Search chants

Displaying 33501 - 33600 of 63323
Cantus ID Genre Incipit Usual Feast
a00416 R Hortus conclusus et fons signatus hiems transiit imber abiit et recessit nox declinat dies aspirat jam veni sponsa de Libano veni balsamita veni coronaberis
a00416a V Fons hortorum puteus aquarum quae fluunt impetu de Libano
a00417 Cap Ecce virgo concipiet*
a00418 Cap Beata es Maria*
a00419 H Custodes hominum psallimus angelos naturae fragili quos pater addidit caelestis committes insidiantibus ne succumberet hostibus | Nam quod corruerit proditor angelus concessis merito pulsis honoribus ardens invidia pellere nittitur quos caelo deus advocat | Huc custos igitur pervigil advola avertens patria de tibi credita tam morbos animi quam requiescere quidquid non sinit incolas | Sanctae sit triadi laus pia jugiter cujus perpetuo numine machina triplex haec regitur cujus in omnia regnat gloria saecula amen Angeli Custodis
a00420 I Regem angelorum dominum venite adoremus Angeli Custodis
a00421 H Aeterne rector siderum qui quid quidest potentia magna creasti nec regis minore providentia | Adesto supplicantium tibi reorum coetui lucisque sub crepusculum lucem novam da mentibus | Tuusque nobis angelus electus ad custodiam hic adsit a contagio ut criminum nos protegat | Nobis draconis aemuli versutias exterminet ne rete fraudulentiae incauta nectat pectora | Metum repellat hostium nostris procul de finibus pacem procuret civium fugetque pestilentiam | Deo patri sit gloria qui quos redemit filius et sanctus unxit spiritus per angelos custodiat Angeli Custodis
a00422 A Dominus deus caeli et terrae ipse mittet angelum suum coram te Angeli Custodis
a00423 A Deus meus misit angelum suum et conclusit ora leonum et non nocverunt mihi Angeli Custodis
a00424 A Bene ambuletis et dominus sit in itinere vestro et angelus ejus committetur vobiscum Angeli Custodis
a00425 R Respondit angelus domini et dixit domine exercituum usquequo non misereberis Jerusalem et urbium Juda quibus iratus es Angeli Custodis
a00425a V Iste enim septuagesimus annus est Angeli Custodis
a00426 A Cum essem vobiscum per voluntatem dei eram ipsum benedicite et cantate ei Angeli Custodis
a00427 A Tollens se angelus domini qui praecedebat contra Israel abiit post eos Angeli Custodis
a00428 A Immittet angelus domini in circuitu timentium eum et eripiet eos Angeli Custodis
a00429 R Vivit ipse dominus quoniam custodivit me angelus ejus et hinc euntem et tibi commorantem et inde huc revertentem Angeli Custodis
a00429a V Et non permisit me dominus ancillam suam coinquinari Angeli Custodis
a00430 R Angelus domini descendit cum Azaria et sociis ejus in fornacem et excussit flammam ignis de fornace et non tetigit eos omnino ignis neque contristavit Angeli Custodis
a00430a V Benedictus deus eorum qui misit angelum suum et ervit servos suos quae crediderunt in eum Angeli Custodis
a00431 R In omni tribulatione eorum non est tribulatus et angelus faciei ejus salvavit eos Angeli Custodis
a00431a V In dilectione sua et indulgentia sua ipse redemit eos et portavit eos et elevavit eos cunctis diebus saeculo Angeli Custodis
a00432 A Misit dominus angelum suum qui percussit omnem virum robustum et bellatorem et principem exercitus regis assyriorum Angeli Custodis
a00433 A Adorate dominum omnes angeli ejus audivit et laetata est Sion Angeli Custodis
a00434 A Benedicite domino omnes angeli ejus potentes virtute facientes verbum illius ad audiendam vocem sermonum ejus Angeli Custodis
