Search chants

Displaying 33901 - 34000 of 63323
Cantus ID Genre Incipit Usual Feast
a00741 R O flos virginitatis dos divinitatis rosa puritatis nos nantes in peccatis quos labis fluctuat ratis ad jungito beatis Dorotheae
a00741a V O benigna pacis cella Dorothea flagrans stella pro tuis vernis interpella Dorotheae
a00742 A Miserere miserere miserere nobis De Trinitate
a00744 H Confessor Dei lucidus Deo et genti placidus refulsit ut topasius beatus vir Procopius
a00746 R Felix igitur Hedwigis ab annis infantiae voto continentiae semper inspirata nupsit duci Sleziae dei providentiae nutu copulata Hedwigis
a00746a V Haec non voluntarie sed obedientiae parens desponsata Hedwigis
a00747 H Haec sunt sacra sollemnia Ludmillae venerabilis congaudeat ecclesia voce cantus laudabilis Ludmilae
a00748 R Corpus ejus squalidum erat dum vivebat sed in morte nitidum ut lac apparebat et ejus ab ore insolito more odor erumpebat Hedwigis
a00748a V Pulchritudinem candoris ejus admirabiliter oculus et super imbrem ejus expavescet cor Hedwigis
a00749 R Haec in carne generosa mortis Christi pretiosa stigmata portavit numquam fuit otiosa sed mens ejus studiosa legit semper aut oravit Hedwigis
a00749a V Manus ejus operosa caelum sibi copiosa mercede comparavit Hedwigis
a00750 A Glorificamus te domine Jesu Christe qui beatam Hedwigem glorificare dignatus es in terra prodigiis et in caelo stola gloriae Hedwigis
a00751 A Te laudent aegra nostra vocula Christi o pia famula a te exposcunt misericordiam quam nescis denegare cuiquam Hedwigis
a00752 A O viduarum speculum et devotum spectaculum caritatis castitatis pudoris et largitatis ac totius gratiae qua re digna praemio tuo patrocinio fac ut digni solio simus caeli gloriae Hedwigis
a00754 H Omnes fideles plaudite (...) Praesentatio Mariae
a00755 A Laudemus omnes dominum qui Mariam replevit gratia ut mediatrix hominum apud deum esset propitia Praesentatio Mariae
a00756 A Rex inclytus Sigismundus et fide semper stabilis et morte victor laureatus suo sanguine stat in conspectu domini ut nobis impetret pacem et veniam alleluia alleluia alleluia Sigismundi
a00757 A Exemplum merear fieri consortium beatorum martyrum Hippolyti
a00758za V Cernere divinum lumen gaudete fideles Nativitas Mariae
a00759 A Non diceris ultra Pantaleon sed Pantaeleymon quod est omnium miserans quia multios liberaturus es alleluia Pantaleonis
a00760 R Senator nomine Eustorgius erat in civitate Nicomedia habens filium nomine Pantaleonem eruditum litteris liberalibus Pantaleonis
a00760za V Hunc dedit Eufrosino medico instruendum omni arte medicine Pantaleonis
a00761 R Sanctus Pantaleon defuncto patre manum misit servis suis dans eis pecuniam et quod remansit erofavit pauperibus his qui inpressuris erant constituti Pantaleonis
a00762 V Sanctus qui a Maximiano torquebatur pro Christi nomine curam impendebat et alimoniam praestabat Pantaleonis
a00763 R Martyr dei Pantaleon cum quo lapis inmanis in mari ita ut lignum natavit quem leones et feroces bestiae venerabantur pavide tuere nos piis tuis precibus a crudelitate daemonum et inmanitate peccatorum nostrorum Pantaleonis
a00763za V Cujus corpus per eus sum sicut nix album est factum de quo lac cucurrit pro sanguine arbor ubi ligatus erat impleta est fructu Pantaleonis
a00764 R Vox de caelo Pantaleoni respondit oranti serve bone aperti sunt tibi caeli non diceris ultra Pantaleon sed Pantaeleymon quia multos liberaturus eris Pantaleonis
a00764za V Tu eris portus naufragrantium tribulantium susceptor egrotantium medicus daemonium effugator Pantaleonis
a00765 A Hunc magister ejus Eufrosinus medicus saepe dixit saecum in palatio ubi reges et principes convenerunt in unum Pantaleonis
