Search chants
Displaying 50401 - 50500 of 63229
| Cantus ID | Genre | Incipit | Usual Feast |
|---|---|---|---|
| g03493 | SCR | Elevavit Aaron munera coram domino deo super altare holocausti et suscepit dominu de manibus ejus sacrificium in odorem suavitatis alleluia alleluia | |
| g03493a | SCRV | Locutus est Moyses ad Aaron dicens accede ad altare et offer holocaustum quod est pro peccato et deprecare pro te et pro omni populo cumque mactaberis hostias domino ora pro nobis sicut praecepit dominus accessit autem Aaron ad altare et obtulit sacrificium | |
| g03493b | SCRV | De regionibus congregavit eos a solis ortu et occasu ab aquilone et mare | |
| g03493c | SCRV | Gloria et honor patri et filio et spiritui sancto in saecula saeculorum amen | |
| g03494 | SCR | Erit hic vobis dies memorialis alleluia et diem festum celebrabitis sollemnem domino in progenies vestras legitimum sempiternum diem alleluia alleluia | |
| g03494a | SCRV | Alleluia dixit Moysen ad populum bono animo estote et veniet vobis salus a domino deo et pugnavit pro vobis | |
| g03494b | SCRV | Alleluia in mente habete diem istum in qua existis de terra Aegypti de domo servitutis in manu enim potenti liberavit vos dominus deus | |
| g03495 | SCR | Fulgebit justus sicut splendor firmamenti et sicut stellae caeli dantes claritatem lucis ita et justus splendebit in perpetuas aeternitates alleluia | |
| g03495a | SCRV | Fulgebit et tamquam scintillae in arundineto discurrunt judicavit nationes et dominabitur populis et regnavit cum domino | |
| g03495b | SCRV | Ecce sicut lumen desiderabile clarificatus est justus et sicut sol procedens sic illuminatus est et effudit super eam dominus misericordiam suam ad implevit propitiationem suam in illo et ostendit et viam aequitatis et justitiae posuit eum dominus in gloria magna et in bracchio suo confirmabit eum in perpetuas | |
| g03496 | SCR | Haec dicit dominus dabo servientibus mihi nomen novum quod benedicetur super terram et benedicent me jurantes in nomine meo et pronuntiabunt gloriam meam in civitatem sanctam Jerusalem alleluia | |
| g03496a | SCRV | Adducent fratres suos de universis locis ut offerant munus domino in psalmis et canticis et cum intulerint mihi hostias summam ex eis sacerdotes et levitas qui adorent me et benedicent nomen meum super altare meum | |
| g03498 | SCR | Haec dicit dominus effundam de spiritu meo super omnem carnem et prophetaverunt fili vestri alleluia alleluia | |
| g03498a | SCRV | Ego sum dominus deus vester et non est alius praeter me dabo vobis fructum vinum et oleum et saturavimini in diebus illis super servos et ancillas meas effundam de spiritu meo | |
| g03498b | SCRV | Filii Sion gaudete et exultate et jucundamini in domino deo vestro quia dedit vobis spiritum pacis et non dabo vos in opprobrium gentibus | |
| g03499 | SCR | Haec dicit dominus formans te ab utero auxiliator tuus noli timere serve meus rectissime cum elegi quia ego tecum sum alleluia alleluia | |
| g03499a | SCRV | Effundam spiritum meum super te et super semen tuum benedictionem meam et germinabitis inter herbas quasi salices juxta fluentes aquas | |
| g03499b | SCRV | Memento horum serve meus et non obliviscaris mei ego deleo ut ibem iniquitates tuas et quasi nebula peccata tua esto fortis in me quoniam redemit te adhuc adjuvaberis ne timeas ego dominus et non est praeter me si transeas per aquas flumina te non concludent et flamma te non comburet in gloria enim mea constitui te quia ego tecum sum | |
| g03500 | SCR | Hii dies ex orationis sancti erunt vobis et humiliabitis animas vestras officiantes holocaustu domino deo vestro | |
| g03500a | SCRV | Omnis anima quaecumque se non observaverit exterminabitur de populo suo isti enim vobis sunt dies | |
| g03500b | SCRV | Si feceritis omnes justificationes domini et omnia judicia ejus et observaveritis et feceritis ea habitabitis in terram confidenter et jam non erant qui noceant vos et terra dabit fructum suum et hedetis et saturavimini | |
