Search chants

Displaying 34801 - 34900 of 63323
Cantus ID Genre Incipit Usual Feast
a01543d HV Gloria tibi domine qui apparuisti hodie cum patre et sancto spiritu in sempiterna secula amen Epiphania
a01544 W Potens in terra erit semen ejus R. Generatio rectorum benedicetur Joachimi
a01552 R O nephandum execrandum crudele convivium in quo mors prophetae datur saltatrici premium Decoll. Jo. Bapt.
a01552a V Detestetur omnis orbis talem conventiculum Decoll. Jo. Bapt.
a01553 R O beate Jo[hanne ...]m lux prophetarum gaudium apostolorum praeco [...] fidelium et sic tua sanctissima interevent[...]gere gaudia aeternae vitae Decoll. Jo. Bapt.
a01553a V Absolve quaesumus delicta populorum qui meruisti digito ostendere Christum Decoll. Jo. Bapt.
a01554 H Corona aurea ... Decoll. Jo. Bapt.
a01555 W Non fuit ... Decoll. Jo. Bapt.
a01563 H Non illam crucians ungula non ferae non virgae horribili vulnere commovent hinc lapsi e superum sedibus angeli caelesti dape recreant | Quin et deposita saevitie leo se rictu placido projicit ad pedes te Martina tamen dans gladius neci caeli coetibus inserit | Te thuris redolens ara vaporibus quae fumat precibus jugiter invocat et falsum perimens auspicium tui delet nominis omine | A nobis abigas lubrica gaudia tu qui martyribus dexter ades deus une trine tuis da famulis jubar quo clemens animos beas | Amen Martinae
a01564 H Tu natale solum protege tu bonae da pacis requiem christiadum plagis armorum strepitus et fera proelia in fines age Thracios | Et regum socians agmina sub crucis vexillo Solymas nexibus eximae vindexque innocui sanguinis hosticum robur funditus erue | Tu nostrum columen tu decus inclytum nostrarum obsequium respice mentium Romae vota libens excipe quae pio te ritu canit et colit | A nobis abigas lubrica gaudia tu qui martyribus dexter ades deus une trine tuis da famulis jubar quo clemens animos beas | Amen Martinae
a01566 H Regali solio fortis Iberiae Hermenegilde jubar gloria martyrum Christi quos amor almis caeli coetibus inserit | Ut perstas patiens pollicitum deo servans obsequium quo potius tibi nil proponis et arces cautus noxia quae placent | Ut motus cohibes pabula qui parant surgentis vitii non dubios agens per vestigia gressus quo veri via dirigit | Sit rerum domino jugis honor patri et natum celebrant ora precantium divinumque supremis flamen laudibus efferant | Amen Hermenegildi
a01567 H Egregie doctor Paule mores instrue et nostra tecum pectora in caelum trahe velate dum meridiem cernat fides et solis instar sola regnet caritas | Sit trinitati sempiterna gloria honor potestas atque jubilatio in unitate quae gubernat omnia per universa aeternitatis saecula | Amen Conversio Pauli
a01568 H Domare cordis impetus Elisabeth fortis inopsque deo servire regno praetulit | En fulgidis recepta caeli sedibus sidereaeque domus ditata sanctis gaudiis | Nunc regnat inter caelites beatior et premit astra docens quae vera sint regni bona | Patri potestas filioque gloria perpetuumque decus tibi sit alme spiritus | Amen Elisabeth Reginae Portugalliae
a01569 H Opes decusque regium reliqueras Elisabeth dei dicata numini recepta nunc bearis inter angelos libens ab hostium tuere nos dolis | Praei viamque dux salutis indica sequemur o sit una mens fidelium odor bonus sit omnis actio tuis id innuit rosis operta caritas | Beata caritas in arce siderum potens locare nos per omne saeculum patrique filioque summa gloria tibique laus perennis alme spiritus | Amen Elisabeth Reginae Portugalliae