a00435 R Machabaeus et qui cum eo erant cognoverunt expugnare praesidia cum fletu et lacrimis rogabant dominu et omnis turba simul ut bonum angelum mitteret ad salutem Israel Angeli Custodis
a00435a V Cum pariter prompto animo procederent Jerosolimis apparvit praecedens eos eques et veste candida Angeli Custodis
a00436 R Tu domine qui misisti angelum suum sub Ezechia rege Juda et interfecisti de castris sennacherib centum octuaginta quisque milia et nunc dominator caelorum mitte angelum tuum bonum ante nos in timore et tremore magnitudinis bracchii tui Angeli Custodis
a00436a V Ut metvant qui cum blasphemia veniunt adversus sanctum populum tuum Angeli Custodis
a00437 R Angelorum custodium interventio suffulti te domine deprecamur ut quod honore prosequimur contingamus et mente Angeli Custodis
a00437a V Perpetuum nobis domine miserationis tuae praesta subsidium quibus et angelica praestitisti suffragia non deesse Angeli Custodis
a00438 A Angeli eorum semper vident faciem patris mei qui est in caelis Angeli Custodis
a00438.1 A Angeli eorum in caelis semper vident faciem patris mei Michaelis
a00439 A Reversus est angelus qui loquebatur in me et suscitavit me quasi virum qui suscitatur a somno suo Angeli Custodis
a00440 R Sacris erat litterarum Catharina virgo doctrinis instructa quae regem perfidum superavit Maxentium Catharinae
a00440a V Fuit verax legis interpretas aevi Christus magister erat Catharinae
a00441 R O felix virgo quae tanto dogma te floret quod sociat Christo superatos flaminae sacro Catharinae
a00441a V Summa dei bonitas animum et sic roborat eum Catharinae
a00442 R Domo clausa tenebrarum virgo domini sit claritate fulgida caelique reginae dirigit mentem ad perenne angelorum gloria Catharinae
a00442a V Veritatem doces plures sanctitatis exemplo provocat Catharinae
a00443 R A summo veniens caelo labente columba caeli pane suam reficit salvator alumnam Catharinae
a00443a V Quam proprio jussu veneratur carcere clausa Catharinae
a00444 R Maxentium et omnem ejus livitiam contempsit propter amorem domini vestri Jesu Christi quem vidit quem amavit in quem credidit Catharina Catharinae
a00444a V Regnum regis terreni sprevit pro quo regnum regis obtinet nunc caelestis Catharinae
a00445 R Mira Christi pietate protecta sanctissima a tormentis liberator fractarote fabricata Catharinae
a00445a V Ut caelesti ope sponsi comprobetur perfrui Catharinae
a00446 R Ora pro famulis regem Catharina supremum regna parata bonis det eis qui regnat in aeternum Catharinae
a00446a V Munere divino servos servare memento Catharinae
a00447 A Gloriosa dei martyr et virgo castissima precibus te venerantium annuae piissima ut a malis eruamur et per te semper protegamur Catharinae
a00448 A Gaudent in caelis agmina sanctorum laetantur exercitus angelorum de tanto collaudant virginis triumpho regem supremum quae felix cum illo regnat in aeternum Catharinae
a00449 A Sancta Catharina virgo castissima martyr gloriosa Graeciae gemma succurre precanti salvari qui curat tu quae meruisti salutis praemium obtine tua pace tuis piis commemorationibus angelorum ab ore sumens illud donum miserere peccatori Catharinae
a00450 R Surrexerunt omnes virgines illae ornaverunt lampades suas veniente sponso et quae parate erant intraverunt cum eo ad nuptias Comm. plurimorum Virginum
a00450a V Moram autem faciente sponso dormitaverunt omnes et dormierunt Comm. plurimorum Virginum
a00453 D Maria stabat ad monumentum foris plorans dum ergo fleret inclinavit se et prospexit in monumentum Dom. Resurrectionis