| g03501 | SCR | In medio crepidinis altaris plorabunt sacerdotes dicentes parce domine populo tuo et hereditatem tuam ne des in maledicto ut imperent illis gentes nequando dicant in gentibus ubi est deus deorum alleluia | |
| g03501a | SCRV | Scindite corda vestra et non vestimenta vestra et convertimini ad dominum deum vestrum quia benignus et misericors est et pius et multae miserationis | |
| g03501b | SCRV | Tuba canite in Sion sanctificate jejunium vocate majores natu colligite infantes sugentes ubera | |
| g03502 | SCR | In pascha domini erit vobis sollemnitas septem diebus quarum dies prima venerabilis erit alleluia alleluia | |
| g03502a | SCRV | Tunc pontifex offeret oblationem pro peccato ut expietur pro vobis praeter holocaustum sempiternum quod semper offertur | |
| g03502b | SCRV | Ita facietis per singulos dies in fornite ignis in odorem suavissimum domino qui surgit de holocaustis et libaminibus singulorum | |
| g03503 | SCR | In tempore illo proximum erat pascha et ascenderunt multi Jerosolymis de regione ut santificarent se ipsos clamantes osanna benedictus qui venit in nomine domini | |
| g03503a | SCRV | Venit Jesus Bethania ante sex dies paschae cum discipulis suis et fecerunt ibi cenam magnam et discumbentibus cum eo accepit Maria libram unguenti nardi pistici pretiosi et unxit pedes Jesus domus enim impleta est ex odore unguenti | |
| g03503c | SCRV | Cum cognovisset turba multa quia venit Jesus Jerosolymam ad diem festum tunc recordati sunt quia haec erant scripta de eo ut clarificetur filius hominis acceperunt ramos palmarum et processerunt obviam ei cum gaudio magno | |
| g03504 | In | Probavit eum Deus et scivit cor suum cognovit semitas suas deduxit illum in via aeterna et nimis confortatus est principatus ejus | Martialis, Apost. |
| g03504.Tp01 | Tp | Martialem prae secla cunctipotens legit nobisque apostolum dedit | PROBAVIT | Martialis, Apost. |
| g03504.Tp02 | Tp | Quia dignum fore praevidit ideoque illum digne ornavit | COGNOVIT | Martialis, Apost. |
| g03504.Tp03 | Tp | Galliam cunctam tanto pastore per ornans | DEDUXIT | Martialis, Apost. |
| g03504.Tp03.1 | Tp | Lemovicam sedem tanto pastore perornans | DEDUXIT | Martialis, Apost. |
| g03504.Tp04 | Tp | Quem decenter adornans polorum adeptus est regna ubi cum Deo regnant | ET NIMIS | Martialis, Apost. |
| g03504.Tp05 | Tp | Plebs devota Deo nostrum nunc suscipe carmen nempe virum colimus de quo sapientia fatur | PROBAVIT | Martialis, Apost. |
| g03504.Tp06 | Tp | Extulit atque suis coram altaribus almis | Martialis, Apost. |
| g03504.Tp07 | Tp | Lemovicis famulum statuens dicare patronum | Martialis, Apost. |
| g03504.Tp08 | Tp | Martialem duodenus apex quia jure beavit | PROBAVIT | Martialis, Apost. |
| g03504.Tp09 | Tp | Quem primus novit tellus Aquitanica patrem | COGNOVIT | Martialis, Apost. |
| g03504.Tp10 | Tp | Et faciat claram crebris virtutibus urbem | ET NIMIS | Martialis, Apost. |
| g03504.Tp11 | Tp | Sortis apostolicae quia Martialis fuit unus | PROBAVIT | Martialis, Apost. |
| g03504.Tp12 | Tp | Primus et occiduum Christo generavit hic arvum | COGNOVIT | Martialis, Apost. |
| g03504.Tp13 | Tp | Est et apostolico fulgorus in agmine doctor | DEDUXIT | Martialis, Apost. |
| g03504.Tp14 | Tp | Martialis meritum quia fulsit in agmine privum | PROBAVIT | Martialis, Apost. |
| g03504.Tp15 | Tp | Plebs Aquitana suum gliscens hunc esse monarchum | Martialis, Apost. |
| g03504.Tp16 | Tp | Lemovicae plebi primus nova dogmata sparsit | DEDUXIT | Martialis, Apost. |
| g03504.Tp17 | Tp | Qua Christo genitos faciat super astra beatos | ET NIMIS | Martialis, Apost. |
| g03504.Tp18 | Tp | Sedibus externis advenit pastor hic almus | Sortis apostolicae quia Martialis fuit unus | PROBAVIT | Martialis, Apost. |
| g03504.Tp19 | Tp | Hic pater eximius Aquitanica rura per agrans | COGNOVIT | Martialis, Apost. |