a01570 H Pater superni luminis cum Magdalenam respicis flammas amoris excitas geluque solvis pectoris | Amore currit saucia pedes beatos ungere lavare fletu tergere comis et ore lambere | Adstare non timet cruci sepulchro inhaeret anxia truces nec horret milites pellit timorem caritas | O vera Christe caritas tu nostra purga crimina tu corda reple gratia tu redde caeli praemia | Patri simulque filio tibique sancte spiritus sicut fuit sit jugiter saeclum per omne gloria | Amen Mariae Magdalenae
a01570.1 H Pater superni luminis cum Margaritae respicis flammas amoris excitas geluque solvis pectoris | Repente tacta caelitus dolore currit saucia lavare fletu tergere vitae peractae vulnera | Vestes monile projicit impuri amoris pabulum artusque sacco hispido | O vera Christe caritas tu nostra purga crimina tu corda reple gratia tu redde caeli gaudia | Uni deo sit gloria pro multiforme gratia peccatium qui crimina remittit et dat praemia | Amen Margaritae Cortonensis
a01571 H Maria castis osculis lambit dei vestigia fletu rigat tergit comis detersa nardo perlinit | Deo patri sit gloria ejusque soli filio cum spiritu paraclito nunc et per omne saeculum | Amen Mariae Magdalenae
a01572 H Summi parentis unice vultu pio nos respice vocans ad arcem gloriae cor Magdalenae poenitens | Amissa drachma regio recondita est aerario et gemma deterso luto nitore vincit sidera | Jesu medela vulnerum spes una poenitentium per Magdalenae lacrymas peccata nostra diluas | Dei parens piissima Hevae nepotes flebiles de mille vitae fluctibus salutis in portum vehas | Uni deo sit gloria pro multiformi gratia peccantium qui crimina remittit et dat praemia | Amen Mariae Magdalenae
a01572.1 H Summi parentis unice vultu pio nos respice vocans ad arcem gloriae cor Margaritae poenitens | Amissa drachma regio recondita est aerario et gemma deterso luto nitore vincit sidera | Jesu medela vulnerum spes una poenitentium per Margaritae lacrimas peccata nostra diluas | Dei parens piissima hevae nepotes flebiles de mille vitae fluctibus salutis in portum vehas | Uni deo sit gloria pro multiformi gratia peccantium qui crimina remittit et dat praemia | Amen Margaritae Cortonensis
a01573 H Miris modis repente liber ferrea Christo jubente vincla Petrus exuit ovilis ille pastor et rector gregis vitae recludit pascua et fontes sacros ovesque servat creditas arcet lupos | Patri perenne sit per aevum gloria tibique laudes concinamus inclytas aeterne nate sit superne spiritus honor tibi decusque sancta jugiter laudetur omne trinitas per saeculum | Amen Vincula Petri
a01573:02 HV Patri perenne sit per aevum gloria tibique laudes concinamus inclytas aeterne nate sit superne spiritus honor tibi decusque sancta jugiter laudetur omne trinitas per saeculum Vincula Petri
a01575 H Regis superni nuntia domum paternam deseris terris Teresa barbaris Christum datura aut sanguinem | Sed te manet suavior mors poena poscit dulcior divini amoris cuspide in vulnus icta concides | O caritatis victima tu corda nostra concrema tibique gentes creditas Averni ab igne libere | Sit laus patri cum filio et spiritu paraclito tibique sancta trinitas nunc et per omne saeculum | Amen Teresiae Virginis
a01576 H Haec est dies qua candidae instar columbae caelitum ad sacra templa spiritus se transtulit Teresiae | Sponsique voces audiit veni soror de vertice Carmeli ad agni nuptias veni ad coronam gloriae | Te sponse Jesu virginum beati adorent ordines et nuptiali cantico laudent per omne saeculum | Amen Teresiae Virginis
a01577 H Placare Christe servulis quibus patris clementiam tuae ad tribunal gratiae patrona virgo postulat | Et vos beata per novem distincta gyros agmina antiqua cum praesentibus futura damna pellite | Apostoli cum vatibus apud severum judicem veris reorum fletibus exposcite indulgentiam | Vos purpurati martyres vos candidati praemio confessionis exsules vocate nos in patriam | Chorea casta virginum et quos eremus incolas transmisit astris caelitum locate nos in sedibus | Auferte gentem perfidam credentium de finibus ut unus omnes unicum ovile nos pastor regat | Deo patri sit gloria natoque patris unico sancto simul paraclito in sempiterna saecula | Amen Omnium Sanctorum
