Search chants

Displaying 35651 - 35700 of 62543
Cantus ID Genre Incipit Usual Feast
a02678 A Ad honorem sancti patris Augustini suae matris festa colentes inclyta representemus merita quae mundo justitiae lumen fudit ecclesiae alleluia Monicae
a02679 A Sancta Monica precamus nos qui hoc festum agimus ut qui ob tui gratiam hanc egerint memoriam his veniam peccaminum impetres apud dominum alleluia Monicae
a02680 H O singularis hostia Christe cunctorum venia fons salutis et gratiae lux et caput ecclesiae | Attende nostra cantica qui de fauce tyrannica nos in cruce libramine fuso Christi sanguine | Nos ergo clemens respice rejecto carnis obice ceptumque tuum perfice precibus sanctae Monicae | Ex cujus carne genitus singularis scientiae dispensatorum inclitum pervidisti ecclesiae | Hujus virtutum merito et tuo beneplacito detur hi nobis venia et futuro gloria | Mundi salvator unice a summo caeli apice nos tuos servos respice optentum sanctae Monicae | Quae ab annis infantiae iter sequence justitiae omni virtutum generetuo perfulsit munere | Nos ab illius gratiam hanc agentes memoriam ore et corde pitius ejus salvare precibus Monicae
a02681 A Benedicat tibi dominus semper et custodiat te ab omni malo convertat quoque vultum suum ad te et det tibi pacem De Susceptione Regum
a02681a AV Ostendat faciem suam tibi et misereatur tui De Susceptione Regum
a02682 A Ingredere benedicte domini in locum qui praeparatus est tibi deus autem omnipotens benedicat tibi et crescere faciat atque multiplicet det tibi benedictiones patrum tuorum serviant tibi populi et adorent te tribus benedictus erit in aeternum alleluia De Susceptione Regum
a02683 A Salve proles regum invictissimorum dominus deus excercituum memoriale tuum Et tu ad dominum deum tuum converteris misericordiam et judicium custodi Et spera in domino deo tuo semper salve proles regum invictissimorum De Susceptione Regum
a02684 A Quisquis enim potum dederit vobis calicem aquae in nomine meo quia Christi estis amen dico vobis non perdet mercedem suam dicit dominus Dom. 2 Quadragesimae
a02685 A Audi filia et vide et inclina aurem tuam et obliviscere populum tuum et domum patris tui quia concupivit rex pulchritudinem tuam Comm. plurimorum Virginum
a02687 A Sancte Gorgoni tua nos protectione custodi signaculo sancte crucis munitos ab hoste Gorgonii
a02688 H Sacrata libri dogmata portantur evangelici cunctis stupenda gentibus et praeferenda laudibus | Mundemus omnes corpora sensusque cordis simplici purgantes conscientiam verba pensemus mystica | Vultus declini pariter clausa tenentes stomata stemus intentis auribus ut decet ante dominum | Nec sat videtur sonitus auditu solo capere ni cor purgatum teneat factisque jussa compleat | Sic mandat ipse maximus magister summi filius sensus nostrorum pectorum arvis diversis comparans | Sunt ait rura plurima quis semen frugis spargitur censu sed multum dispari reddunt accepta fenora | Quaedam saxorum stramine replentur nimis pessimo frugemque necat maximus ardor solaris luminis | Quaedam siccato germine replentur spinis horridis viarum strata plurimis officiunt seminibus | Ast qui felices fertili glebas fecundat germine illum laetantem cumulat fructus laboris centuplex | Sic voluntatis integre perfecta nitent opera terraque cordis optimi centenum refert numerum
a02689 A Cum autem beatus Johannes ingrederetur civitatem Drusiana quae semper eum fuerat secuta deo serviens in castitate et humilitate perfecta desiderio redditus ejus fatigata sed morte preventa efferebatur mortua Joannis Evang.
a02690 A Ut vidit vero beatus Johannes pauperes ac viduas cum parentibus flentes feretrum deponi jussit et clara voce dixit Drusiana suscitet te Jesus Christus surge et domum tuam revertere sana Joannis Evang.
a02691 A At illa surrexit ad hanc vocem atque abire coepit ita ut videretur ipsi Drusiane non quod a morte sed quasi a somno excitasset eam Joannis Evang.