a00766 A Baptizatus Pantaleon avertit patrem suum ab idolorum cultura qui in domino confisus est Pantaleonis
a00767 A Ingressus sine macula dixit ad paraliticum in nomine Jesus Christi esto sanus ab ista hora Pantaleonis
a00768 A Ductus ante Maximianum confessus est Christum interrogatus ostendit suum magistrum quia non erat in spiritu ejus dolus Pantaleonis
a00769 A Apparitores osculantes manus et pedes sancti viri percusserunt eum statimquae corpus ejus factum est sicut nix lac pro sanguine cucurrit arbor uvi ligatus erat repleta est fructu justus igitur ut palma florebit Pantaleonis
a00770 A In sono tubae laudate deum
a00771 A Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis et ego reficiam vos tollite jugum meum super vos et discite a me quia mitis sum et humilis corde et invenietis requiem animabus vestris jugum enim meum suave est et onus meum leve Matthiae
a00774 R Assumpta est dei genetrix Maria hodie in caelum gaudent angeli congratulantur archangeli exsultent virgines dicentes quia concupivit rex speciem tuam Assumptio Mariae
a00776 W Inpinguasti in oleo caput meum R. et calix meus inebrians quam praeclarus est Corporis Christi
a00777 R Deus qui beatissimum Joannem elegisti cujus hodie sollemnitatem celebremus praesta ut qui hanc diem colimus participari cum eo mereamur Decoll. Jo. Bapt.
a00777za V Praesta Domine suffragatorem nobis praecursorem tuum Johannem ut per aevis merita veniam consequi mereamur Decoll. Jo. Bapt.
a00778 A Felicem dicas in hac parte populum cui tantus ad deum propiciator accessit Aegidii
a00779 R Tunc exsilium suum heremique solitudinem velut paradisum amplectans soli deo totis animae sensibus inhiabat Aegidii
a00779za V Ac si jam corporeis nexibus absolutus divine majestatis fidelissimus contemplator assistere Aegidii
a00780 R Interea volente Deo cuidam principi revelatus est ad multorum salutem qui per ejus consilium Christo Domino non parva sui undique spatia consecravit Aegidii
a00780za V Doctus magistro non talis inexperto commercii pro terrenis caelestia commutare Aegidii
a00782 A O gloriosa et beata dei martyr Ludmilla o miranda et laudanda Christi testis invicta que superans vires sexus feminei mortis dire paenam subire non refugisti ubique portam paradisi reserare meruisti pro nobis ergo tuis intervenias ancillis Ludmilae
a00783 A Beata martyr dei Ludmila adhuc posita interris mente semper devota Christo herebat in aethere Ludmilae
a00784 A In hac ergo die digne laetemur qua beata martyr Ludmila carnis vinculo soluta justorum est choris sociata Ludmilae
a00785 A Jam conjuncta civibus angelicis nostri poscimus ut memineris quatenus per orationem tui mereamur a nostrorum nexium debitis absolvi Ludmilae
a00786 A Benedicimus te domine deus noster cui omnis honor laus et benedictio debetur perenniter qui etiam hodie dilectam tibi Ludmillam aeternam sublimasti ad gloriam Ludmilae
a00787 A Omnes dominum laudent creature in beate Ludmille celebritate que relicta hac die mortali gleba justis est in gloria sociata Ludmilae
a00788 A Sanctissima martyr dei Ludmilla tuum poscimus auxilium ut prodebitis nostrorum criminum misericordem praeceris dominum quatenus impetrata venia delictorum una tecum mereamur regnum possidere siderium Ludmilae
a00789 I In honore almi Matthaei evangeliste deum laudando Matthaei
a00790 A Pretiosus Christi martyr Emmeramus in agone novissimo orabat dicens nunc jam domine per coronam martyrii cum omnibus sanctis tuis suscipe me Emmerami
a00791 A Pictavorum oppido ortus est Emmerammus nobilis genere nobilior opere Emmerami
a00792 A Beatus Emmerammus in puerili aetate coepit mundum despicere et amare caelestia Emmerami
a00793 A Puer Emmerammus mundum despicere liberalibus litteris imbui studiose curabat Emmerami
