Search chants
Displaying 37351 - 37400 of 62583
| Cantus ID | Genre | Incipit | Usual Feast |
|---|---|---|---|
| a07055 | L | Vidi civitatem sanctam Jerusalem novam descendentem de cælo a Deo paratam sicut sponsam ornatam viro suo | Et audivi vocem magnam de throno dicentem ecce tabernaculum Dei cum hominibus et habitabit cum eis et ipsi populus ejus erunt et ipse Deus cum eis erit eorum Deus | Et absterget Deus omnem lacrimam ab oculis eorum et mors ultra non erit neque luctus neque clamor neque dolor erit ultra quia prima abierunt | Et dixi qui sedebat in throno ecce nova facio omnia | In Dedicatione Ecclesiae |
| a07055.Tp01 | Tp | Vidi civitatem sanctam Jerusalem novam | Quae construitur in caelis vivis ex lapidibus | Descendentem de cælo | Nuptiale thalamo | A Deo paratam sicut sponsam ornatam viro suo | Super solem splendidum | Et audivi vocem magnam | Nunciantem nova gaudia | De throno dicentem | Veni ostendam tibi | Ecce tabernaculum Dei cum hominibus | Et ad eum venient omnes gentes et dicent gloria tibi Domine | Et habitabit cum eis | Nunc et in aevum | Et ipsi populus ejus erunt | Omnes Dei gratia quos a morte redemit perpetua | Et ipse Deus cum eis erit eorum Deus | Qui moderatur cuncta creata | Et absterget Deus omnem lacrimam ab oculis eorum | Quorum non sol luna sed Christe vera est lucerna | Et mors ultra non erit | Sed caeli premia perpetua | Neque luctus neque clamor | Ubi cum beatis gloriantur nova canunt Deo carmina | Neque dolor erit ultra | Gaudia permanent sempiterna | Quae prima abierunt | Justi florebunt | Et dixi qui sedebat in throno | In superne majestatis arce | Ecce nova facio omnia | Divina prudentia sancti spiritus gratia per sacra mysteria renovatur ecclesia | In Dedicatione Ecclesiae |
| a07055a | Tp | A decus ecclesiae recitatur hodie | Lectio libri apocalysis Johannes apostoli | Cui revelata sunt secreta caelestia | In diebus illis | Talis divinitas ostensa est visio | In Dedicatione Ecclesiae |
| a07088 | H | Laudis ergo praeconium attollat vox fidelium nam miles per martyrium sequut(us) est regem pium | Ille natus de virgine hic renatus in sanguine in Jesu namque nomine est translatus in lumine | Post Stephanum enseruit protomartyr qui floruit sed festum p(a)p(a) statuit quod valde nobis placuit | Quinta die officium post d(e)i natalitium celebrat plebs fidelium quod est bonum initium | In regis natalitio angelorum cantatio pastorum admiratio summa fuit devotio | In milite mirabile quod nempe est credibile per multos est probabile sacramentum visibile | Per angelos ostenditur ter clericis incipitur jussus fuit laetabitur sic requies dimit(i)tur | Gloria tibi domine qui cujus superno munere sancti Thomae per merita cuncta fulgent per saecula | Amen | Thomae Cant. |
| a07089 | A | Beata Christi virgo Valeria sub principe Galliarum Stephano martirii palmam accepit a Domino Ps Beatus * | Valeriae |
| a07090 | A | Erat enim gentilibus exorta parentibus quorum errores sprevit desponsata a principe terreno Ps. Quare | Valeriae |
| a07091 | A | Hanc discipulus Dei Martialis baptismo sanctificavit et Domino virginem consecravits Ps. Cum* | Valeriae |
| a07092 | A | Sollicita pro salute Stephani Valeria preces fundebat nec relicta est fide vacua Ps. Verba * | Valeriae |
| a07093 | A | Dux Stephanus furore victus sponsam suam orantem invenit et capitali sententia damnavit Ps. Domine Deus * | Valeriae |
| a07094 | A | Dum spernit Valeria sponsum terrenum angelis et virginibus jungitur in aeternum Ps. In Domine | Valeriae |
| a07095 | R | Praedicante beato Martiale apud Aquitaniam provinciam salutare baptismum ab eo suscepit Valeria una cum Susanna matre sua | Valeriae |
| a07095a | V | Evangelicam predicationem gentibus adnuntiabit veniens a Hierosolimis discipulus Jesu Christi SALUTARE | Valeriae |
| a07096 | R | Haec Stephani potentissimi ducis manens sponsa opere nota est et nomine servatrix pudicitiae | Valeriae |
| a07096a | V | Angelicis civibus adjuncta Valeria statu virginaeae mentis roborata OPERE | Valeriae |
| a07097 | R | Karitas munere plena sancta manens Valeria pro conjugis conversione institit diebus ac noctibus | Valeriae |
| a07097a | V | Sola nolens remanere in fidei do te succensa igne divini amoris PRO CONJUGIS | Valeriae |
| a07098 | R | Fide et merito scienter nescia intenta fuerat Valeria ideo effecta est martir et sponsa Christi | Valeriae |
| a07098a | V | Antequam audiret praedicationem de ore beate Martialis insistere solebat operibus sanctis IDEO | Valeriae |
| a07099 | A | Sponsa Christi dignissima sancta Valeria sacris virginibus est adnumerata | Valeriae |
