Search chants
Displaying 50301 - 50400 of 63036
| Cantus ID | Genre | Incipit | Usual Feast |
|---|---|---|---|
| g03504.Tp36 | Tp | Clavigero caeli meritis et sanguine nexus in solio Dominus residens collaudat in aevum ET NIMIS | Martialis, Apost. |
| g03504.Tp37 | Tp | Christi discipulus Hebraeo germine clarus Martialis splendorem dans Aquitanicae genti PROBAVIT | Martialis, Apost. |
| g03504.Tp38 | Tp | Emicat hic unus de septuaginta duobus signatis Domino Judaeae per loca missus COGNOVIT | Martialis, Apost. |
| g03504.Tp39 | Tp | Corpore quem juvenem sed corde senem sibi legit DEDUXIT | Martialis, Apost. |
| g03504.Tp40 | Tp | Gallia quem salvata patrem veneratur in aevum ET NIMIS | Martialis, Apost. |
| g03504a | InV | Ecce tu domine cognovisti omnia novissima et antiqua tu formasti me et posuisti super me manum tuam | Martialis, Apost. |
| g03504b | InV | Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui deus nimis confortatus est principatus eorum | Martialis, Apost. |
| g03504c | InV | Hoc est praeceptum meum ut diligatis invicem sicut dilexi vos | Martialis, Apost. |
| g03504d | InV | Vos amici mei estis si feceritis quae praecipio vobis dicit dominus | Martialis, Apost. |
| g03504e | InV | Ecce sanctum quem Deus elegit Martialem apostolum gaudent angeli et archangeli exsultat chorus apostolorum et omnes sancti | Martialis, Apost. |
| g03504f | InV | Jam non dicam vos servos sed amicos meos | Martialis, Apost. |
| g03504g | InV | Vos autem dixi amicos quia omnia quaecumque audivi a patre meo nota feci vobis | Martialis, Apost. |
| g03504h | InV | Domine probasti me et cognovisti me tu cognovisti sessionem meam | Martialis, Apost. |
| g03506 | SCR | Ingressus est Daniel in domum domini et elevabit sacrificium pro populo in locum sanctificationis ejus dicens benedicite domino et confitemini ei alleluia | |
| g03506a | SCRV | Confortavit me similitudo fili hominis et dixit Daniel veritatem annuntio tibi ego sum Michael princeps magnus et dixi ad eum quomodo potest servus domini loqui cum domino suo et locutus est dicens | |
| g03506b | SCRV | Venit Michael princeps angelorum militiae et deprecatus est deum pro filiis Israel ut salventur omnes qui scripti sunt in libro vitae et respondit mihi angelus Daniel clude sermonem et signa librum usque ad Christum ducem et aedificatur Jerusalem et ungueatur sanctus sanctorum | |
| g03507 | SCR | Isti sunt dies festi domino alleluia et haec sancta vocabitur in temporibus suis alleluia alleluia | |
| g03507a | SCRV | Alleluia possidebitis terram vestram dicit dominus et ego dabo vobis eam in possesionem terram manantem lac et mel | |
| g03507b | SCRV | Alleluia comedetis panem vestrum in saturitate et inhabitabitis cum securitate et dabo pacem in terram vestram | |
| g03508 | SCR | Isti sunt dies quos debetis custodire temporibus suis quarta decima die ad vesperum pascha domini est et in quinta decima sollemnitatem celebrabitis altissimo deo vestro | |
| g03508a | SCRV | Locutus est Moyses filiis Israel dicens in die octavo venturo summite vobis ramos palmarum et exultate in conspectu domini et secundum legem quam vobis praecepit | |
| g03508b | SCRV | Haec dicit dominus erit vobis sabbatum memorabile et vocabitur sanctum et offeretis ad vesperum holocaustomata quia in die illa propitietur vobis salvator vester et in omnibus generationibus | |
| g03509 | SCR | Justitiam tuam domine non abscondi in corde meo veritatem tuam et salutare tuum dixi non celavi misericordiam tuam et veritatem tuam a congregatione multa alleluia | |
| g03509a | SCRV | In capite libre scriptum est de me ut faciam voluntatem tuam deus meus volui et legem tuam in medio cordis mei bene nuntiavi justitiam tuam in ecclesia magna | |