a02692 R O virgo sancta Catharina sponsa Christi tuo poscimus interventu nos ab hostis maligni tuere insidiis Catharinae
a02692a V Quae divina gratia verbis quinquaginta oratores vidisti et reginae caelestem coronam promisisti Catharinae
a02693 A Ecce annuntio vobis gaudium magnum quod erit omni populo quia natus est hodie in civitate David rex Israel in Bethleem natus est Jerusalem visus est et in omnem terram honorificatus est rex Israel Nativitas Domini
a02694 A O beate Dionysi magna est merces tua intercede pro nobis ad dominum deum nostrum ut qui caritate tibi sumus dissimiles sua gratia largiente faciat esse consortes Dionysii
a02695 A Descendit Jesus cum eis et venit Nazareth et erat subditus illis alleluia Josephi
a02696 A Trahe nos virgo imaculata post te curremus in odorem unguentorum tuorum De BMV
a02698 A Galliarum populis nova lux exorta est quando illos Benedictus illustravit praesentia tunc aperti sunt oculis caecorum et mortuo suscitato patriarchae corpus mortuum prophetavit Benedicti
a02699 A Ipse Jesus erat incipiens quasi annorum triginta ut putabatur filius Joseph alleluia Josephi
a02700 A Sapientiam Sanctorum narrent populi et laudes eorum nuntiet ecclesia Basilidis et sociorum
a02702 A Gratia dei et misericordia est in sanctos ejus et respectus in electos illius Basilidis et sociorum
a02703 A Vestimentum tuum candidum quasi nix et facies tua sicut sol De BMV
a02704 A In sanctitate et justitia servierunt domino omnibus diebus suis ideo stolam gloriae induit illos dominus deus Israel Cyrilli et Methodii Pont., Conf.
a02705 A Ecce jam venit plenitudo temporis in quo misit deus filium suum in terras In tempore Adventus
a02718 A Pacificus vocabitur et thronus ejus erit firmissimus in perpetuum In Festo D. N. Jesu Christi Regis
a02719 A Deus judex justus fortis et longanimis numquid irascetur per sigulos dies
a02720 A Regnum ejus regnum sempiternum est et omnes reges serviet ei et obedient In Festo D. N. Jesu Christi Regis
a02721 A Hodie sanctus Benedíctus post mortem triumphans Galliam ingressus est alleluia hodie translata est gloria de monte sancto ut Francia patriarchae corpus possideret cujus spiritum acceperat alleluia Benedicti
a02722 A Ecce vir oriens nomen ejus sedebit et dominabitur et loquetur pacem gentibus In Festo D. N. Jesu Christi Regis
a02723 A Ecce dedi te in lucem gentium ut sis salus mea usque ad extremum terrae
a02724 A Dabit illi dominus deus sedem David patris ejus et regnabit in domo Jacob in aeternum et regni ejus non erit finis alleluia In Festo D. N. Jesu Christi Regis
a02725 A A planta pedis usque ad verticem capitis non est in eo sanitas Septem Dolorum BMV
a02726 A Ad Jesum autem cum venissent ut viderunt eum jam mortuum non fregerunt ejus crura sed unus militum lancea latus ejus aperuit et continuo exivit sanguis et aqua Sacratissimi Cordis Jesu
a02727 A Ait dominus deus ad serpentem inimicitias ponam inter te et mulierem et semen tuum et semen illius ipsa conteret caput tuum alleluia De BMV
a02728 A Apud dominum propitiatio est et copiosa apud eum redemptio Sacratissimi Cordis Jesu
a02729 A Beatus Gregorius in cathedra Petri sublimatus vigilantis nomen factis implevit Gregorii
a02730 A Benedicite Domino in opere suo quia induit Maríam vestimentis salutis et indumento justitiae circumdedit eam De BMV
a02731 A Benedicta es tu virgo María a domino deo excelso prae omnibus mulieribus super terram De BMV
a02732 A Bernardus doctor mellifluus amicus sponsi virginis Matris praeco mirificus in clara valle pastor effulsit clarissimus Bernardi
a02733 A Caro mea vere est cibus et sanguis meus vere est potus qui manducat carnem meam et bibit sanguinem meum habet vitam aeternam dicit Dominus. Sacratissimi Cordis Jesu
a02734 A Cum sanctus Benedíctus post tríduum in cella consisteret elevatis oculis vidit sororis animam de corpore egressam in columbae specie caeli secreta penetrare Scholasticae
a02735 A Cum audisset salutationem Mariae Elisabeth exclamavit voce magna et dixit unde hoc mihi ut veniat mater domini mei ad me alleluia De BMV
a02738 A Dedit ei dominus potestatem et honorem et regnum et omnes populi tribus et linguae ipsi servient In Festo D. N. Jesu Christi Regis
a02739 A Ecce quam bona est congregatio ubi nec ira est nec indignatio sed firma caritas digna laudatio ubi Christus habitat cum angelis in saecula Ad Mandatum
a02777 R Ex ejus tumba marmorea sacrum resudat oleum quo liniti sanatur caeci surdis auditus redditur et debilis quisque sospes regreditur Catharinae
a02777a V Unxit eam deus oleo laetitiae Catharinae
a02778 I Regi summo jubilemus in triumphis virginum quem in choro coronata beatarum agminum laudat virgo Catharina dominorum dominum Catharinae

Pages