Search chants
Displaying 34501 - 34600 of 63326
| Cantus ID | Genre | Incipit | Usual Feast |
|---|---|---|---|
| a01305 | A | Inclytus et mirae sanctitatis praesul Willibaldus dum vestigia salvatoris gressibus et operae cordae et corporae studiosus consequeretur et nec passum pedis intactum praeteriret quot labores obitur pertulisset nulla sufficit lingua enararre | Willibaldi |
| a01306 | A | Humanum fere ultra modum affectus est tyrannide barbarorum diutino carceris squalore famis sitis algoris acerbitate gravissima infirmitate sed haec omnia sanctus vir pro deliciis et epulis computavit | Willibaldi |
| a01306a | V | Ecce vir oriens nomen ejus ipse exstruet templum domino | Willibaldi |
| a01307 | A | In Gazae terminis apud sanctum Mathiam inter missarum sollemnia lumen oculorum amisit et duos menses caecus permansit reversus autem Jerusalem in ecclesia ubi sancta crux est inventa visionem recepit | Willibaldi |
| a01308 | A | Septimo demum anno postquam a patria exivit cum deus illum nostrae infirmitatis archiatrum praedestinaret de Jerusalem movens Constantinopolim venit duos ibi annos moratus inde rursus fretum reverberans per Siciliam et Calabriam in montem Cassinum ascendit ad sanctum Benedictum | Willibaldi |
| a01309 | A | Ibi decem annorum aestatibus sub regula ejus districtissime vixit post haec a Gregorio papa Romano cum licentia sui abbatis transmissus est ad sanctum Bonifacium Mogontinae sedis archiepiscopum quem ille gratulabundus videns magno honore et gaudio suscepit | Willibaldi |
| a01310 | A | Sanctus Bonifacius contracto mox antistitum collegio beatum et deo dignissimum Willibaldum totius cleri plebisque suffragio ordinavit episcopum et consecrato Aureatensem commendavit cathedram agite dum fratres promiscui sexus et omnes in mensas creatori nostro conferamus laudes qui talem gregi suo procuravit pastorem | Willibaldi |
| a01311 | A | Sublimatus pontificalis insulae sacerdotio beatus Willibaldus qualem se moribus postea et omnibus suis actibus gesserit indicio fuit ante ordinationem prior ejus conversatio | Willibaldi |
| a01312 | A | Revera mundo mortuus cordis puritate et omni studiorum intentione deo soli vixit saecularia flocci faciens aciem mentis vitam direxit in contemplativam | Willibaldi |
| a01313 | A | Quam dilectus acceptus quae foret regi supo Christo domino ipse declaravit qui relictas propter se domus et agros centuplo illi restituit et miraculis signorumque variis virtutibus praepotentem effecerat | Willibaldi |
| a01314 | A | Surdos caecos mutos mancos claudos multifariam debiles curat daemonia ab obsessis fugat aegrotus quisque quod indiget sine mora laetus reportat et quod summa salus est quod et maxima sospitas est penitens criminum suorum promeretur indulgentiam | Willibaldi |
| a01315 | A | Subditam sibi barbarica feritate plebem doctor magnificus norma justitiae per domuit verbis et exemplis perinde reformavit robaravit instruxit suo ut sequaces in superna sede sanctis et electis dei collocaret cohaeredes | Willibaldi |
| a01316 | R | Sanctus Willibaldus portabit gloriam et sedebit et dominabitur et erit sacerdos super solio suo | Willibaldi |
| a01316a | V | Ecce vir oriens nomen ejus ipse exstruet templum domino | Willibaldi |
| a01318 | A | Post transactum suae angelicae vitae cursum regi caelorum cui semper sine querela fortis athleta militavit hodierna luce spiritum reddidit nobis suis famulis sanctissimum corpus salutis pignus reliquit nunc instantissimas illi preces cuncti communi voto fundamus ut gregem suum visitet protegat custodiat peccatis omnibus absolvat et ad regna polorum ubi ipse cum Christo et angelis ejus in aeternum tripudiat glorioso illum triumpho victor cum palma perducat | Willibaldi |
| a01320 | Va | Per omnia saecula saeculorum | Amen | Ad Missam |
| a01320:cs | Va | Na všecky věky věkoma | Amen | Ad Missam |
| a01321 | Va | Dominus vobiscum | Et cum spiritu tuo | Ad Missam |