a00794 A Cujus ex ore quasi lympha amnis in ima convallium prosiliens psalmodium fluebat Emmerami
a00795 A Psalmorum studio inquiete emanavit dum cuncta Davitica ex more finiret Emmerami
a00796 A Postquam princeps vero ejus dulcia verba gustaverat commorandi locum spacium quae dedit Emmerami
a00797 R Sacer dei famulus professus est hic in hac sede venisse a Gallorum regno ut gentes Hunorum ad Christianitatem convertere voluisset Emmerami
a00797za V Dum ei iter non licuit agere duci et omni populo contra dicit Emmerami
a00798 R Unde superno inspiramine venerabilis pontifex ea quae prospexit idolatriae funditus eradicare decrevit idola destruxit templa aedificavit ad immolandum dei sacrificium Emmerami
a00798za V Cumque hujus terrae viris spargebat fidei semina ex cordibus multorum vicia amputavit Emmerami
a00799 R Vir sanctus per spiritum providens finem suae vitae ad propinquantem quo eum deus omnipotens a vinculis laboris sibi sociaret et perenni gaudio remunerare voluisset Emmerami
a00799za V Ipse intrepidus expectabat finem et robustus in certamine permansit Emmerami
a00800 A Dux vero Dietho beatum dei famulum Wandalorum regno ire permisit Emmerami
a00801 A Avarie conjungens pontificem eorum se isse professus est et cenobium construi devotum venisse Emmerami
a00802 A Ita dumtaxat Domino inspirante ut summum mereretur pontificatus honore Emmerami
a00803 A In augmentum fidei jam dogmate profecto peciit gloriam adipisci optatam Emmerami
a00804 A Intrepidus expectabat finem et robustus in certamine permansit Emmerami
a00805 A Exoptata et festiva dies praelucet clarum et famosum vespere arridet quod revoluto temporum curriculo populorum etiam turmis ultra solitum conglobatis gloriosum lyrico gaudiorum carmine praeoccupat natale Willibaldi
a00806 A In quo eximius antistes et invictus Christi miles sanctissimus Willibaldus devicto mundo et mundi principe triumphali curru caeleste capitolium conscendit angelorum perpetum usurus contubernio et palma coronandus aeterna Willibaldi
a00807 A Eia fratres precipuam hanc sollemnitatem concentu magnifice laudis excipite psalmis hymnis et spiritualibus canticis extollite rutilantis Phoebi crepusculo noctem per vigiles conjungite corda vestra explosis vitiorum monstris virtutum floribus redimite tanto ut natalitio possitis indemnes inter esse Willibaldi
a00808 A Si haec rite peragantur qui per totum anni circulum suos semper fovet nutrit et defensat in hac sua festivitate tam exorabilem se praebet ut omnium recta petentium vota et intentiones promptus adjutor suscipiat clementer exaudiat et fidissimus suorum nuntius in conspectum superni judicis celeriter perferat Willibaldi
a00812 I Regi regum deo salutari nostro exsultantes jubilemus majestatem ejus suppliciter adorantes qui singularis meriti antistitem Willibaldum suum peregrinum hac in luce in patriam provexit aeternam Willibaldi
a00813 A Beatus Willibaldus pontifex egregius regali prosapia gentis Anglorum moribus longe nobilior effulsit oriundus Willibaldi
a00814 A Ad eum profluebant Gallorum caterve et ab ejus ore docte regresse sunt Emmerami
a00815 R Emmerammus episcopus dimissa patria gentes predicando expetivit beatus ille pontifex qui pro Christi nomine talia infudabat cujus post passionem Christi longe latequae flagrando in partibus mundi fama crevit Emmerami
a00815za V Ad eum profluebant Gallorum caterve et ejus nobilitatem frequentabant locupletes et inopes Emmerami
a00816 R Pontifex Emmerammus subditorem pectora caelesti rore irrigabat clodos reparabat et caecos illuminabat largior erat peuperum genitor orphanorum defensor viduarum gementium consolator Emmerami