a01578 H Salutis aeternae dator Jesu redemptis subveni virgo parens clementiae dona salutem servulis | Vos angelorum milia patrumque caetus agmina canora vatum vos reis precamini indulgentiam | Baptista Christi praevius summique caeli claviger cum ceteris apostolis nexus resolvant criminum | Cohors triumphans martyrum almus sacerdotum chorus et virginalis castitas nostros reatus abluant | Quicumque in alta siderum regnatis aula principes favete votis supplicum qui dona caeli flagitant | Virtus honor laus gloria deo patri cum filio sancto simul paraclito in saeculorum saecula Omnium Sanctorum
a01578:01 HV Salutis aeternae dator Jesu redemptis subveni virgo parens clementiae dona salutem servulis Omnium Sanctorum
a01578:02 HV Vos angelorum milia patrumque coetus agmina canora vatum vos reis precamini indulgentiam Omnium Sanctorum
a01578:03 HV Baptista Christi praevius summique caeli claviger cum ceteris apostolis nexus resolvant criminum Omnium Sanctorum
a01578:04 HV Cohors triumphans martyrum almus sacerdotum chorus et virginalis castitas nostros reatus abluant Omnium Sanctorum
a01578:05 HV Quicumque in alta siderum regnatis aula principes favete votis supplicum qui dona caeli flagitant Omnium Sanctorum
a01578:06 HV Virtus honor laus gloria deo patri cum filio sancto simul paraclito in saeculorum saecula Omnium Sanctorum
a01578.1 H Avete solitudinis claustrique mites incolae qui pertulistis impios coetus furentis tartari | Cohors triumphans martyrum almus sacerdotum chorus et virginalis castitas nostros reatus abluant | Quicumque in alta siderum regnatis aula principes favete votis supplicum qui dona caeli flagitant | Virtus honor laus gloria deo patri cum filio sancto simul paraclito in saeculorum saecula
a01578.1:01 HV Avete solitudinis claustrique mites incolae qui pertulistis impios coetus furentis tartari
a01579 H Exsultet orbis gaudiis caelum resultet laudibus apostolorum gloriam tellus et astra concinunt | Vos saeculorum judices et vera mundi lumina votis precamur cordium audite voces supplicum | Qui templa caeli clauditis serasque verbo solvitis nos a reatu noxios solvi jubete quaesumus | Praecepta quorum protinus languor salusque sentiunt sanate mentes languidas augete nos virtutibus | Ut cum redibit arbiter in fine Christus saeculi nos sempiterni gaudii concedat esse compotes | Patri simulque filio tibique sancte spiritus sicut fuit sit jugiter saeculum per omne gloria Comm. Apostolorum et Evangelistarum
a01579:01 HV Exsultet orbis gaudiis caelum resultet laudibus apostolorum gloriam tellus et astra concinunt Comm. Apostolorum et Evangelistarum
a01579:02 HV Vos saeculorum judices et vera mundi lumina votis precamur cordium audite voces supplicum Comm. Apostolorum et Evangelistarum
a01579:03 HV Qui templa caeli clauditis serasque verbo solvitis nos a reatu noxios solvi jubete quaesumus Comm. Apostolorum et Evangelistarum
a01579:04 HV Praecepta quorum protinus languor salusque sentiunt sanate mentes languidas augete nos virtutibus Comm. Apostolorum et Evangelistarum
a01579:05 HV Ut cum redibit arbiter in fine Christus saeculi nos sempiterni gaudii concedat esse compotes Comm. Apostolorum et Evangelistarum
a01579:06 HV Patri simulque filio tibique sancte spiritus sicut fuit sit jugiter saeculum per omne gloria Comm. Apostolorum et Evangelistarum
a01588a HV Specie ...
