jesu petimus Jesu unigenite filii dei suscipe preces archangelorum et orationes sanctae Mariae libera populum ad te clamantem emitte nobis auxilium de caelo sanctus deus sanctus fortis sanctus immortalis qui tollis pecata mundi miserere nobis | Ad Processionem |
| a01740.1 | A | Ad te Domine confugium facimus Jesu unigenite filii dei suscipe preces archangelorum et orationes sanctae Mariae libera nos ad te clamantem emitte nobis auxilium de caelo sanctus deus sanctus fortis sanctus et immortalis a mala morte libera nos domine alleluia | |
| a01741 | A | Domine deus omnipotens qui salvos facis sperantes in te exaudi propitius preces populi et respice captivorum gemitus tribulationes plebium pericula populorum necessitates peregrinorum inopiam debilium desperationes languentium defectus senum suspiria juvenum vota virginum lamenta viduarum et quia pius es dimitte nobis offensiones ut omnes in necessitatibus nostris misericordiam tuam nobis adesse gaudeamus alleluia | Ad Processionem |
| a01744 | A | Veniente domino Jesu Jerosolimam commota est civitas obviam regis humili prophetam dicente filia Sion noli timere quia rex tuus mansuetus tibi veniet sedens supra pullum asine in magno misterio sed hebreorurn pueri precidebant ramos ferentes palmarurn et olivarum mittentes in via cum Iaudibus osanna benedictus qui venit in nomine domini osanna | Dom. in Palmis |
| a01745 | A | Introeunte te domino in sanctam civitatem sedens supra pullum asinae festinans venire ad passionem ad implere legem et prophetas pueri hebreorum cum ramis et palmis vestimenta prosternebant in tonabila hymnum novum dicentes Hosanna in altissimis Deus | Dom. in Palmis |
| a01745.1 | A | Introeunte te domino in sanctam civitatem sedens supra pullum asinae festinans venire ad passionem adimplere legem et prophetas pueri Hebraeorum cum floribus et palmis vestimenta prosternebant hosanna rex in altissimis deus | Dom. in Palmis |
| a01746 | A | Via justorum recta facta est iter sanctorum praeparatum est ut ambulent de virtute in virtute ibi videbitur deus deorum in Sion dominus dominantium et rex regum in milibus milium de caelo descendens prophetantibus prophetis ut gentium insulis laudis divinis in floribus fidei stantes publicas vias florentium cantantes domino et dicentes hosanna filio David benedictus qui venit in nomine domini rex Israel | Dom. in Palmis |
Pages
No search term provided.