| a01322 | W | Sursum corda R. Habemus ad dominum | Ad Missam |
| a01323 | W | Gratias agamus domino deo nostro R. Dignum et justum est | Ad Missam |
| a01324 | Va | Oremus | Praeceptis salutaribus moniti et divina institutione formati audemus dicere | Ad Missam |
| a01324:cs | Va | Modlme se | Přikázáním spasitedlným (...) | Ad Missam |
| a01325 | Va | Pax domini sit semper vobiscum | Et cum spiritu tuo | Ad Missam |
| a01325:cs | Va | Pokoj boží buď vždycky (...) | Ad Missam |
| a01326 | A | Radix flos et germen caelestium pascuorum et omnium sane doctrinae dogmatum robur et columen christianitatis redolet ultra omnia aromata fortis et invictus Christi vernaculus almus Wunnebaldus qui inter alios confessores et sanctos abbates crystallum splendet nivem candet rosam rutilat lunam lucet te sanctissime pater cernuis vocibus effusis precibus pariter imploramus ut nobiscum omnes ad tuum caelestem transitum collectos ope tua praevenias persequaris solito foveas auxilio ut criminum sordibus expurgati tuo natali digne valeamus deservire | Wunnibaldi |
| a01327 | I | Verum summum et aeternum regem Christum qui dilectum suum sanctum Wunnebaldum suorum hodie sociavit caetibus sanctorum nos populus ejus et pascuae illius oviculae cantando laudando super omnia exaltando venite adoremus | Wunnibaldi |
| a01328 | A | Sanctus Wunnebaldus Christi confessor gloriosus abbas et sanctissimus de gente Anglisaxonum stirpe regia ortus fuit | Wunnibaldi |
| a01329 | A | Hic antequam decem annorum metam emergeret spretis omnibus puerilis vitae lasciviis rebus et pompis totum se dei servatio mancipavit intricare | Wunnibaldi |
| a01330 | A | His transactis magna dispensatione Christi et arcessione fratris sui Germani ad artiorem divinae contemplationis regulam totis nisibus se studuit | Wunnibaldi |
| a01331 | A | Patriam parentes consanguineos affines notos et omnes qui illum loco filii colebant et quibus ipse virtutum praerogativis redimitus praeceteris cordi erat | Wunnibaldi |
| a01332 | A | Hereditatem possessiones regales substantiam totam Christi amore relinquens peregre perfectus cum patre simul et fratre Romam iter direxit | Wunnibaldi |
| a01333 | A | Trajecto Mediterranea maris sinu per longos Hesperiae fines populosam urbem Luccam devenit relicto ibi patre mortuo et ad sanctum Frigdianum magnifice sepulto | Wunnibaldi |
| a01334 | A | His ita gestis quam coeperat viam aggressus ambulando reptando scandendo montes valles plana confragosa difficulter superando Romam laetus pervenit | Wunnibaldi |
| a01335 | A | Hanc ingressus rapido cursu Hilari vultu ad ecclesiam sancti Petri perruit et ante confessionem se prosternens uberrimus lacrimarum rivulis ipsam perfundens laudes et preces permiscuit | Wunnibaldi |
| a01336 | A | Infra et extra urbem loca sanctorum quodquod erant circumquaque jacentia prope sive longe inquirebat visitabat frequentabat voto demum satis faciens vigiliis jejuniis orationibus tam fortiter insudabat ut vix spiritum contrahaeret | Wunnibaldi |
| a01338 | R | Quod regressionem in patriam conatus est non hoc affectu patriae vel parentum intenderat sed quocumque suorum vel aliorum posset mundo renunciare compulisset | Wunnibaldi |
| a01338a | V | Illosque de saeculi transeuntis vanitate praemoneret et iterum revertendo Romam secum reduceret | Wunnibaldi |
| a01339 | R | Nativos propriae telluris cardines visitando magna usus prosperitate intravit statimque ingentia propinquis et amicis susceptus est gaudio quibus ille continuo aeternae spargebat indefessus semina vitae | Wunnibaldi |
| a01339a | V | Adveniens constipatus est multis suorum civium milibus illum ardenter videre et ab eo verbum salutis et mansurae felicitatis percipere cupientibus | Wunnibaldi |
| a01343 | R | Cum corda et mentes eorum in dei servitio confortaret et plerosque illorum paenitus mundo abstractos caelesti doctrina irradiaret quosdam secum ducendo Romam celeriter regressus est | Wunnibaldi |