a01590 H Caelestis urbs Jerusalem beata pacis visio quae celsa de viventibus saxis ad astra tolleris sponsaeque ritu cingeris mille angelorum millibus | O sorte nupta prospera dotata patris gloria respersa sponsi gratia regina formosissima Christo jugata principi caeli corusca civitas | Hic margaritis emicant patentque cunctis ostia virtute namque praevia mortalis illuc ducitur amore Christi percitus tormenta quisquis sustinet | Scalpri salubris ictibus et tunsione plurima fabri polita malleo hanc saxa molem construunt aptisque juncta nexibus locantur in fastigio | Decus parenti debitum sit usquequaque altissimo natoque patris unico et inclyto paraclito cui laus potestas gloria aeterna sit per saecula | Amen In Dedicatione Ecclesiae
a01591 H Alto ex olympi vertice summi parentis filius ceu monte desectus lapis terras in imas decidens domus supernae et infimae utrumque junxit angulum | Sed illa sedes caelitum semper resultat laudibus deumque trinum et unicum jugi canore praedicat illi canentes jungimur almae sionis aemuli | Haec templa rex caelestium imple benigno lumine huc o rogatus adveni plebisque vota suscipe et nostra corda jugiter perfunde caeli gratia | Hic impetrent fidelium voces precesque supplicum domus beatae munera patrisque donis gaudeant donec soluti corpore sedes beatas impleant | Decus parenti debitum sit usquequaque altissimo natoque patris unico et inclyto paraclito cui laus potestas gloria aeterna sit per saecula | Amen In Dedicatione Ecclesiae
a01592 H Nullis te genitor blanditiis trahit non vitae caperis divitis otio gemmarumve nitore regnandive cupidine | Diris non acies te gladii minis nec terret perimens carnificis furor nam mansura caducis praefers gaudia caelitum | Nunc nos e superum protege sedibus clemens atque preces dum canimus tua quaesitam nece palmam pronis auribus excipe | Sit rerum domino jugis honor patri et natum celebrant ora precantium divinumque supremis flamen laudibus efferant | Hermenegildi
a01593 H Te splendor et virtus patris te vita Jesu cordium ab ore qui pendent tuo laudamus inter angelos | Tibi mille densa millium ducum corona militat sed explicat victor crucem Michael salutis signifer | Draconis hic dirum caput in ima pellit tartara ducemque cum rebellibus caelesti ab arce fulminat | Contra ducem superbiae sequamur hunc nos principem ut detur ex agni throno nobis corona gloriae | Patri simulque filio tibique sancte spiritus sicut fuit sit jugiter saeculum per omne gloria | Amen Appar. Michaelis
a01595 H Antra deserti teneris sub annis civium turmas fugiens petisti ne levi posses maculare vitam crimine linguae | Praebuit durum tegumen camelus artubus sacris strophium bidentes cui latex haustum sociata pastum mella locustis | Caeteri tantum cecinere vatum corde praesago jubar affuturum tu quidem mundi scelus auferentem indice prodis | Non fuit casti spatium per orbis sanctior quisquam genitus Joanne qui nefas saecli meruit lavantem tingere lymphis | Sit decus patri genitaeque proli et tibi compar utriusque virtus spiritus semper deus unus omni temporis aevo | Amen Joannis Baptistae
a01596 H O nimis felix meritique celsi nesciens labem nivei pudoris praepotens martyr nemorumque cultor maxime vatum | Serta ter denis alios coronant aucta crementis duplicata quosdam trina te fructu cumulata centum nexibus ornant | Nunc potens nostri meritis opimis pectoris duros lapides revelle asperum planans iter et reflexos dirige calles | Ut pius mundi sator et redemptor mentibus culpae sine labe puris rite dignetur veniens beatos ponere gressus | Laudibus cives celebrent superni te deus simplex pariterque trine supplices et nos veniam precamur parce redemptis | Amen Joannis Baptistae