| g03509b | SCRV | Statuit dominus supra petram pedes meos et direxit gressus meos et immisit os meum canticum novum hymnum deo nostro | |
| g03510 | SCR | Locutus est Daniel Ananiae Azariae et Misaeli quaeramus misericordiam affacie dei omni potentis super sacramento isto tunc Danieli revelatum est misterioum et benedixit deo alleluia | |
| g03510a | SCRV | Throni positi sunt et anticus dierum sedit vestimenta ejus qua sinix candida et capilli ejus velud lana munda thronus ejus flamma ignis rosae ejus ignis accensus fluvius igneus rapidusque egrediebatur affacie ejus milia milium ministrabant ei et decies milies centena milia adsistebunt ei judicium sedit et libri aperti sunt | |
| g03510b | SCRV | Erue nos in mirabilibus tuis ut congnoscant omnes quia tu es dominus deus solus gloriosus super omnem terram angelus enim tuus descendit cum Azaram et socii ejus in fornacem ignis ardentis et excursit flammam ignis de fornace et fecit medium fornacis quasi ventum rore flante et non tetigit eos ignis neque contristavit nex quiquam moleste eis intulit | |
| g03511 | SCR | Locutus est David sacerdotibus et levitis dicens afferte archam domini dei Israel ad locum que ei praeparatum est tulerunt autem fili Levi archam domini cantantes in canticis et cymbalis et citharis et sanctificati sunt sacerdotes et levitae coram deo alleluia alleluia | |
| g03511a | SCRV | Dixit quoque vir dei principibus laevitarum ut constituerent cantores in organis musicorum ut resonaret in excelso sonitus laetitiae ipse enim fundavit domum in confessione magnificentiae fortitudo et gaudium in loco ejus | |
| g03511b | SCRV | Benedictus dominus deus Israel qui fecit caelum et terram et dedict viro sapientiae ut aedificaret domum domino ornavit eam intrinsecus auro purissimo sculpsitque in ea palmas et quasi catenulas se invicem conplectentes stravit quoque pavimentum templi pretiosissimo marmore decore multo et posuit columnas ante fores templi altare aureum et vasa in domo dei et ante eam panes propositionis | |
| g03512 | SCR | Locutus est dominus ad principem dicens suscitabo thronum sicut promissi tibi et non auferetur de stirpe tua qui maneat princeps in Israel tunc autem rex dedit holocausta coram deo alleluia alleluia alleluia | |
| g03512a | SCRV | Alleluia stetit rex coram altare domini in conspectu universae multitudinis Israel manus autem suas elevans ad caelos et exorans dominum dixit non est similis tibi deus in caelo et in terra | |
| g03512b | SCRV | Alleluia apparuit dominus principi et dixit ad eum multiplicabo semen tuum tanquam caeli sidera et creabuntur ex te gentes et populi ut possideant omnes fines terrae et confirmabo solium tuum in Israel usque in aeternum benedicam te et non deficiet ex te vir qui compleat voluntatem meam surgens vero sacerdos benedixit universae ecclesiae | |
| g03513 | SCR | Locutus est dominus discipulis suis dicens eis ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum estote ergo prudentes sicut serpentes et simplices quasi columbae alleluia alleluia | |
| g03513a | SCRV | Cum tradiderunt vos nolite cogitare quomodo autquid loquamini dabitur enim vobis in illa ora quid loquamini non enim vos estis qui loquimini sed spiritus patris vestri qui loquitur in vos | |
| g03513b | SCRV | Cavete ergo ab hominibus tradent enim vos in conciliis et in sinagogis suis flagellabunt vos et ad presides et reges ducemini propter me in testimonium illis et gentibus | |
| g03515 | SCR | Memor sacrificii nostri esto domine ut holocaustum nostrum pingue fiat | |
| g03515a | SCRV | Exaudiat nos dominus in tribulationis die protegat nos nomen dei Jacob | |