| a01343a | V | Omnibus rite dispositis et ut lex divina poscebat digestis cum multo merore suorum illum retinere volentium | Wunnibaldi |
| a01345 | R | Romam reverso et spatio temporis decurso sanctus Bonifacius pontifex et martyr Christi gloriosus Romam venit beatum Petrum apostolorum principem exoratum suaque secutione commendandum | Wunnibaldi |
| a01345a | V | Inter procellas et turbines mundi sollicite conversatus ut haec pericula evadendi manum illi porrigeret et in littore quieto collocaret | Wunnibaldi |
| a01346 | R | Et cum ibi tunc sanctum Wunnebaldum pervidente domino invenisset magno repletus est gaudio quod talem et tante sanctitatis virum et jure consanguinitatis sibi astrictum maximum sui officii momentum in illo sibi deus ostenderet | Wunnibaldi |
| a01346a | V | Statimque illum blandis et suavibus agressus est sermonibus rogans et multum precatus ut revertens in Franciam cooperator sibi esset messis aeterne eo quod | Wunnibaldi |
| a01348 | R | Sanctus sancto talem dedit responsionis summam de ad omnia promptum et paratum fore quae suadaret et juberet magisque ejus precepto et auctoritati satis facere quam suae voluntati inobediens indulgere | Wunnibaldi |
| a01348a | V | Hoc responso laetus et hilaris effectus illum cum suis remisit in Germaniam quia persensit sibi eum plus oboedire | Wunnibaldi |
| a01349 | R | Sanctus Wunnebaldus per Galliam iter accelerando Thuringiam usque pervenit et ibi ab eodem sanctissimo viro Bonifacio in presbyterii gradum promotus septem ecclesiarum regimen suscepit | Wunnibaldi |
| a01349a | V | In omnibus quae gesserat tam prudenter se agebat ut cunctis notum et certum esset ipsum deum omnes actus ejus dirigere et ordinare et idcirco tam sanctus | Wunnibaldi |
| a01350 | R | Aliquanto deinde transacto annorum spacio ut latius praedicando propagaret sementem evangelici sermonis errorum variis excessibus implicatam ingressus Bajoariam Odilonem adiit ducem ut ejus auxilio ejusque potestate coeptum perficeret votum | Wunnibaldi |
| a01350a | V | Cum comperisset nobilem et victoriosam norice telluris gentem densis et diversis peccatorum tenebris offuscatam multimodas domino instanter effudit supplicationes | Wunnibaldi |
| a01351 | A | Beatus Wunnebaldus gloriosi ducis fretus auspicio totam Bajoariam per trium annorum revolutiones monendo increpando blandiendo dulcibus amara per miscendo diversorum quisquiliis facinorum emaculavit | Wunnibaldi |
| a01352 | A | Post haec Mogontiam rediens a sancto Bonifacio humanissimae susceptus est et magna ibi saecularis vitae dignitate sed multo majore rectae conversationis rumore inter omnes insignis habebat | Wunnibaldi |
| a01353 | A | Inde discendens eo potissimum quod illam terram ubertas vini perfunderat quam monachiali regulae non parum obstare callebat et quasi naufragium abhorrebat ad fratrem suum sanctum Willibaldum revertens Heidenheim pervenit | Wunnibaldi |
| a01354 | A | Empto ibi devicinis agello ecclesiam fabricavit monasterium construxit monachos congessit eorum vitam ad unguem usque limavit paganismo deditos et barbarorum more viventes Sualaveldos ad viam convertit justitiae | Wunnibaldi |
| a01356 | A | Mens ejus humilis et deo devota numquam de saecularium gloria honorum elata jactantia non extollebatur irrogata non laude laetabatur humana nec reprehensione pravorum inpulsa precipitabatur in iram sed in adversis et prosperis aequa se trutina ponderabat | Wunnibaldi |
| a01357 | A | Illuster ille et prudens populi pedagogus monachiale apum examen quod suo dominus subrogavit magisterio sine paupertate et nuditate sine divitiis absque murmuratione cum divinis saecularibusque alimentis ubertim pascebat et ad alvearia mellis illexerat aeterna | Wunnibaldi |
| a01358 | A | O ineffabile opus conditoris o infinita pietas salvatoris o inscrutabilis majestas et bonitas redemptoris laudes illi et gratias referimus quod super longa locorum stadia super gelidas marium fluminumque latices ab extremo solis occasu ad primum aurorae ortum tam dispari termino talem suo gregi pastorem talem suo populo patronum procuravit dirigere atque isto in loco suis solatio pausare | Wunnibaldi |
