Search chants

Displaying 40701 - 40750 of 61304
Cantus ID Genre Incipit Usual Feast
ah54092 Sq Gaude caelestis sponsa summi regis jam templum ingressa | Ad regale quoque convivium ducta | Et mox intratura cubilis secreta semper virgo mansura | Filius regis amator castitatis servat locum pudoris | Huic sponso venienti virgines omnes obviate | Ferte lampades jam ardentes in vasis oleum simul deferentes | Et regium festinanter adornate thalamum | Et regi regum decantate canticum solis virginibus cantandum | Janua patet quae parate sunt intrent | Cum sponsus venit quis cum sequi possit omnes virgo memor sit | Ad talia tu nos gaudia perduc Christe redemptos per te memor sponsae jungens illi sperantes in te
ah54093 Sq Plaudant chori hunc diem praeclaram (...)
ah54094 Sq Clara chorus dulce pangat voce nunc alleluia | Ad aeterni regis laudem qui gubernat omnia | Cui nos universalis societ ecclesia | Scala virens et pertingens ad poli fastigia | Ad honorem cujus laeta psallamus melodia | Persolventes hodierna fratres illi debita | O felix aula quam vicissim confrequentant agmina caelica | Divinis verbis alternatim jungentia mellea cantica | Donius haec de qua vetusta sonuit historia et moderna protestatur Christum fari pagina | Quoniam elegi eam thronum sine macula requies haec erit mea per aeterna saecula | Turris supra montem sita indissolubili bitumine fundata vallo perenni munita | Atque aurea columna miris ac variis lapidibus distincta stilo subtili posita | Ave mater praeelecta Christus ad quam fatur ita prophetae facundia | Sponsa mea speciosa super filias formosa super solem splendida | Caput tuum ut carmelus et ipsius comae tinctae regis uti purpura | Oculi ut columbarum genae tuae punicorum seu malorum fragmina | Collum tuum ut columna turris et eburnea |Mel et lac sub lingua tua favus dulcis labia | Ergo nobis sponsae tuae famulantisbus o Christe pietati solita | Clemens adesse dignare et in tuo salutari nos ubique visita | Ipsaque mediatrice summe rex perpetue voce pura | Flagitamus da gaudere paradisi gaudia alleluia In Dedicatione Ecclesiae
ah54095 Sq Promissa mundo gaudia superna solvit gratia die ista | In virgine fecunditas in prole fulsit deitas die ista | In supernis editus sine matre hac in valle natus est sine patre die ista | Virga Jesse floruit fructum dedit Gedeonis vellera ros infudit die ista | Mons de monte sine manu hominis abscisus est die ista Eliseus exiit et defunctum adiit subsecutus baculum dies ista | Eructavit cor superni verbum bonum manducavit homo panem angelorum dies ista | Sator exut seminare semen verum novus esse coepit antiquus dierum dies ista | Terra germen protulit per quem Jonas perdidit et deflet umbraculum dies ista | Rex in praedam prodiit et in sole posuit suum tabernaculum dies ista | Veritas de terra de Sion Emmanuel ortus est et missus in salutem Israel | Splenduit lucerna quam accendit mulier micuit electrum quod vidit Ezechiel die ista | Fides matris virginis obumbramen flaminis verbi vis et hominis cataplasma confecerunt die ista | Hoc respirant miseri spoliantur inferi cedunt nobis superi renovatur ordo rerum die ista | Tot beneficia sacra laetitia recolat ecclesia die ista | Deo sit gloria ex cujus gratia speramus caelestia die ista. Nativitas Domini
ah54096 Sq Potestate non natura (...)
