Search chants

Displaying 3651 - 3700 of 60023
Cantus ID Genre Incipit Usual Feast
004034 A O Jerusalem civitas dei summi leva in circuitu oculos tuos et vide dominum deum tuum quia jam veniet solvere te a vinculis Antiphonae Majores
004035 A O magnum pietatis opus mors mortua tunc est quando hoc in ligno mortua vita fuit Exaltatio Crucis
004035.1 A O magnum pietatis opus mors mortua tunc est in ligno quando mortua vita fuit Exaltatio Crucis
004036 A O Maria Jesse virga caeli regina maris stella plenitudo temporis ecce jam venit jam florem aeterni fructus protulisti ergo precamur o domina ut qui te meruimus confiteri Christi matrem sentiamus te piam et singularis merito hunc nobis tu facias placabilem et dies istos tuae sanctae virginitatis partu dicatos bene nobis ipse propter te o benignissima disponat quo temporalis sollemnitas nos ad aeternam enutriat laetitiam Annuntiatio Mariae
004037 A O Maria semper virgo cujus fructus uteri positus est in solio David intercede pro populo qui petit a te suffragium alleluia Assumptio Mariae
004038 A O Martine o pie quam pium est gaudere de te o Martine prophetis compar apostolis consertus praesulum gemma fide et meritis egregius pietate et misericordia caritate ineffabilis succurre nobis nunc et ante deum Martini
004038.1 A O Martine inclyte quam pium est gaudere de te o Martine praesulum gemma fide et meritis egregie pietate misericordia caritate ineffabilis succurre nobis nunc et in perpetuum Martini
004039 A O martyr domini Apollinaris praeclare qui beatis precibus lumen reddidisti caecato et tribuni conjugi donasti medelam intercede pro nobis Apollinaris
004040 A O Maure pater sancte custos tuorum et semper visitator famulorum pro nobis indignis et valde peccatoribus intercede Mauri
004041 A O meritum sublime viri beatissimi Eusebii martyris qui non solum Christi testis esse fortis meruit sed totius trinitatis unitatem praedicans cavea constrictus missus est in exsilio qui cum Christo regnat in caelorum gloria Eusebii Romanae
004042 A O mira caritas quae ita miserias doluit alienas Nicolai
004043 A O mirandam et laudandam mutationem dexterae excelsi quam in beatis martyribus quarum venerandam recolimus memoriam domine Jesu Christe misericorditer ostendisti pro qua debitas tibi grates referentes supplicamus ut ipsarum meritis suffragantibus nos de vitiis ad virtutes mutare et in adoptionem filiorum dei digneris transformare Afrae
004044 A O mirum divinae aequitatis judicium ut qui multos martyres per ignem peremit ad caelestia properantes ipse in igne vitam finivit et ad ignem aeternum cruciatus pervenit Crispini,Crispiniani
004045 A O mors ero mors tua morsus tuus ero inferne Sabbato Sancto
004046 A O mulier magna est fides tua fiat tibi sicut petisti Dom. 2 Quadragesimae
004047 A O mundi Arbiter promissa cujus non fallunt sancto interveniente Eustasio nobis optata concede guberna nos per omnia ejus festa colentes Transl. Eustachii
004048 A O mundi domina regio ex semine orta ex tuo jam Christus processit alvo tamquam sponsus de thalamo hic jacet in praesepio qui et sidera regit Antiphonae Majores
004049 A O mundi lampas et margarita praefulgida quae resurrectionem Christi nuntiando apostolorum apostola fieri meruisti Maria Magdalena semper pia exoratrix pro nobis adsis ad deum qui te elegit Mariae Magdalenae
004050 A O oriens splendor lucis aeternae et sol justitiae veni et illumina sedentes in tenebris et umbra mortis Antiphonae Majores
004051 A O pastor aeterne o clemens et bone custos qui dum devoti gregis preces attenderes voce lapsa de caelo praesuli sanctissimo dignum episcopatu Nicolaum ostendisti tuum famulum Nicolai
004052 A O per omnia laudabilem virum cujus meritis ab omni clade liberantur qui ex toto corde quaerunt illum Nicolai
004053 A O Petre pastor summe et Paule doctor magne nos Christo pia prece purgatos conjungite Petri, Pauli,8
004054 A O pietas immensa dei bonitasque perennis peccatrix mulier fit regni perpetis heres gaudet quae flevit gaudendi fine carebit impetret haec miseris aeternae dona quietis Mariae Magdalenae
004055 A O praesul magne et sacerdos Christi gaudenti almifice supernorum choris sociate promissis tibi gregibus jugiter suffragare ut nos tecum in caelis esse mereamur Gaudentii