| a01359 | R | Trium et quattuor annorum discursibus in hoc studio felicissime consumptis pauper et dives Wunnebaldus aeterni regis famulus in patriam repedare statuit | Wunnibaldi |
| a01359a | V | Cum peragrasset omnia ecclesiarum sacraria et cupidam sui ipsius mentem cuncta circuendo satiaret | Wunnibaldi |
| a01361 | A | Adest namque beatae Walburgis sacratissima dies in qua felicis cursum vitae feliciori fine complevit | Walburgae |
| a01362 | I | Beata Walburgis Christi virgo triumphat coronata in caelis | Walburgae |
| a01363 | A | Post discessum fratrum germanorum Willibaldi antistitis et Winnebaldi egregii confessoris virgo Walburgis cenobialis militiam disciplinae Christo favente suscepit | Walburgae |
| a01365 | A | Cum autem in puro ejus pectore exuberavit religio castitatis coepit etiam pollere virtutibus | Walburgae |
| a01366 | A | Ardens namque virgo Christi flamma divini spiritus corporeas contempsit voluptates | Walburgae |
| a01368 | R | Eodem vero die priusquam ecclesiam ad quam ferebantur reliquiae virginis inferentur puer alter simili passione multatus celeri sanitati est restitutus | Walburgae |
| a01368a | V | Mox ergo ut tenui corporis membra languenti a sanctae matris nostrae presidiis obtulit | Walburgae |
| a01370 | A | Dumque jam dictante rei et temporis ratione domum cujusdam conprovincialis viri inviseret moribunda viscera languentis natae reparavit vitae | Walburgae |
| a01371 | A | Quadam ergo volventis anni circuli nocte dum caereali lumine privaretur lumen aetheriae lampadis cenaculum sacrae virginis lustrans emicuit | Walburgae |
| a01372 | A | Quo viso miraculo non ad humanae laudis est conversa favorem sed veram in arce pectoris humilitatem servavit | Walburgae |
| a01373 | R | Advenit quidam rusticus contractus et curvus cellam beatae virginis introivit protinus nodosa congeries artuum protensa est | Walburgae |
| a01373a | V | Cumque humi pavidus sterneretur et diutius quasi redditurus animam palpitaret | Walburgae |
| a01374 | R | Tuae preterea virginis presidia requirentes venere mulieres manuum curvedine inhonestae quae missarum sollemnia dum astarent mox affuit Christi virtus et utraque adepta pristina sanitate laetae ad propria repedarunt | Walburgae |
| a01374a | V | Hae dum erectis ad superos oculos cordis et corporis auxilium a domino poposcissent et supplici devotione rogarent | Walburgae |
| a01375 | R | Pauper quidam ex utero matris caecus oratorium sanctae matris introivit ibique preces divitissimas fudit et visum quem quaesierat recepit | Walburgae |
| a01375a | V | Cum subito dilapsus in terram coepit pallida membra saxoso volutare tellure et quasi ultimum clausurus diem sese in pavimento reflectere | Walburgae |
| a01376 | A | Non immerito ista virgo laudatur quae semetipsam ut aurum in fornace probavit | Walburgae |
| a01377 | A | Ecce quae habuit pro deo obscuritatem praeparavit illi dominus claritatem in sempiternum | Walburgae |
| a01378 | A | Dilecta deo in omnibus et laudibus et actibus modo suis meritis praesidium fert populis | Walburgae |
| a01379 | R | Ecce virgo prudens quae aedificavit domum suam supra petram in cujus sancto corpore non est inventa labes quia deus elegit eam in sponsam sibi | Walburgae |
| a01379a | V | Ecce vera Christi famula in qua dolus non est | Walburgae |
| a01380 | A | Factum est proelium in caelo Michael et angeli ejus proeliabantur cum dracone et draco pugnabat et angeli ejus et non valuerunt neque locus inventus est eorum amplius in caelo alleluia | Michaelis |
| a01380a | AV | Et audita est in caelo magna vox sanctorum dicentium nunc facta est salus et virtus et regnum deo nostro et potestas christi ejus quia projectus est accusator fratrum nostrorum qui accusabat illos ante conspectum dei nostri die ac nocte alleluia | Michaelis |