a01597 H Decora lux aeternitatis auream diem beatis irrigavit ignibus apostolorum quae coronat principes reisque in astra liberam pandit viam | Mundi magister atque caeli janitor Romae parentes arbitrique gentium per ensis ille hic per crucis victor necem vitae senatum laureati possident | O Roma felix quae duorum principum es consecrata glorioso sanguine horum cruore purpurata ceteras excellis orbis una pulchritudines | Sit trinitati sempiterna gloria honor potestas atque jubilatio in unitate quae gubernat omnia per universa saeculorum saecula | Amen Petri, Pauli
a01597:04 HV Sit trinitati sempiterna gloria honor potestas atque jubilatio in unitate quae gubernat omnia per universa saeculorum saecula Petri, Pauli
a01598 H Martinae celebri plaudite nomini cives Romulei plaudite gloriae insignem meritis dicite virginem Christi dicite martyrem | Haec dum conspicuis orta parentibus inter delicias inter amabiles luxus illecebras ditibus affluit faustae muneribus domus | Vitae despiciens commoda dedicat se rerum domino et munifica manu Christi pauperibus distribuens opes quaerit praemia caelitum | A nobis abigas lubrica gaudia tu qui martyribus dexter ades deus une et trine tuis da famulis jubar quo clemens animos beas | Amen Martinae
a01602 H Ecce lignum gloriosum in quo dudum pensa sunt christi salvatoris membra mundum redimentia fletu producentes omnes preces hic prosternite
a01616 H Hujus oratu deus alme nobis debitas poenas scelerum remitte ut tibi puro resonemus almum pectore carmen | Sit decus patri genitaeque proli et tibi compar utriusque virtus spiritus semper deus unus omni temporis aevo | Amen Pro nec Virgine nec Martyre
a01624 H Crux fidelis inter omnes arbor una nobilis nulla talem silva profert flore fronde et germine dulce lignum dulce clavum dulce pondus sustinet | Ab ore verbum prolatum nuntiante angelo alti genitoris sacrum inlustravit uterum Marie virginis alme ad salutem gentium | Beata virtus caelestis quae suscepit fragile corpus ut ruentem sursum elevaret hominem quod male priscorum culpa parentum prostraverat | Cessus ictus flagellorum sustulit opprobria sputis vultum sorditatus laureatus vepribus deputatus cum iniquis ad mortem crudeliter | Delicta tulit et cuncta diluit facinora Christus redemptor quae pius dei patris unicus per crucis alme tropheum lavit omne saeculum | Exaltatus Jesus Christus in crucis patibulo austu fellis et aceti propinatus poculo lancea latus perfossum profluit miraculum | Fugiens sol obscuratur cernens mortem domini luctuosam infert mundo tenebrae caliginem monumenta patuerunt velum templi scissum est | Gaudium fessis laturus fregit portas inferi antra Erebi illustrans spoliavit tartara eruit victo serpente beatorum animas | Hebraei tunc a Pilato postulant custodiam militum qui ad sepulcrum excubarent vigils quos terruit et fugavit visio angelica | Illico surgente Christo omnis terra tremuit mortuos olim sepultos tunc viventes reddidit nuntius caelestis inquit resurrexit dominus | Karorum discipulorum corda mulcens loquitur hortans pie ac benigne sacris mulieribus ut irent in galilaea viderentque dominum | Laeti cernunt regem regum magistrum discipuli quos per dies quadragenos visitavit saepius demumque regna caelorum ascendit in gloriam | Munus inde mittens suis spiriuns paracliti cujus accensi calore locuti discipuli cunctis gentibus stupenda divina magnolia | Nostris ipse Jesus Christus finem ponat scandalis qui pro nobis dira probra sustulit ab impiis omne facinus explodat hic a nobis miseris | Orrida procul remota averni supplicia adepturos nos assumat paradisi gaudia potiri ut mereamur caeli habitacula | Praeferentes signum crucis angelorum agmina cernui venturo regi praebentes obsequie terrore concussa ruet cuncta mundi machina | Cum terribili clangore tubarum vox caelitus sonuerit ut extinctos terra reddat mortuos reddituri