a00454 D Mulier quid ploras quem quaeris Dom. Resurrectionis
a00455 D Domine si tu sustulisti eum dicito mihi ubi posuisti eum et ego eum tollam Dom. Resurrectionis
a00456 D Noli me tangere Maria vade autem ad fratres meos et dic eis ascendo ad patrem meum et patrem vestrum Dom. Resurrectionis
a00457 D Venit Maria annuntians discipulis Dom. Resurrectionis
a00458 D Quia vidi dominum et haec dixit mihi Dom. Resurrectionis
a00459 D Qua ab ipsis percantata inponitur Dom. Resurrectionis
a00460 I Adoremus Christum regem sanctorum qui hodie coronavit beatum Georgium Alleluia Georgii
a00461 R Alme triumphator rutilans in honore perenni martyr digne dei nos serva sancte Georgi Georgii
a00461a V Qui palmam sacro meruisti sanguine tuo Georgii
a00462 A Laudate dominum in caelis omnes caelorum virtutes qui vobis adjunxit socium de Bohemia natum professione monachum promotione episcopum Romae exsulem ex Prussia martyrem expansis bracchiis confitentem deum confessus est per varia genera tormentorum alleluia Adalberti
a00463 A Sanctus gangolfus martyr dei gloriosus ac devotus dignus dei famulus pius ac perpicius adsit nobis dominus ut qui illius sollemnia recolimus apud te Jesu Christe cuis pretibus sublevemur Gangulfi
a00464 R Hodie secreta caeli caro Christi petiit Alleluia hodie factum est magnum gaudium angelorum quia filius excelsi jam immortalis in regno patris sui gloriosus ascendit Alleluia Ascensio Domini
a00464a V Steterunt discipuli et clamabant dicentes domine ne derelinquas nos orphanos sed mitte in nos promissum patris spiritum veritatis Ascensio Domini
a00464b V Hodie rex gloriae dominus virtutum triumphator in regno patris sui Dom. post Ascensionem
a00465 W Vidit beatus Stephanus caelos apertos R. Vidit et introivit Octava Stephani
a00466 A Memento domine David et omnis mansuetudinis ejus Fer. 5 p. Epiphaniam
a00467 A Custodite judicium et facite justitiam quia juxta est salus mea ut veniat et justitia mea ut reveletur beatus vir qui facit hoc et filius hominis qui apprehendit illud dicit dominus Hebd. 4 Adventus
a00468 A Amen amen dico vobis non potest filius facere quicquam nisi quod viderit patrem facientem Fer. 5 Hebd. 4 Quad.
a00469 R Simeon justus et timoratus Purificatio Mariae
a00469a V Exspectabat redemptionem Israel et spiritus dei erat in eo Purificatio Mariae
a00470 A Factus est sanctus dominicus odor bonus deo et hominibus quasi flos rosarum in diebus vernis et quasi thus redolens in diebus estatis Dominici
a00471 A Memoria sancti dominici in compositione odoris facta est opus pigmentarii in omni ore quasi mel indulcabitur Dominici
a00472 H Jesu redemptor omnium perpes corona praesulum in hac die clementius nostris faveto vocibus | Tui sacri qua nominis confessor almus claruit cujus celebrat annua devota plebs sollemnia | Qui rite mundi gaudia hujus caduca respuens cum angelis caelestibus laetus potitur praemiis | Hujus benignus annve nobis sequi vestigia hujus precatu servulis dimitte noxam criminis | Sit Christe rex piissime tibi patrique gloria cum spiritu paraclito in sempiterna saecula Comm. plurimorum Martyrum
a00472.1 H Jesu redemptor omnium perpes corona praesulum in hac die clementius indulgeas precantibus | Tui sacri qua nominis confessor almus claruit hujus celebrat annua devota plebs solemnia | Qui rite mundi gaudia hujus caduca respuens aeternitatis praemio potitur inter angelos | Hujus benignus annue nobis sequi vestigia hujus precatu servulis dimitte noxam criminis | Sit Christe rex piissime tibi patrique gloria cum spiritu paraclito nunc et per omne saeculum | Amen Comm. unius Confessoris Pontificis