| a07100 | A | Sanctae Valeriae caput recisum mercari eam facit paradisum mortique datur qui eam decollaverat Ps Domine quis | Valeriae |
| a07101 | A | Corpus virginis erectum stetit caputque suum gladio truncatum ante pedes sancti Martialis optulit Ps Domine in vir* | Valeriae |
| a07102 | A | Innocens manibus et mundo corde sancta Valeria benedictione repleta est Ps. Domini est | Valeriae |
| a07103 | A | Chorus angelorum conjuncta est Valeria specie et pulchritudine mentis ornata Ps. Eructavit | Valeriae |
| a07104 | A | Cum angelis exultat sancta virgo Valeria quia Christi amore digna est effecta Ps. Deus noster | Valeriae |
| a07105 | R | Dux Stephanus rediens Lemovicas comperit Valeriam errorem respuisse idolorum et furore victus jussit eam gladio decollari | Valeriae |
| a07105a | V | Terreni potentatis gloria sublimatus pro sanis idolis adhuc deditus erat ET FURORE | Valeriae |
| a07106 | R | Spernens virgo Valeria Stephani gloriam contempsit terrores et minas et resecto capite adjungitur caelesti gloriae | Valeriae |
| a07106a | V | Pro terrenis meruit caelestia pro perituris aeterna ET RESECTO | Valeriae |
| a07107 | R | Sancta Valeria virgo armis induta justitiae gladium interfectoris subiit et de truncato capite inserta est Christi coronae | Valeriae |
| a07107a | V | Edocta aptica praedicatione non expavit mortem subire ET DE | Valeriae |
| a07108 | R | Virgo Valeria quia per praedicationem gloriosi Martialis sponsum decrevit habere caelestem Jesum Chrsistum jubente sponso terrestri Deum adhuc ignorante capitalem subiit sententiam cujus anima cum angelis psallentibus penetravit caelos | Valeriae |
| a07108a | V | Haec enim quae secundum proprietatem nominis valens viribus dicebatur virginitatis suae florendo vovere disposuit et ideo cunctis qui ad martyrium ejus venerant videntibus CUM ANGELIS | Valeriae |
| a07109 | A | Beata virgo Valeria detruncata capite inserta est Christi coronae | Valeriae |
| a07110 | R | Audita est vox de caelis dicens beata es Valeria martir Christi quia pro confessione martirii palmam virginitatis accepisti | Valeriae |
| a07110a | V | Christo sanguinem tuum fudisti et ideo gaudebis in conspectu Domini QUIA | Valeriae |
| a07111 | R | Cumque gladiator ante pedes Stephani mortuus expirasset ab renunciavit dux idolis et ab apostole Dei sacro fonte purificari meruit | Valeriae |
| a07111a | V | Martiris et virginis Valeriae precibus dux Stephanus sponsus ejus in Christum credidit ET AB | Valeriae |
| a07112 | R | Postquam virgo Dei decollata est mox quasi vivens ad sanctum Martialem perrexit longo itinere et in lapidis marmore vestigia pedum ejus impressa apparuerunt | Valeriae |
| a07112a | V | Corpus decollatum accepit caput suum propriis manibus et ante hominem Dei recto cursu deposuit ET IN | Valeriae |
| a07113 | R | Sancta virgo Valeria a beatissimo Martiale edocta fide vicit mundum quia nobilitatem saeculi transcendit virtute martiri | Valeriae |
| a07113a | V | Sanctarum virginum juncta collegio prudens virgo lampada ornata oleo tamquam sol fulget in caelo QUIA | Valeriae |
| a07113b | V | Precioso coronata martirio feliciter regnat cum Christo QUIA | Valeriae |
| a07114 | A | Audita est vox de caelis dicens noli timere Valeria quia te exspectant angeli in claritate | Valeriae |
| a07115 | A | Beata es Valeria martyr Christi quia custodisti praecepta Domini | Valeriae |
| a07116 | A | Angelorum concentus audiebatur quibus psallentibus Valeriae caelos penetravit spiritus | Valeriae |
| a07117 | A | Benedico te pater Domini mei Jesu Christi quia per apostolum tuum me dignam fecisti sponsam et martyrem tuam | Valeriae |
| a07118 | A | Angeli psallebant dicentes eris jugiter Valeria virgo cum Deo in claritate quae termino non clauditu | Valeriae |
| a07119 | A | Quaedam nobilis puella nomine Valeria sed nobilior fide meritorum in tantum se frequentabat circa beatum Martialem apostolum ut ad baptismi gratiam eo suadente perveniret et ut scitur a sponso suo adhuc gentili pro fide Christi interempta laetatur | Valeriae |
| a07120 | A | Valens viribus virgo Valeria a beatissimo apostolo Martiale sacro baptismate purificata et verae fidei agnitione edocta sponsum respuit terrenum ut sponsum acciperet regem angelorum et ideo pretioso coronata martyrio sanctarum virginum juncta collegio feliciter regnat cum Christo | Valeriae |
| a07121 | A | Honorabilis Angliae acceptabilis Galliae desiderabilis ubique dux evangelice legate apostolice praeco dei in finibus terrae o Thoma digne apostolico nomine qui reges et nationes incredulas Christo lucraris ora pro nobis | Thomae Cant. |
Pages
No search term provided.