ah54097 Sq Ante torum virginalem hymnum dicat spiritalem per orbem ecclesia | In quo jacet sicut placet verbum patris suae matris salva pudicitia | Per hoc verbum incarnatum genus Adae reparatum redit ad caelestia | Fide duce iniquiratur diligenti referatur studio per singula | Quid de matre praedicetur quid de verbo recitetur per vatum oracula | Isaias loquitur virga Jesse oritur surgit flos de virgula | Virga notat virginem et flos deum hominem reparantem saecula | Daniel dic clara fronte hic abscisus est de monte lapis frangens statuam | Mons est virgo lapis verbum destruens regnum superbum per legem perpetuam | Manu fortis qui praedicit qui Goliam fortem vicit in funda et lapide | Fide bella superavit pressit hostes vires stravit David gentis perfidae | Funda caro verbum lapis si quod dico nondum capis crede tamen omnia | Nam de terra veritas orta est nec castitas incurrit contagia | O quam sanctus partus iste in quo nihil fuit triste immo plenus gaudio | Praeter morem hic est partus nullus dolor gravat artus virginis de filio | Obumbravit et sacravit partum illum tam tranquillum plenitudo gratiae | Ut exiret et prodiret homo magnus verus agnus geminae substantiae | Hoc est novum hoc est mirum quod haec virgo habens virum parit viri nescia | Haec est titulus pudoris fons signatus vas honoris domus Christi propria | Ad delenda mortis jura carnis nostre quem natura intra claustra texit pura genetricis Mariae | Ortus Christi pacem donat puer jacet et coronat mansuetos ut deponat filios superbiae | Gratia illuminati ad praesepe regis nati qui verba libri signati solus potest legere | Canticum novum cantemus virginis partum laudemus novum ducem adoremus qui nos venit quaerere | Ergo nostri reformator esto nostri miserator Christe pater quos creasti quorum mentes tu signasti vultus tui lumine | Ut ad regnum perducamur quod futurum praestolamur et laetamur tuae pacis quam tu bonis bene facis de beatitudine Nativitas Domini
ah54097.1 Sq Ante torum virginalem hymnum dicat spiritalem per orbem ecclesia | In quo jacet sicut placet verbum patris suae matris salva pudicitia | Per hoc verbum incarnatum genus Adae reparatum redit ad caelestia | Fide duce iniquiratur diligenti referatur studio per singula | Quid de matre praedicetur quid de verbo recitetur per vatum oracula | Isaias loquitur virga Jesse oritur surget flos de virgula | Virga notat virginem et flos deum hominem reparantem saecula | Daniel dic clara fronte hic abscisus est de monte lapis frangens statuam | Mons est virgo lapis verbum destruens regnum superbum per legem perpetuam | Manu fortis qui praedicit qui Goliam fortem vicit in funda et lapide | Fide bella superavit pressit hostes vires stravit David gentis perfidae | Funda caro verbum lapis si quod dico nondum sapis crede tamen omnia | Jam de terra veritas orta est nec castitas incurrit contagia | O quam sanctus partus iste in quo nihil fuit triste immo plenus gaudio | Praeter morem hic est partus nullus dolor gravat artus virginis de filio | Obumbravit et sacravit partum illum tam tranquillum plenitudo gratiae | Ut exiret et prodiret homo magnus verus agnus geminae substantiae | Ad delenda mortis jura carnis nostre quem natura intra claustra texit pura genetricis Mariae | Ortus Christi pacem donat puer jacet et coronat mansuetos ut deponat filios superbiae | Gratia illuminati ad praesepe regis nati qui verba libri signati solus potest legere | Canticum novum cantemus virginis partum laudemus novum ducem adoremus qui nos venit quaerere | Ergo nostri reformator esto nostri miserator Christe pater quos creasti quorum mentes tu signasti vultus tui lumine | Ut ad regnum perducamur quod futurum praestolamur et laetamur tuae pacis quam tu bonis bene facis de beatitudine amen Nativitas Domini
ah54098 Sq In natale salvatoris angelorum nostra chorus (...)
ah54099 Sq Jubilemus salvatori quem caelestes laudant chori (...)
ah54100 Sq Splendor patris et figura se conformans homini | Potestate non natura partum dedit virgini | Adam vetus tandem laetus novum promat canticum | Fugitivus et captivus prodeat in publicum | Eva luctum vitae fructum virgo gaudens edidit | Nec sigillum propter illum castitatis perdidit | Si crystallus sit humecta atque soli sit objecta scintillat igniculum | Nec crystallus rumpitur nec in partu solvitur pudoris signaculum | Super tali genitura stupet usus et natura deficitque ratio | Res est ineffabilis tam pia tam humilis Christi generatio | Frondem florem nucem sicca virga profert et pudica virgo dei filium | Fert caelestem vellus rorem creatura creatorem creaturae pretium | Frondis floris nucis roris pietati salvatoris congruunt mysteria | Frons est Christus protegendo flos dulcore nux pascendo ros caelesti gratia | Cur quod virgo peperit est Judaeis scandalum | Cum virga produxerit sicca sic amygdalum | Contemplemur adhuc nucem nam prolata nux in lucem lucis et mysterium | Trinam gerens unionem tria confert unctionem lumen et edulium | Nux est Christus cortex nucis circa carnem poena crucis testa corpus osseum carne tecta deitas et Christi suavitas signatur per nucleum | Lux est caecis et unguentum Christus aegris et fomentum piis animalibus o quam dulce sacramentum foenum carnis in frumentum convertit fidelibus | Quos sub umbra sacramenti Jesu pascis in praesenti tuo vultu satia | Splendor patri coaeternae nos hinc transfer ad paternae claritatis gaudia Nativitas Domini
ah54101 Sq Nato nobis salvatore celebremus cum honore diem natalitium | Nobis natus nobis datur et nobiscum conversatur lux et salus gentium | Eva prius interemit sed Maria nos redemit mediante filio | Prima parens nobis luctum sed secunda vitae fructum protulit cum gaudio | Negligentes non neglexit sed ab alto nos prospexit pater mittens unicum | Praesens mundo sed absconsus de secreto tamquam sponsus prodiit in publicum | Gigas velox gigas fortis gigas nostrae victor mortis accinctus potentia | Ad currendam venit viam complens in se prophetiam et legis mysteria | Jesu noster salutaris medicina singularis nostra pax et gloria | Quia servis redimendis tam dignanter condescendis te collaudant omnia Nativitas Domini
ah54102 Sq Laetare puerpera laeta puerperio (...)