rationem Christo regi domino | Radii solis ad instar Christus judex veniet collaturus piis regnum impiis supplicium crux nos tunc alma protegat et ab ira eruat | Sanctis ut simul uniti evadarmus tartara proculque laeva deserta teneamus dexteram ut cum Christo potiamur infinitam gloriam | Terram vivorum ingressi cum choro angelico liberi a maledicto erebi supplicio exsules effecti procul a mortis exitio | Ultra nec mortem passuri nec doloris stimulos nulla restabit mundana fragilis occasio nec supererit antiqui hostis colluctatio | Christus erit salus nostra Christus gloriatio Christus vita atque regnum dulcisque refection qui pro nobis semedipsum tradidit supplicio | Fixis genibus prostrate adoremus inclytam crucem quam ascendit olim pro mundi nequitia ut contrita lederetur zabuli superbia | Zelo draconis subacto polorum fastigia penetravit secum ferens electorum agmina cum quibus nobis concedat vivere per saecula
a01624:01 HV Crux fidelis inter omnes arbor una nobilis nulla talem silva profert flore fronde et germine dulce lignum dulce clavum dulce pondus sustinet
a01624:02 HV Ab ore verbum prolatum nuntiante angelo alti genitoris sacrum inlustravit uterum Marie virginis alme ad salutem gentium
a01624:03 HV Beata virtus caelestis quae suscepit fragile corpus ut ruentem sursum elevaret hominem quod male priscorum culpa parentum prostraverat
a01624:04 HV Cessus ictus flagellorum sustulit opprobria sputis vultum sorditatus laureatus vepribus deputatus cum iniquis ad mortem crudeliter
a01624:05 HV Delicta tulit et cuncta diluit facinora Christus redemptor quae pius dei patris unicus per crucis alme tropheum lavit omne saeculum
a01624:06 HV Exaltatus Jesus Christus in crucis patibulo austu fellis et aceti propinatus poculo lancea latus perfossum profluit miraculum
a01624:07 HV Fugiens sol obscuratur cernens mortem domini luctuosam infert mundo tenebrae caliginem monumenta patuerunt velum templi scissum est
a01624:08 HV Gaudium fessis laturus fregit portas inferi antra Erebi illustrans spoliavit tartara eruit victo serpente beatorum animas
a01624:09 HV Hebraei tunc a Pilato postulant custodiam militum qui ad sepulcrum excubarent vigils quos terruit et fugavit visio angelica
a01624:10 HV Illico surgente Christo omnis terra tremuit mortuos olim sepultos tunc viventes reddidit nuntius caelestis inquit resurrexit dominus
a01624:11 HV Karorum discipulorum corda mulcens loquitur hortans pie ac benigne sacris mulieribus ut irent in galilaea viderentque dominum
a01624:12 HV Laeti cernunt regem regum magistrum discipuli quos per dies quadragenos visitavit saepius demumque regna caelorum ascendit in gloriam
a01624:13 HV Munus inde mittens suis spiriuns paracliti cujus accensi calore locuti discipuli cunctis gentibus stupenda divina magnolia
a01624:14 HV Nostris ipse Jesus Christus finem ponat scandalis qui pro nobis dira probra sustulit ab impiis omne facinus explodat hic a nobis miseris
a01624:15 HV Orrida procul remota averni supplicia adepturos nos assumat paradisi gaudia potiri ut mereamur caeli habitacula
a01624:16 HV Praeferentes signum crucis angelorum agmina cernui venturo regni praebentes obsequie terrore concussa ruet cuncta mundi machina
a01624:17 HV Cum terribili clangore tubarum vox caelitus sonuerit ut extinctos terra reddat mortuos reddituri rationem Christo regi domino
a01624:18 HV Radii solis ad instar Christus judex veniet collaturus piis regnum impiis supplicium crux nos tunc alma protegat et ab ira eruat
a01624:19 HV Sanctis ut simul uniti evadarmus tartara proculque laeva deserta teneamus dexteram ut cum Christo potiamur infinitam gloriam
a01624:20 HV Terram vivorum ingressi cum choro angelico liberi a maledicto erebi supplicio exsules effecti procul a mortis exitio