a00816za V Iste sanctus multa signa faciebat surdos fecit audire et mutos loqui paraliticos curavit et daemonia effugavit Emmerami
a00817 R Isti sunt invicti martyres Christi beati Thebaei qui cum beato duce Mauritio tyrannorum vissa contempnentes pro nomine Jesu mortis supplicia acceperunt et premia vite eterne cum triumpho glorie suscipere meruerunt Mauritii et sociorum
a00817za V Pretiosa sunt celeberrima martyrum Thebeorum vulnera ante dominum quos inclyto mortus triumpho pro vectos in aulam caeli annua dies nobis reduxit colendos Mauritii et sociorum
a00818 PS Salvum fac populum tuum Domine et benedic hereditati tuae et rege eos et extolle illos usque in aeternum Ad Processionem
a00819 A En advenit ventura dies natalis sacratissimorum omnium episcopi Sixti atque felicissimi nec non et Agapiti ac Januarii qui in agro domini femina vitae spargendo laboriose certantes defudarunt o quam beata in Christo sodalitas que nec minis territa carnificium nec gladio eruento superata tyranni o quam feliciter in caelis vernantes regnant cum angelis qui capita sua ditarunt laureanda Christo Sixti et sociorum
a00820 A Haurite aquas de fontibus salvatoris sanctificavit enim nunc omnem creaturam Christus deus noster Octava Epiphaniae
a00821 TpBD Benedicamus in laude Jesu qui suae matri Mariae benedixit in aeternum domino De BMV
a00822 H Sancte Georgii plebi tue subveni et nos ab hoste defendendo protege sicque devote famulantes effice ut tibi nostrum placeat obsequium Georgii
a00823 I Regni caelestis principem deum adoremus dominum qui martyrem suum Wenceslaum hodie perhenni coronavit gloria Wenceslai
a00825 A Exoptata nitent sollemnia vespere claret arridet rutilat famosa diecula ratum carminis obsequium gens exhibet christicolarum Agathae
a00826 A Hic inisdem rudimentis puerilis flosculi dum parentum cura coleretur pensiore dumque illi eum votis omnibus sibi super fertem bonorumque suorum exoptarent heredem sanctus puer gravissimum incidit languorem Willibaldi
a00827 A In eodem languore triennio continuabat expleto dum in ipso esset mortis articulo etiam desperaretur anxii parentes si mortem evaderet eum vovebant clericum Willibaldi
a00828 A Sanitas integerrima votum evestigio persequitur dolor omnis et abcessit ac si numquam infirmaretur trina aegritudo et vitae desperatio caelitus effugata est parvissimo momento Willibaldi
a00829 A Exsultemus fratres spiritali gaudio in hoc natalitio exsultent simul pauper et dives peregrini atque cives in tanta festivitate sanctissimorum martyrum Dionisii rustici et Eleutherii ex quibus veneramur maximo studio Dionisium Ariopagitam hunc totis viribus invocantes petimus ut nos nostrumque locum suis semper muniat precibus Dionysii
a00830 R Martyribus laudes laeti canamus qui pro Christo morte cum gaudio susceperunt ut illorum merita tueantur nos semper Dionysii
a00830za V Quos fecit gratia superna constantes ut lavacro cruoris rosei perfusi migrarent ad gaudia sempiterna Dionysii
a00831 A Jesu Christe noster quippe magister hec nobis exempla reliquit ut numquam mala pro malis sed bona pro malis remi pendere debeamus Simonis, Judae
a00832 A Veneranda quidem virorum dei Simonis et Thatei passione feliciter per acta continuo per magna corum merita mirabilium conditor et factor deus memoranda ibidem ostendit miracula Simonis, Judae
a00833 A Juxta verbum enim apostolorum sanctorum in conspectu omnium astantium duo spiritus maligni nigri velut Mauri de simulacris solis et lunae egressi frustatim ea dilaceraverunt festini Simonis, Judae
a00834 A Et ecce in ipso passionis eorum momento cum nimia toto serenitas esset in caelo horrendum dictu tanta proruperunt fulgura velut eadem mundus hic periturus esset flamma Simonis, Judae

Pages