| g03504.Tp20 | Tp | Sparmologus populis diffudit semina verbi | DEDUXIT | Martialis, Apost. |
| g03504.Tp21 | Tp | Fonte sacra tinctos post haec benedicit ovanter | ET NIMIS | Martialis, Apost. |
| g03504.Tp22 | Tp | Martialis Dominum quia jessit pectore Christum | Martialis, Apost. |
| g03504.Tp23 | Tp | Lucis in archae locans ipsum sua vota Lemovix | COGNOVIT | Martialis, Apost. |
| g03504.Tp24 | Tp | Primus in occiduis fidem sparsit trinitatis | DEDUXIT | Martialis, Apost. |
| g03504.Tp25 | Tp | Hoc tellus Aquitana nitet doctore magistro | ET NIMIS | Martialis, Apost. |
| g03504.Tp26 | Tp | Inclita refulget dies dicata Martialis honore qui Christum in carne felix meruit cerne | PROBAVIT | Martialis, Apost. |
| g03504.Tp27 | Tp | Aeterne pacis erit effectus nobisque princeps a Deo directus | COGNOVIT | Martialis, Apost. |
| g03504.Tp28 | Tp | Galliae totius ut patriarcha sit summus | DEDUXIT | Martialis, Apost. |
| g03504.Tp29 | Tp | Iter praebens suis qualiter Christo possint necti in caelis | Martialis, Apost. |
| g03504.Tp30 | Tp | Ipse est Martialis Domini praecelsus alumnus | Martialis, Apost. |
| g03504.Tp31 | Tp | Israelis quem stirpe Deus rex ipse vocavit DEDUXIT ILLUM | Martialis, Apost. |
| g03504.Tp32 | Tp | Culmine apostolico clarum quem misit in arva ET NIMIS | Martialis, Apost. |
| g03504.Tp33 | Tp | Sanctus Martialis fulgorus apostolus ipsum carne Deum meruit juvenis habuisse magistrum PROBAVIT | Martialis, Apost. |
| g03504.Tp34 | Tp | Fortis amore Dei nam sprevit utrumque parentem quem Dominus cenando suum dedit esse ministrum COGNOVIT | Martialis, Apost. |
| g03504.Tp35 | Tp | Spiritus ignifluus Domini quem jure replevit omnigenis linguis et vero dogmate Christi DEDUXIT | Martialis, Apost. |
| g03504.Tp36 | Tp | Clavigero caeli meritis et sanguine nexus in solio Dominus residens collaudat in aevum ET NIMIS | Martialis, Apost. |
| g03504.Tp37 | Tp | Christi discipulus Hebraeo germine clarus Martialis splendorem dans Aquitanicae genti PROBAVIT | Martialis, Apost. |
| g03504.Tp38 | Tp | Emicat hic unus de septuaginta duobus signatis Domino Judaeae per loca missus COGNOVIT | Martialis, Apost. |
| g03504.Tp39 | Tp | Corpore quem juvenem sed corde senem sibi legit DEDUXIT | Martialis, Apost. |
| g03504.Tp40 | Tp | Gallia quem salvata patrem veneratur in aevum ET NIMIS | Martialis, Apost. |
| g03504a | InV | Ecce tu domine cognovisti omnia novissima et antiqua tu formasti me et posuisti super me manum tuam | Martialis, Apost. |
| g03504b | InV | Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui deus nimis confortatus est principatus eorum | Martialis, Apost. |
| g03504c | InV | Hoc est praeceptum meum ut diligatis invicem sicut dilexi vos | Martialis, Apost. |
| g03504d | InV | Vos amici mei estis si feceritis quae praecipio vobis dicit dominus | Martialis, Apost. |
| g03504e | InV | Ecce sanctum quem Deus elegit Martialem apostolum gaudent angeli et archangeli exsultat chorus apostolorum et omnes sancti | Martialis, Apost. |
| g03504f | InV | Jam non dicam vos servos sed amicos meos | Martialis, Apost. |
| g03504g | InV | Vos autem dixi amicos quia omnia quaecumque audivi a patre meo nota feci vobis | Martialis, Apost. |
| g03504h | InV | Domine probasti me et cognovisti me tu cognovisti sessionem meam | Martialis, Apost. |
| g03506 | SCR | Ingressus est Daniel in domum domini et elevabit sacrificium pro populo in locum sanctificationis ejus dicens benedicite domino et confitemini ei alleluia | |
| g03506a | SCRV | Confortavit me similitudo fili hominis et dixit Daniel veritatem annuntio tibi ego sum Michael princeps magnus et dixi ad eum quomodo potest servus domini loqui cum domino suo et locutus est dicens | |
| g03506b | SCRV | Venit Michael princeps angelorum militiae et deprecatus est deum pro filiis Israel ut salventur omnes qui scripti sunt in libro vitae et respondit mihi angelus Daniel clude sermonem et signa librum usque ad Christum ducem et aedificatur Jerusalem et ungueatur sanctus sanctorum | |