ah54104 Sq In excelsis canitur nato regi gloria | Per quem terrae redditur et caelo concordia | Jure dies colitur Christi natalitia | Quo nascente nascitur novae legis gratia | Mediator nobis datus in salutis pretium non naturae sed reatus refugit consortium | Non amittit claritatem stella fundens radium nec Maria castitatem pariendo filium | Quid de monte lapis caesus sine manu nisi Jesu qui de regum linea | Sine carnis opere de carne puerperae processit virginea | Solitudo floreat et deserum gaudeat virga Jesse floruit | Radix virgam virga florem virgo profert salvatorem sicut lex praecinuit | Radix David typum gessit virga matris quae processit ex regali semine | Flos est puer nobis natus jure flori comparatus prae mira dulcedine | In praesepi reclinatur cujus ortus celebratur caelesti praeconio | Caeli cives jubilant dum pastores vigilant sub noctis silentio | Cuncta laudes intonant super partum virginis | Lex et psalmi consonant prophetarum paginis | Angelorum et pastorum stellae simul et magorum concordant indicia | Reges currunt orientis ad praesepe vagientis gentium primordia | Jesu puer immortalis ex aeterno temporalis nos ab hujus vitae malis tu potenter erue | Tu post vitam hanc mortalem sive mortem hanc vitalem vitam nobis immortalem clementer restitue Circumcisio Domini
ah54105 Sq Virgo mater salvatoris Angelorum grata chorus (...)
ah54106 Sq Laetabundi jubilemus accurate celebremus (...)
ah54108 Sq De parente summo natum sed a patre non creatum (...)
ah54110 Sq Laetetur hodie matris ecclesie (...)
ah54111 Sq Laudes deo dicat per omnia (...)
ah54115 Sq Lauda Sion (...)
ah54116 Sq In sapientia disponens omnia superna deitas (...)
ah54117 Sq Cenam cum discipulis Jesus celebravit (...)
ah54118 Sq Laus sit regi gloriae cujus rore gratiae totus orbem irrigatur | In cantum laetitiae caelestis militiae cohors omnis concitatur | Ob honorem salvatoris vulnerum atque cruoris jubilet ecclesia | Ignis divini fervoris cor inflammet laudatoris in magnificentia | Mitis agnus immolatur pro captivo liber datur stola verbi purpuratur in crucis altario | Paradisus reseratur nato stola prima datur annulatur calceatur in patris convivio | Eia panis angelorum in splendoribus sanctorum summa copia bonorum | Ora vulnerum tuorum pro commissis pecatorum clament ante patris forum | Opprobriis saturatus flagellatus lanceatus vulneratus cruciatus in crucis patibulo | Diris spinis coronatus inter nequam deputatus potu felleo cibatus locaris in tumulo | Auctor vitae non invite pateris sed ut sopitae sint Adae viae fellitae sub quis proles moritur | Te surgente fit repente lux in tenebris jacente sol coruscus te fulgente desperatis oritur | In hoc festo te laudantes tuis plagis hymnizantes deum verum adorentes pro vultu respice | Per hoc mare navigantes duc ad portum remigantes caeli te desiderantes nec redemptos despice De quinque vulneribus Christi
ah54120 Sq Laudes crucis attollamus nos qui crucis exsultamus speciali gloria | Dulce melos tangat caelos dulce lignum dulci dignum credimus melodia | Voce vita non discordet cum vox vitam non remordet dulcis est symphonia | Servi crucis crucem laudent qui per crucem sibi gaudent vitae dari munera | Dicant omnes et dicant singuli ave salus totius saeculi arbor salutifera | O quam felix quam praeclara fuit haec salutis ara rubens agni sanguine | Agni sine macula qui mundavit saecula ab antiquo crimine | Haec est scala peccatorum per quam Christus rex caelorum ad se traxit omnia | Forma cujus hoc ostendit quae terrarum comprehendit quattuor confinia | Non sunt nova sacramenta nec recenter est inventa crucis haec religio | Ista dulces aquas fecit per hanc silex aquas jecit Moysi officio | Nulla salus est in domo nisi cruce munit homo superliminaria | Neque sensit gladium nec amisit filium quisquis egit talia | Ligna legens in Sarepta spem salutis est adepta pauper muliercula | Sine lignis fidei nec lechytus olei valet nec farinula | In scripturis sub figuris ista latent sed jam patent crucis beneficia | Reges credunt hostes cedunt sola cruce Christo duce unus fugat milia | Ista suos fortiores semper facit et victores morbos sanat et languores reprimit daemonia | Dat captivis libertatem vitae confert novitatem ad antiquam dignitatem crux reduxit omnia | O crux lignum triumphale mundi vera salus vale inter ligna nullum tale fronde flore germine | Medicina christiana salva sanos aegros sana quod non valet vis humana fit in tuo nomine | Assistentes crucis laudi consecrator crucis audi atque servos tuae crucis post hanc vitam verae lucis transfer ad palatia | Quos tormento vis servire fac tormenta non sentire sed cum dies erit irae nobis confer et largire sempiterna gaudia De Sancta Cruce
ah54121 Sq Salve crux arbor vitae praeclara | Christi vexillum thronus et ara | O crux profanis terror et ruina tu christianis virtus es divina salus et victoria | Tu properantis contra Maxentium tu proeliantis juxta Danubium Constantini gloria | Favens Heraclio perdis cum filio Chosdroe profanum | In hoc salutari ligno gloriari decet christianum | Crucis longum latum sublime profundum sanctis propalatum quadrum salvat mundum sub quadri figura | Medicina vera Christus in statera crucis est distractus pretiumque factus solvit mortis jura | Crux est nostrae libra justitiae sceptrum regis virga potentiae | Crux caelestis signum victoriae belli robur et palma gloriae | Ligni vitae crux verus surculus triumphalis fideli titulus | Vectis botri typici bajulus quem fert credens uterque populus | Tu scala tu ratis tu crux desperatis tabula suprema | Tu de membris Christi decorem traxisti regum diadema | Per te nobis crux beata crux cruore consecrata sempiterna gaudia det superna gratia Exaltatio Crucis
ah54121.1 Sq Salve crux arbor vitae praeclara | Christi vexillum thronus et ara | O crux profanis terror et ruina | Tu christianis virtus es divina | Salus et victoria | Tu properantis contra Maxentium | Tu proeliantis juxta Danubium Constantini gloria | Favens Heraclio perdis cum filio Chosdroe profanum | In hoc salutari ligno gloriari decet christianum | Crucis longum latum sublime profundum sanctis propalatum quadrum salvat mundum sub quadri figura | Medicina vera Christus in statera crucis est distractus pretiumque factus solvit mortis jura | Crux est nostrae libra justitiae | Sceptrum regis virga potentiae | Crux caelestis signum victoriae | Belli robur et palma gloriae | Tu scala tu ratis tu crux desperatis tabula suprema | Tu de membris Christi decorem traxisti regum diadema | Per te nobis crux beata crux cruore consecrata sempiterna gaudia det superna gratia amen Exaltatio Crucis
ah54124 Sq Dulce lignum adoremus (...)
ah54125 Sq Quadriforme crucis signum triumphali (...)
ah54129 Sq Veneremur curcis lignum (...)
ah54133 Sq Regis et pontificis dyadema mysticis (...)
ah54134 Sq Florem spina coronavit sed flos spinam procreavit (...)
ah54135 Sq Celi terra maria et omnia (...)
ah54139 Sq Dulcis sonet armonia (...)