| a01380b | AV | Propterea laetamini caeli et qui habitatis in eis | Michaelis |
| a01382 | TpBD | Stella fulget hodie produxit ad praesepe magos ab oriente qui invento puero benedicamus domino R. Adorantes puerum offerentes thus et aurum myrrhamque mortalium reversi sunt ad patriam reddunt deo gratias | Epiphania |
| a01382.1 | TpBD | Stella fulgens hodie conduxit ad praesepe magos ab oriente qui invento puero dicunt laudes domino R. Adorantes puerum dant myrrham thus et aurum et laudantes dominum et revertentes ad Saba dicunt deo gratias | Epiphania |
| a01382.2 | TpBD | Stella fulget hodie quae dixit ad praesepe magos ab oriente qui invento puero benedicamus domino R. Offerentes munera thus et aurum myrrhamque mortalium revertentes ad Saba deo dicamus gratias | Epiphania |
| a01383 | A | Palmae fuerunt in manibus sanctorum et magnum clamorem canebant salus deo nostro sedenti super throno et agno | Dom. in Palmis |
| a01384 | Va | Qui hanc aquam regenerandis hominibus praeparatam arcana sui luminis admixtione fecundet ut sanctificatione concepta ab immaculato divini fontis utero in novam renatam creaturam progenies caelestis emergat et quos aut sexus in corpore aut aetas discernit in tempore omnes in unam pariat gratiam mater infantiam procul ergo hinc jubente te domine omnis spiritus inmundus abscedat procul ergo tota nequitia diabolicae fraudis absistat nihil hic loci habeat contrariae virtutis ammixtio non insidiando circumuolet non latendo subripiat non inficiendo corrumpat | Sit haec sancta et innocens creatura libera ab omni inpugnatoris incursu et totius nequitiae purgata discessu sit fons vivus aqua regenerans unda purificans ut omnes hoc lavacro salutifero diluendi operante in eis spiritu sancto perfecte purgationis indulgentiam consequantur nnde benedico te creatura aquae per deum vivum per deum sanctum qui te in principio verbo separauit ab arida cujus spiritus super te ferebatur qui te de paradiso manare et in quattuor fluminibus totam terram rigare praecepit qui te in deserto amaram suauitate indita fecit esse potabilem et sitienti populo de petra produxit benedico te per Jesum Christum filium ejus unicum dominum nostrum qui te in Channa Gallileae signo admirabili sua potencia convertit in vinum qui pedibus super te ambulauit et a Johanne in Jordane in te baptizatus est qui te una cum sanguine de latere suo produxit et discipulis suis jussit ut credentes baptizarentur in te dicens ite docete omnes gentes baptizantes eos in nomine patris et filii et spiritus sancti | Sabbato Sancto |
| a01385 | Va | Hic omnium peccatorum maculae deleantur hic natura ad imaginem tuam condita et ad honorem sui reformata principii cunctis vetustatis squaloribus emundetur ut omnis homo hoc sacramentum regenerationis ingressus in vere innocentiae novam infantiam renascatur | Per dominum nostrum ... | In unitate ejusdem ... | Sabbato Sancto |
| a01386 | H | Humili prece et sincera devotione ad te clamantes semper exaudi nos | Summus et omnipotens genitor qui cuncta creasti aeternus Christus filius atque deus nec non sanctificans dominator spiritus almus unica majestas trinaque sola dei | Ipsa dei genetrix reparatrix inclyta mundi quae dominum casto corpore concipiens perpetua semper radias cum virginitate indignos famulos virgo Maria tuos | Angelici proceres caelorum exercitus omnis aeterno semper lumine conspicuus agmine ter trino supero per sidera regno laudibus aeternum concelebrans dominum | Petrus cum Paulo Thomas cum Bartholomaeo et Jacobus sanctis nos relevent precibus Andreas Matthaeus Barnabas atque Joannes Matthias Lucas Marcus et altisonus | Coetus apostolicus duodeno sidere comptus propitius cunctos protege nos famulos et quos multiplices lacerant per crimina pestes peccata absolvens fac bona cuncta sequi | Nunc Stephanus Linus Clemens Anacletus et almus Sixtus Alexander Corneliusque pius Hippolytus Vitus Laurentius atque Modestus Chrysogonusque