a01624:21 HV Ultra nec mortem passuri nec doloris stimulos nulla restabit mundana fragilis occasio nec supererit antiqui hostis colluctatio
a01624:22 HV Christus erit salus nostra Christus gloriatio Christus vita atque regnum dulcisque refection qui pro nobis semedipsum tradidit supplicio
a01624:23 HV Fixis genibus prostrate adoremus inclytam crucem quam ascendit olim pro mundi nequitia ut contrita lederetur zabuli superbia
a01624:24 HV Zelo draconis subacto polorum fastigia penetravit secum ferens electorum agmina cum quibus nobis concedat vivere per saecula
a01640 A Tu gloria Jerusalem tu laetitia Israel tu honorificentia populi nostri Conceptio Mariae
a01641 A Vox enim tua dulcis et facies illa tua decora nimis Conceptio Mariae
a01643 W Immaculata conceptio est hodie sanctae Maria virginis R. Cujus innocentia inclyta cunctas laetificat devotas animas Conceptio Mariae
a01644 A Quam pulchri sunt gressus tui filia principis collum tuum sicut turris eburnea oculi tui divini et comae capitis tui sicut purpura regis quam pulchra es et quam decora carissima alleluia Conceptio Mariae
a01645 I Immaculatam conceptionem virginis Mariae celebremus Christum ejus praeservatorem adoremus dominum Conceptio Mariae
a01649 A Quid videtis in Sulamite nisi choros castrorum Conceptio Mariae
a01650 A A custodia matutina usque ad noctem speravit Maria in domino quia copiosa apud eum redemptio Conceptio Mariae
a01655 A Paratum cor meum deus paratum cor meum Sabb. Hebd. 2 p. Ep.
a01656 A Salve virginum gemma Margarita ante Dominum fulgens caelo sita vi gravaminum a nobis que sita pestis criminum per te sit sopita morbis hominum sis salus et vita Margaritae
a01657 Va Initium sancti evangelii secundum Mattheum gloria tibi domine Nativitas Domini
a01658 Tp Facture tue rex fulget sacrata dies ista | Cum virgine fecundata sidereum honnus innuba | Rerum creator opus implevit | Promissum intemerata conserva | Sidera lux nova mundo toto polo gracia | Sponsus ovans speciosus formans talamum hominum figura | Nos quoque ipsum regem conlaudemus | Veneremus voce humillima | Nos elevet summa gaudia fluenta caelestia | Fabrice mundi Nativitas Domini
a01661 A Gaude felix femina tecum caeli agmina hodie laetantur sed plus chori virginum collaudantes dominum tecum jocundantur castitatis lilium per fide martirium inte venerantur. Margaritae
a01662 I Adoremus Dominum quem collaudat margarita cum et choreis virginum ut pro nobis sit audita Margaritae
a01663 A Sancte vult conubium princeps anxiatus sed contentus nimium extitit iratus Margaritae
a01665 A Ecce positus est hic in ruinam et in resurrectionem multorum et in signum cui contradicetur et tuam ipsius animam pertransibit gladius
a01673 A Dicunt domino laudes trucidati ab Herode lactentes loquuntur sanguine quia lingua non possunt passione canuit quia sermone non norunt occisi praedicant quod vivi non poterant Nat. Innocentium
a01675 A Et unde hoc mihi ut veniat mater domini mei ad me ecce enim ut facta est vox salutationis tuae in auribus meis exsultavit in gaudio infans in utero meo et beata es Maria quae credidisti perficientur in te quae dicta sunt tibi a domino Annuntiatio Mariae
a01676 A Lava me domine ab iniquitate mea et a peccato meo munda me Dom. Quinquagesimae
a01677 A Laudate deum in excelsis Dom. Quinquagesimae
a01678 A Populus acquisitionis annuntiate virtutes ejus qui vos de tenebris vocavit in admirabile lumen suum et ovantes psallite Dom. Resurrectionis
a01680a AV Spiritus sanctus procedens a throno apostolorum pectora invisibiliter hodie perlustravit potentia
a01681 R Angelus autem domini descendit cum Azaria et sociis ejus in fornace et excussit flammam ignis de fornace et fecit medium fornacis quasi ventum roris flantem
a01681a V Tres video viros in medio ignis et aspectus quarti

Pages