ah54140 Sq Hodierne festum lucis et sollemne vitae ducis pro victrice lancea | Decantemus laudes ei quem transfixit vice rei haec salutis framea | Omnis utriusque sexus te stringebat culpae nexus et mortis angustia | Psalle illi qui resolvit culpam poenam pro te solvit vitae dans remedia | Ave ferrum triumphale intrans pectus tu vitale caeli pandis ostia | Foecundata tu cruore felix hasta nos amore per te fixi saucia | Florens cruor quem fuderunt artus Christi quos foderunt clavorum fixoria | Fusa per te ac rigata et per clavos solidata nostra sunt praecordia | Salve Jesu Nazarene tu pro nobis mortis poenae affectus injuria | Placa patrem majestatis ut in aevum cum beatis nos coronet gloria alleluia
ah54143 Sq Mane prima sabbati surgens dei filius nostra spes et gloria | Victo rege sceleris rediit ab inferis cum summa victoria | Cujus resurrectio omni plena gaudio consolatur omnia | Resurgentis itaque Maria Magdalenae facta est praenuntia | Ferens Christi fratribus ejus morte tristibus exspectata gaudia | O beati oculi quibus regem saeculi morte jam deposita prima est intuita | Haec est illa femina cujus cuncta crimina ad Christi vestigia ejus lavit gratia | Quae dum plorat et mens orat facto clamat quod cor amat Jesum super omnia | Non ignorat quem adorat quid precetur sed deletur quod mens timet conscia | O Maria mater pia stella maris appellaris operum per merita | Matri Christi coaequata dum fuisti sic vocata sed honore subdita | Illa mundi imperatrix ista beata peccatrix laetitiae primordia fuderunt in ecclesia | Illa enim fuit porta per quam salus est exorta haec resurgentis nuntia mundum replet laetitia | O Maria Magdalena audi vota laude plena apud Christum chorum istum clementer concilia | Ut fons summae pietatis qui te lavit a peccatis servos suos atque tuos mundet data venia | Amen dicant omnia
ah54143.1 Sq Mane prima sabbati surgens dei filius nostra spes et gloria | Victo rege sceleris rediit ab inferis cum summa victoria | Cujus resurrectio omni plena gaudio consolatur omnia | Resurgentis itaque Maria Magdalenae facta est praenuntia | Ferens Christi fratribus ejus morte tristibus exspectata gaudia | O beati oculi quibus regem saeculi morte jam deposita prima est intuita | Haec est illa femina cujus cuncta crimina ad Christi vestigia ejus lavit gratia | Quae dum plorat et mens orat facto clamat quod cor amat Jesum super omnia | Non ignorat quem adorat quid precetur sed deletur quod mens timet conscia | O Maria mater pia stella maris appellaris operum per merita | Matri Christi coaequata dum fuisti sic vocata sed honore subdita | Illa mundi imperatrix ista beata peccatrix laetitiae primordia fuderunt in ecclesia | Illa enim fuit porta per quam salus est exorta haec resurgentis nuntia mundum replet laetitia | O Maria Magdalena audi vota laude plena apud Christum chorum istum clementer concilia | Ut fons summae pietatis qui te lavit a peccatis servos suos atque tuos mundet data venia | Hoc det ejus gratia qui regnat per omnia
ah54144 Sq Ecce dies celebris lux succedit tenebris morti resurrectio | Laetis cedant tristia cum sit major gloria quam prima confusio | Umbram fugat veritas vetustatem novitas luctum consolatio | Pascha novum colite quod praeit in capite membra sperent singula | Pascha novum Christus est qui pro nobis passus est agnus sine macula | Hosti qui nos qui circuit praedam Christus eruit quod Samson praeinnuit dum leonem lacerat | David fortis viribus a leonis unguibus et ab ursi faucibus gregem patris liberat | Quod in morte plures stravit Samson Christum figuravit cujus mors victoria | Samson dictus sol eorum Christus lux est electorum quos illustrat gratia | Jam de crucis sacro vecte botrus fluit in dilectae penetral ecclesiae | Jam calcato torculari musto gaudent debriari gentium primitiae | Saccus scissus et pertusus in regales transit usus saccus fit soccus gloriae caro victrix miseriae | Quia regem peremerunt rei regnum perdiderunt sed non deletur penitus Cain in signum positus | Reprobatus et abjectus lapis iste nunc electus in tropaeum stat erectus et in caput anguli | Culpam delens non naturam novam creat creaturam tenens in se ligaturam utriusque populi | Capiti sit gloria membrisque concordia