| g03507 | SCR | Isti sunt dies festi domino alleluia et haec sancta vocabitur in temporibus suis alleluia alleluia | |
| g03507a | SCRV | Alleluia possidebitis terram vestram dicit dominus et ego dabo vobis eam in possesionem terram manantem lac et mel | |
| g03507b | SCRV | Alleluia comedetis panem vestrum in saturitate et inhabitabitis cum securitate et dabo pacem in terram vestram | |
| g03508 | SCR | Isti sunt dies quos debetis custodire temporibus suis quarta decima die ad vesperum pascha domini est et in quinta decima sollemnitatem celebrabitis altissimo deo vestro | |
| g03508a | SCRV | Locutus est Moyses filiis Israel dicens in die octavo venturo summite vobis ramos palmarum et exultate in conspectu domini et secundum legem quam vobis praecepit | |
| g03508b | SCRV | Haec dicit dominus erit vobis sabbatum memorabile et vocabitur sanctum et offeretis ad vesperum holocaustomata quia in die illa propitietur vobis salvator vester et in omnibus generationibus | |
| g03509 | SCR | Justitiam tuam domine non abscondi in corde meo veritatem tuam et salutare tuum dixi non celavi misericordiam tuam et veritatem tuam a congregatione multa alleluia | |
| g03509a | SCRV | In capite libre scriptum est de me ut faciam voluntatem tuam deus meus volui et legem tuam in medio cordis mei bene nuntiavi justitiam tuam in ecclesia magna | |
| g03509b | SCRV | Statuit dominus supra petram pedes meos et direxit gressus meos et immisit os meum canticum novum hymnum deo nostro | |
| g03510 | SCR | Locutus est Daniel Ananiae Azariae et Misaeli quaeramus misericordiam affacie dei omni potentis super sacramento isto tunc Danieli revelatum est misterioum et benedixit deo alleluia | |
| g03510a | SCRV | Throni positi sunt et anticus dierum sedit vestimenta ejus qua sinix candida et capilli ejus velud lana munda thronus ejus flamma ignis rosae ejus ignis accensus fluvius igneus rapidusque egrediebatur affacie ejus milia milium ministrabant ei et decies milies centena milia adsistebunt ei judicium sedit et libri aperti sunt | |
| g03510b | SCRV | Erue nos in mirabilibus tuis ut congnoscant omnes quia tu es dominus deus solus gloriosus super omnem terram angelus enim tuus descendit cum Azaram et socii ejus in fornacem ignis ardentis et excursit flammam ignis de fornace et fecit medium fornacis quasi ventum rore flante et non tetigit eos ignis neque contristavit nex quiquam moleste eis intulit | |
| g03511 | SCR | Locutus est David sacerdotibus et levitis dicens afferte archam domini dei Israel ad locum que ei praeparatum est tulerunt autem fili Levi archam domini cantantes in canticis et cymbalis et citharis et sanctificati sunt sacerdotes et levitae coram deo alleluia alleluia | |
| g03511a | SCRV | Dixit quoque vir dei principibus laevitarum ut constituerent cantores in organis musicorum ut resonaret in excelso sonitus laetitiae ipse enim fundavit domum in confessione magnificentiae fortitudo et gaudium in loco ejus | |
| g03511b | SCRV | Benedictus dominus deus Israel qui fecit caelum et terram et dedict viro sapientiae ut aedificaret domum domino ornavit eam intrinsecus auro purissimo sculpsitque in ea palmas et quasi catenulas se invicem conplectentes stravit quoque pavimentum templi pretiosissimo marmore decore multo et posuit columnas ante fores templi altare aureum et vasa in domo dei et ante eam panes propositionis | |
| g03512 | SCR | Locutus est dominus ad principem dicens suscitabo thronum sicut promissi tibi et non auferetur de stirpe tua qui maneat princeps in Israel tunc autem rex dedit holocausta coram deo alleluia alleluia alleluia | |
| g03512a | SCRV | Alleluia stetit rex coram altare domini in conspectu universae multitudinis Israel manus autem suas elevans ad caelos et exorans dominum dixit non est similis tibi deus in caelo et in terra |
Pages
No search term provided.