004056 A O princeps apostolorum pie pastor ovium janitor aulae caelestis tibi paret ostium cui non praevalent portarum vectes infernalium tu ligandi tu solvendi tenes pontificium solve nos et caeli nobis aperi palatium Cathedra Petri
004057 A O pulchra inter mulieres et gloriosa inter virgines intercede pro nostra omniumque salute apud benignum Jesum filium tuum dominum et salvatorem mundi Luciae
004058 A O quam admirabile est nomen tuum domine deus noster pro quo beatus Stephanus passus gloria et honore a te est coronatus et super caelos dono tuae magnificentiae exaltatus Stephani
004059 A O quam beata urbis habitatio Ticinensis in qua gloriosi membra Syri in pace sepulta sunt cujus anima paradisum possidet aula pro commisso sibi grege exorare non cessat Syri
004059a AV In qua ejus florent orationes memoria ejus non derelinquetur Syri
004060 A O quam casta mater et virgo fecunda Maria quae sine ulla contaminatione concepit et sine dolore genuit salvatorem Ad Processionem
004061 A O quam casta mater quae nullam novit maculam deum portare meruit Ad Processionem
004062 A O quam gloriosi sunt Ticinicolae cives quibus talis ac tantus praesul est datus nam et beatum Syrum invitabant dicentes ingredere pater desiderabilis ingredere nobisque callem pande ad atria vitae ducentem aeternae Syri
004063 A O quam gloriosum est regnum in quo cum Christo gaudent omnes sancti amicti stolis albis sequuntur agnum quocumque ierit Omnium Sanctorum
004064 A O quam gloriosus est beatus Stephanus martyr et levita qui ante apostolos regna caelestia possidere meruit et ad patris dexteram filium videre Stephani
004065 A O quam metuendus est locus iste vere non est hic aliud nisi domus dei et porta caeli In Dedicatione Ecclesiae
004066 A O quam multiplicibus Bartholomaee fulgens egregie miraculis qui pro Jesu nomine tanta sustinuisti pericula nos tuis semper sacris tuere precibus ut mereamur ad superam ovantes pervenire patriam Bartholomaei
004067 A O quam pretiosis Beneventus fulget miraculis de beatissimo dei cultore Barbato cujus plebs fulget ejus oratione ipse suis precibus ad dominum nos commendet Barbati
004068 A O quam pretiosis Beneventus fulget muneribus de Januario Festo et Desiderio suae sedis ornata martyribus ut pio semper patronos sentiat quos habuit pastores Januarii et sociorum
004069 A O quam pulchra es casta generatio cum claritate Comm. plurimorum Virginum
004069.1 A O quam pulchra es casta generatio cum caritate
004070 A O quam speciosus est beatus Mercurius de cujus passione gaudent angeli et collaudant filium dei Mercurii
004071 A O quam venerandus es egregie N. qui terrena contempsisti et caeli januas exsultans petisti modo victor fulges in virtute caelesti ideoque te supplices exoramus ut intercedas pro nobis ad dominum deum nostrum Comm. unius Confessoris
004071.1 A O quam venerandus es egregie confessor Christi qui terrena contempsisti et caeli januas exsultans petisti modo victor fulges in virtute caelesti ideoque te supplices exoramus ut intercedas pro nobis ad dominum Jesum Christum alleluia Comm. unius Confessoris
004072 A O quanta est res miranda cui homines non oboediunt oboedit creatura insensibilis sicut fecit siccius flumen beato Eusebio Eusebii Romanae
004073 A O quanta sunt caelestia angelorum gaudia de Christi resurrectione per quam humana natura in supernis sedibus reducta est ad integrum atque sanctis angelis conjuncta est alleluia Sabbato in Albis
004074 A O quantus luctus omnium quanta praecipue lamenta monachorum et virginum chorus quia pium est gaudere Martino et pium est flere Martinum Martini
004075 A O radix Jesse qui stas in signum populorum super quem continebunt reges os suum quem gentes deprecabuntur veni ad liberandum nos jam noli tardare Antiphonae Majores
004076 A O redundans fons caelestis misericordiae de quo beata Maria Magdalenae copiosum hausit munus indulgentiae nobis ejus festa celebrantibus adesto Christe mitis ac propitius Mariae Magdalenae
004077 A O regem caeli cui talia famulantur obsequia stabulo ponitur qui continet mundum jacet in praesepio et in nubibus tonat Nativitas Domini,8
004078 A O rex gentium et desideratus earum lapisque angularis qui facis utraque unum veni salva hominem quem de limo formasti Antiphonae Majores

Pages