ah54145 Sq Lux illuxit dominica lux insignis lux unica | Lux lucis et laetitiae lux immortalis gloriae | Diem mundi conditio commendat ab initio | Quam Christi resurrectio sublimat privilegio | In spe perennis gaudii lucis exsultent filii | Vindicent membra meritis conformitatem capitis | Sollemnis est celebritas et vota sint sollemnia primae diei dignitas prima requirit gaudia | Sollemnitatum gloria paschalis est victoria sub multis aenigmatibus diu promissa patribus | Jam scisso velo patuit quod vetus lex praecinuit figuram res exterminat et umbram lux illuminat | Quid agnus sine macula quid hoedus typi gesserit nostra purgans piacula messias nobis aperit | Per mortem nos indebitam solvit a morte debita | Praedam captans illicitam praedo privatur licita | Carnis delet opprobria caro peccati nescia | Die reflorens tertia corda confirmat dubia | O mors Christi vivifica tu Christo nos unifica | Mors morti non obnoxia da nobis vitae praemia
ah54146 Sq Salve dies dierum gloria dies felix Christi victoria dies digna jugi laetitia dies prima | Lux divina caelis irradiat in qua Christus infernum spoliat mortem vincit et reconciliat summis ima | Sempiterni regis sententia sub peccato conclusit omnia ut infirmis superna gratia subveniret | Dei virtus et sapientia temperavit iram clementia cum jam mundus in praecipitia totus iret | Insultabat nostrae miseriae vetus hostis auctor malitiae quia nulla spes erat veniae de peccatis | Desperante mundo remedium diu tenerent cuncta silentium deus pater emisit filium desperatis | Praedo vorax monstrum tartareum carnem videns non cavens laqueum in latentem ruens aculeum aduncatur | Dignitatis primae conditio reformatur nobis in filio cujus nova nos resurrectio consolatur | Resurrexit liber ab inferis restaurator humani generis ovem suam reportans humeris ad superna | Angelorum pax fit et hominum plenitudo succrescit ordinum triumphantem laus decet hominum laus aeterna | Harmoniae caelestis patriae vox concordet matris ecclesiae alleluia frequentet hodie plebs fidelis | Triumphato mortis imperio triumphali fruamur gaudio in terra pax et jubilatio sit in caelis
ah54147 Sq Sexta passus feria die Christus tertia resurrexit | Surgens cum victoria collocat in gloria quos dilexit | Per fideli populo crucis in patibulo immolatur | Clauditur in tumulo tandem in diluculo suscitatur | Christi crux et passio nobis est praesidio si credamus | Christi resurrectio facit ut a vitio resurgamus | Hostia sufficiens Christus fuit moriens pro peccato | Sanguinis effusio abluit nos impio triumphato | Morte sua simplici nostrae morti duplici fert medelam | Vitae pandit aditum nostram sanat gemitum et quaerelam | Leo fortis hodie dat signum potentiae resurgendo | Principem nequitiae per arma justitiae devincendo | Diem istam dominus fecit in qua facinus mundi luit | In qua mors occiditur in qua vita redditur hostis ruit | Geminatum igitur alleluia canitur corde puro | Quia culpa tollitur et vita promittitur in futuro | In hoc mundi vespere fac tuos resurgere Jesu Christe | Salutaris omnibus sit tuis fidelibus dies iste
ah54148 Sq Mundi renovatio nova parit gaudia | Resurgenti domino conresurgunt omnia | Elementa serviunt et auctoris sentiunt quanta sit potentia | Caelum fit serenius et mare tranquillius spirat aura mitius vallis nostra floruit | Revirescunt arida recalescunt frigida postquam ver intepuit | Gelu mortis solvitur princeps mundi fallitur et ejus destruitur in nobis imperium dum tenere voluit in quo nihil habuit jus amisit proprium | Vita mortem superat homo jam recuperat quod prius amiserat paradisi gaudium viam praebet facilem cherubin versatilem amovendo gladium | Christus caelos reserat et captivos liberat quos culpa ligaverat sub mortis interitu pro tali victoria patri proli gloria sit cum sancto spiritu
ah54149 Sq Zyma vetus expurgetur ut sincere celebretur nova resurrectio | Haec est dies nostrae spei hujus mira vis diei legis testimonio | Haec Aegyptum spoliavit et Hebraeos liberavit de fornace ferrea | His in arto constitutis opus erat servitutis lutum later palea | Jam divinae laus virtutis jam triumphi jam salutis vox erumpat libera haec est dies quam fecit dominus dies nostri doloris terminus dies salutifera | Lex est umbra futurorum Christus finis promissorum qui consummat omnia Christi sanguis igneam hebetavit romphaeam amota custodia | Puer nostri forma risus pro quo vervex est occisus vitae signat gaudium | Joseph exit de cisterna Christus redit ad superna post mortis supplicium | Hic dracones Pharaonis draco vorat a draconis immunis malitia quos ignitus vulnerat hos serpentis liberat Aenei praesentia | Anguem forat in maxilla Christus hamus et armilla in cavernam reguli manum mittit ablactatus et sic fugit exturbatus vetus hostis saeculi | Irrisores Elisaei dum conscendit domum dei zelum calvi sentiunt David