pius nos miserando juvent | O vos martyrio decorati in nomine Christi conspicui testes purpurei proceres qui bello invicti superastis daemonis iras conspirata manus vincere morte minas | Silvester Damasus Gregorius Ambrosiusque Hilarius Zeno Maximus atque Leo Hieronimus Proculus Caesarius Eusebiusque orent pro nostris criminibus variis | Ordo sacratus confessorum praecipuorum auxilio tutos undique reddes tuos atque tua nosmet prece dimittendo reatum nos fragiles multum cladibus omnigenis | Paulus et Antonius Macarius Arseniusque Pachomius Beda Attala Paphnutius Bertolphus Libertinus Basilius atque Hieronimus doctor nos miserate precor | Galle dei summi miles fortissime Christi nobis nunc famulis auxiliare tuis nil sic perspicuum poterit vox clara referre ut decet in tali nunc patris obsequio | Hic tibi perpetuis resonant concentibus aedes ossibus et sacris semper habetur honos cum laeti famuli celebrant hic festa benigni laudibus instantes nocte dieque tuis | Dirige corda pius et tempora dirige nostra atque dies laetos ducere da famulos ut semper valeant tibimet cantare quieti te quoque caelesti cernere luce poli | O dilecte deo radians virtute corusca sancte Ottmare pater junge preces pariter intercede pius veniam poscendo misellis aureque jam blanda carmina percipiens | Summe dei cultor monachorum rector et abba o Benedicte sacer atque benigne pater istud coenobium coetumque tibi famulantum nostraque sanctificans cuncta tuere simul | Felicitas felix Eulalia Digna Verena Petronellaque cum perpete Perpetua Agnes atque Agathes Christina Euprepia Thecla Eufemia Regula Eugenia atque bona | Virginitate chorus resplendens candidularum turba puellarum integritate nitens quae geminis gaudes pulchrum decorata coronis laude pudicitiae martyriique simul | Omnes nunc sancti nostris succurrite lapsis et veniam cunctis ferte juvando malis nam vestris precibus petitis quaecumque rogantes annuit ipse pius nilque negat dominus | Pacem perpetuam rogitamus prospice Christe et sanae vitae gaudia longa diu temperiem caeli tribuens ut copia frugum omnibus exundet ubere laetitia | Agne dei patris qui mundi crimina tollis optatae pacis munera dona tuis kyrie pantocrator isos odizete pantes su basileos ymon Christe eleison ymos | In Letaniis |
| a01386:01 | HV | Humili prece et sincera devotione ad te clamantes Christe exaudi nos | In Letaniis |
| a01386:02 | HV | Summus et omnipotens genitor qui cuncta creasti aeternus Christus filius atque deus nec non sanctificans dominator spiritus almus unica majestas trinaque sola dei | In Letaniis |
| a01386:03 | HV | Ipsa dei genetrix reparatrix inclita mundi quae dominum casto corpore concipiens perpetua semper radias cum virginitate indignos famulos virgo Maria tuos | In Letaniis |
| a01386:04 | HV | Angelici proceres caelorum exercitus omnis aeterno semper lumine conspicuus agmine ter trino supero per sidera regno laudibus aeternum concelebrans dominum | In Letaniis |
| a01386:05 | HV | Petrus cum Paulo Thomas cum Bartholomaeo et Jacobus sanctis nos relevent precibus Andreas Mattheus Barnabas atque Johannes Matthias Lucas Marcus et altisonus | In Letaniis |
| a01386:06 | HV | Coetus apostolicus duodeno sidere comptus propitius cunctos protege nos famulos et quos multiplices lacerant per crimina pestes peccata absolvens fac bona cuncta sequi | In Letaniis |
| a01386:07 | HV | Nunc Stephanus Linus Clemens Anacletus et almus Xystus Alexander Corneliusque pius Hippolytus Vitus Laurentius atque Modestus Chrysogonusque pius non miserando juvent | In Letaniis |
| a01386:08 | HV | O vos martyrio decorati in nomine Christi conspicui testes purpurei proceres qui bello invicti superastis daemonis iras conspirata manus vincere morte minas | In Letaniis |
| a01386:09 | H | Silvester Damasus Gregorius Ambrosiusque Hilarius Zeno Maximus atque Leo Martinus Proculus Caesarius Eusebiusque orent pro nostris criminibus variis | In Letaniis |
Pages
No search term provided.