a00472a HV Tui sacri qua nominis confessor almus claruit cujus celebrat annua devota plebs sollemnia Comm. plurimorum Martyrum
a00472b HV Qui rite mundi gaudia hujus caduca respuens cum angelis caelestibus laetus potitur praemiis Comm. plurimorum Martyrum
a00472c HV Hujus benignus annve nobis sequi vestigia hujus precatu servulis dimitte noxam criminis Comm. plurimorum Martyrum
a00472d HV Deo* Comm. plurimorum Martyrum
a00473 I Venite adoremus regem confessorum domini Comm. unius Confessoris
a00476 A Sic ex alto nivi de flore sponsa sion florvit et praeceptis miro more se divinis inbuit Barbarae
a00477 H Hanc in hora matutina rorem splendoris influe et in morte nos regina nostre praeclara indue | Appellato quod stillavit reatum corrige quod in patres redundavit rosas regnorum porrige | Inani spei ne jungamur et cum reis arguamur coram superno judice nam res prodentur indice | Tibi decus Barbarae
a00478 A Tua prece nos insigni fulgens vernalis primula dira ducis et maligni ne nos atentent jacula Barbarae
a00482 W Asser pingvis panis ejus alleluia R. Et praebebit delicias regibus alleluia Corporis Christi
a00484 A Numquid poterit deus parare mensam in deserto numquid et panem poterit dare aut parare mensam populo suo Corporis Christi
a00485 A Parasti in conspectu meo mensam adversus eos qui tribulant me impinguasti in oleo caput meum et calix meus inebrians quam praeclarus est Corporis Christi
a00486 A De fructu operum tuorum satiabitur terra ut educas panem de terra et vinum laetificet cor hominis ut exhilaret faciem in oleo et panis cor hominis confirmet Corporis Christi
a00487 A Faciens mensam de lignis sethim et in aurabis eam auro purissimo et pones super eam panem propositionis in conspectu meo semper Corporis Christi
a00488 A Sacerdotes sancti erunt deo suo et non pollvent nomen ejus incensum enim domini et panes deo offerunt et ideo sancti erunt Corporis Christi
a00489 A Faciet dominus exercituum omnibus populis in monte Sion convivium pingvium convivium vindemiae pingvium medullatorum vindemiae defaectae Corporis Christi
a00490 A Tulit mane haedum de capris et libamina et posuit supra petram offerens domino qui facit mirabilia cum ascenderet flamma altaris in caelum angelus domini pariter in flamma ascendit Corporis Christi
a00491 A Erit quasi oliva gloria ejus et odor ejus ut Libani convertentur sedentes in umbra ejus vivent tritico Corporis Christi
a00492 A Quid enim bonum ejus est et quid pulchrum ejus nisi frumentum electorum et vinum germinans virgines Corporis Christi
a00493 A Omnes eandem escam spiritalem manducaverunt et omnes eundem potum spiritalem biberunt bibebant autem de spiritali consequente eos petra petra autem erat Christus alleluia Corporis Christi
a00494 A Nolo vos socios fieri daemoniorum quia non potestis calicem domini bibere et calicem daemoniorum non potestis mensae domini participes esse et mensae daemoniorum alleluia Corporis Christi
a00496 W Panis frugum terrae alleluia R. Erit uberrimus et pinguis alleluia Corporis Christi
a00497 R Cenantibus discipulis accepit Jesus panem et benedixit ac fregit deditque illis et ait accipite et comedite hoc est corpus meum et accipiens calicem gratias egit et dedit illis dicens bibite ex hoc omnes vos Corporis Christi
a00497a V Hic est sanguis meus novi testamenti qui pro multis effundetur in remissione peccatorum Corporis Christi

Pages