arrrepticius hircus emissarius et passer effugiunt | In maxilla mille sternit et de tribu sua spernit Samson matrimonium Samson gazae seras pandit et asportans portas scandit montis supercilium | Sic de Juda leo fortis fractis portis dirae mortis die surgens tertia | Rugiente voce patris ad supernae sinum matris tot revexit spolia | Cetus Jonam fugitivum veri Jonae signativum post tres dies reddit vivum de ventris angustia | Botrus Cypri reflorescit dilatatur et excrescit synagogae flos marcescit et floret ecclesia | Mors et vita conflixere resurrexit Christus vere et cum Christo surrexere multi testes gloriae | Mane novum mane laetum vespertinum tergat fletum quia vita vicit letum tempus est laetitiae | Jesu victor Jesu vita Jesu vitae via trita cujus morte mors sopita ad paschalem nos invita mensam cum fiducia | Vive panis vivax unda vera vitis et foecunda tu nos pasce tu nos munda ut a morte nos secunda tua salvet gratia Octava Paschae,8
ah54151 Sq Postquam hostem et inferna spoliavit ad superna Christus redit gaudia | Angelorum ascendenti sicut olim descendenti parantur obsequia | Super astra sublimatur non apparet absentatur corporis praesentia | Cuncta tamen moderatur cujus patri coaequatur honor et potentia | Modo victor modo tutus est in caelis constitutus rector super omnia | Non est rursum moriturus nec per mortem mundaturus hominum contagia | Semel enim incarnatus semel passus semel datus per peccatis hostia | Nullam feret ultra poenam nam quietem habet plenam cum summa laetitia | Cum recessit ita dixit intimavit et infixit talia discipulis | Ite mundum circuite universos erudite verbis et miraculis | Jam ad patrem meum ibo sed sciatis quod redibo veniet paraclitus | Qui disertos et loquaces et securos et audaces faciet vos penitus | Super aegros et languentes manus vestras imponentes sanitatem dabitis | Universas res nocentes inimicos et serpentes et morbos fugabitis | Qui fidelis est futurus et cum fide suscepturus baptismi remedium | A peccatis erit purus et cum justis habiturus sempiternum praemium Ascensio Domini
ah54152 Sq Omnes gentes plaudite (...)
AH54152 Sq 1. Omnes gentes plaudite festo choros ducite Christo triumphante 2. Redit cum victoria capta ducens spolia tuba iubilante 3. Pape quam magnificum hodie dominicum germen gloriatur 4. Terrae fructus hodie super thronos curiae caeli sublimatur 5. Intrat tabernaculum Moyses et populum trahit ad spectaculum tantae virtus rei 6. Stant suspensis vultibus intendentes nubibus Jesum subducentibus viri Galilaei 7. Dum Elias sublevatur Elisaeo duplex datur Spiritus et pallium 8. Alta Christus dum conscendit servis suis mnas appendit gratiarum omnium 9. Transit Jacob hunc Jordanem luctam gerens non in anem crucis usus baculo 10. Redit turmis cum duabus angelis et animabus et thesauri saeculo 11. Hic est fortis qui de mortis victor portis introit cum gloria 12. Rex virtutum cujus nutum et obtutum trina tremit regia 13. Vocat pater filium ad confessus solium donet suppedaneos victos vel spontaneos ponat inimicos 14. Sedet in altissimis fruitur potissimis redit in novissimis judicans ex intimis victos et iniquos 15. Veni, Deus ultionum veni cum clementia dum fistemur ante thronum in tui praesentia 16. Mane nobis tunc auditam fac misericordiam in perennem transfer vitam ad futuram gloriam | Amen Ascensio Domini
ah54153 Sq Veni sancte spiritus et emitte caelitus lucis tuae radium | Veni pater pauperum veni dator munerum veni lumen cordium | Consolator optime dulcis hospes animae dulce refrigerium | In labore requies in aestu temperies in fletu solatium | O lux beatissima reple cordis intima tuorum fidelium | Sine tuo numine nihil est in lumine nihil est innoxium | Lava quod est sordidum riga quod est aridum sana quod est saucium | Flecte quod est rigidum fove quod est frigidum rege quod est devium | Da tuis fidelibus in te confidentibus sacrum septenarium | Da virtutis meritum da salutis exitum da perenne gaudium
ah54153:cs Sq ///srdce lidu tvého věrného | Neb bez tvého světla nenieť jiného nic v člověku jedno všecko škodlivé | Obmýž to cožť jest nečisté smočiž to cožť jest uschlé zleč to cožť jest raněné | Skroť to čožť jest ukrutné shřej to coť jest studené zpraviž to coť jest scestné | Dajž nám všem věrným tvým a v tě doufajícím sedm daróv svatých tvých | Daj ctnostné zaslúženie daj spasitedlné skončenie daj nám všem radost svú Dom. Pentecostes
ah54154 Sq Lux jucunda lux insignis qua de throno missus ignis in Christi discipulos | Corda replet linguas ditat ad concordes nos invitat cordis linguae modulos | Christus misit quem promisit pignus sponsae quam revisit die quinquagesima | Post dulcorem melleum petra fudit oleum petra jam firmissima | In tabellis saxeis non in linguis igneis lex de monte populo | Paucis cordis novitas et linguarum unitas datur in cenaculo | O quam felix quam festiva dies in qua primitiva fundatur ecclesia | Vivae sunt primitiae nascentis ecclesiae tria primum milia | Panes legis primitivi sub una sunt adoptivi fide duo populi | Se duobus interiecit sicque duos unum fecit lapis caput anguli | Utres novi non vetusti sunt capaces novi musti vasa parat vidua | Dat liquorem Elisaeus nobis sacrum rorem deus si corda sint congrua | Non hoc musto vel liquore non hoc digni sumus rore si discordes moribus | In obscuris vel divisis non potest haec paraclisis habitare cordibus | Consolator alme veni linguas rege corda leni nihil fellis aut veneni sub tua praesentia | Nil jucundum nil amoenum nil salubre nil serenum nihil dulce nihil plenum sine tua gratia | Tu lumen es et unguentum tu caeleste condimentum aquae ditans elementum virtute mysterii | Nova facti creatura te laudamus mente pura gratiae nunc sed natura prius irae filii | Tu qui dator es et donum tu qui condis omne bonum cor ad laudem redde pronum nostrae linguae formans sonum in tua praeconia | Tu purga nos a peccatis auctor ipse puritatis et in Christo renovatis da perfectae novitatis plena nobis gaudia
ah54155 Sq Qui procedis ab utroque genitore genitoque pariter paraclite | Redde linguas eloquentes fac ferventes in te mentes flamma tua divite | Amor patris filiique par amborum et utrique compar et consimilis | Cuncta reples cuncta foves astra regis caelum moves permanens immobilis | Lumen carum lumen clarum intenarum tenebrarum effugans caliginem | Per te mundi sunt mundati tu peccatum et peccati destruis rubiginem | Veritatem novam facis et ostendis viam pacis et iter justitiae | Perversorum corda vitas et bonorum corda ditas munere scientiae | Te docente nil obscurum te praesente nil impurum sub tua praesentia | Gloriatur mens jucunda per te laeta per te munda gaudet conscientia | Tu commutas elementa per te suam sacramenta habent efficaciam | Tu nocivam vim repellis tu confutas et refellis hostium nequitiam | Quando venis corda lenis quando subis atrae nubis effugit obscuritas | Sacer ignis pectus ignis non comburis sed a curis purgas quando visitas | Mentes prius imperitas et sopitas et oblitas erudis et excitas | Foves linguas formas sonum cor ad bonum facit pronum a te data caritas | O juvamen oppressorum o solamen miserorum pauperum refugium | Da contemptum terrenorum ad amorem supernorum trahe desiderium | Consolator et fundator habitator et amator cordium humilium | Pelle mala terge sordes et discordes fac concordes et affer praesidium | Tu qui quondam visitasti docuisti confortasti timentes discipulos | Visitare nos digneris nos si placet consoleris et credentes populos | Par majestas personarum par potestas est earum et communis deitas | Tu procedens a duobus coaequalis es ambobus in nullo disparitas | Quia tantus es et talis quantus pater est et qualis servorum humilitas | Deo patri filioque redemptori tibi quoque laudes reddit debitas
ah54156 Sq Simplex in essentia septiformis gratia nos reformet spiritus | Cordis lustret latebras et carnis illecebras lux emissa caelitus | Lex praecessit in figura lex poenalis lex obscura lumen evangelicum | Spiritalis intellectus literalis fronde tectus prodeat in publicum | Lex de monte populo paucis in cenaculo nova datur gratia | Situs docet nos locorum praeceptorum vel donorum quae sit eminentia | Ignis clangor buccinae fragor cum caligine lampadum discursio | Terrorem incutiunt nec amorem nutriunt quem infundit unctio | Sic in Sina lex divina reis est imposita | Lex timoris non amoris puniens illicita | Ecce patres praeelecti dii recentes sunt effecti culpae solvunt vincula | Pluunt verbo tonant minis novis linguis et doctrinis consonant miracula | Exhibentes aegris curam morbum damnant non naturam persequentes scelera | Reos premunt et castigant modo solvunt modo ligant potestate libera | Typum gerit jubilaei dies iste si diei requiris mysteria | In quo tribus milibus ad fidem currentibus pullulat ecclesia | Jubilaeus est vocatus vel dimittens vel mutatus ad priores vocans status res distractas libere | Nos distractos sub peccatis liberet lex caritatis et perfectae liberatis dignos reddat munere
ah54157 Sq Veni summe consolator spes salutis vite dator assit tua gracia (...)

Pages