| g03516 | SCR | Mirabilis deus in sanctis suis deus Israel ipse dabit virtutem et fortitudinem plebis suae benedictus deus alleluia alleluia alleluia | |
| g03516a | SCRV | Montem dei montem uberem mons coagolatus mons uberi ut quid suspicamini montem in quo bene placuit deo habitare in ipso | |
| g03516b | SCRV | Currus dei decem milium multiplex milia laetantium dominus in illis in Sina in sancto ascendit in altum captivam duxit captivitatem dedit dona hominibus | |
| g03517 | SCR | Multiplicavit vos dominus sicut astra caeli diligite illum et observate praecepta ejus et ceremonias omni tempore ut discant filii vestri disciplinam domini dei vestri alleluia | |
| g03517a | SCRV | Locutus est Moyses universo Israeli dicens dum descenderem de montem et tabulas foederis in manibus tenerem et vidissem vos reliquisse vias domini quas vobis ostenderam pro lexi tabulas de manibus meis et congregi eas ad radicem montis et procidi ante deum quadraginta diebus et quadraginta noctibus panem non commedens et aquam non bibens propter peccata quae gessistis ante deum et timens pro vobis oravi ad illum et exaudivit me | |
| g03517b | SCRV | Observate mensem novorum frugum et diem primum temporis quia in isto mense eduxit vos dominus de Aegypto et inmolabitur pascha deo vestro vespere a solis occasu non remanevit ex eo quod immolatum est vespere in die primo mane et celebrabitur dies festos offerentes oblationem spontaneam manus vestrae | |
| g03518 | SCR | Offeramus domino sacrificium laudis et victimam jubilationis corde puro mente devota alleluia | |
| g03518a | SCRV | Serviamus domino deo nostro et juri nostri sint offeret holocausta et victimas pacificas | |
| g03519 | SCR | Offerte domino holocausta et victimas vestras decimas et primitias manuum vestrarum vota atque donaria et commedite ex eis in conpectu domini ut benedicat vobis dominus deus vester alleluia | |
| g03519a | SCRV | Locutus est dominus ad Moysen dicens dabo populo meo talem habere mentem ut timeant me et custodiant praecepta mea ut bene sit eis et filiis eorum in sempiternum vade et dic eis revertimini in temptoria vestra | |
| g03519b | SCRV | Venientes ad locum quem dominus deus vester elegit ubi invocatur nomen ejus accedentes ad sacerdotem offerentes de fructribus primitias qui suscipiens de manu vestra ponet super altare domini ut comedat ex eis universus populus ad satietatem non praeteribitis mandata domini nec obliviscimini imperiis ejus | |
| g03520 | SCR | Offerte domino mundum sacrificium | |
| g03520a | SCRV | Offerte domino gloriam et honorem | |
| g03520b | SCRV | Gloria et honor patri filio et spiritui sancto in saecula saeculorum amen | |
| g03521 | SCR | Omnes de Saba venient portantes aurum thus et lapides pretiosos salutare domini evangelizabunt alleluia alleluia | |
| g03521a | SCRV | Viri excelsi ad te transibunt et tui erant servi consequentur te colligeti in vinculis et adorabunt quia in te est deus et praeter te non est alius seno vamini insulae Israel et salvamono a domino in salute aeterna | |
| g03521b | SCRV | Jerusalem erit tibi dominus lux aeterna et deus honor tuus non enim in occursu tibi veniet sol et luna tibi non deficiet in aeternum tempus sederit tibi dominus in luce aeterna | |
| g03521c | SCRV | Gloria et honor patri et filio et spiritui sancto et nunc et semper et in saecula saeculorum amen | |
| g03522 | SCR | Omnis qui me confessus fuerit coram hominibus dicit dominus confitebor eum coram patre meo alleluia | |
| g03522a | SCRV | Et quicumque perdiderit animam suam propter me in vitam aeternam inveniet eam | |
| g03522b | SCRV | Gloria et honor patri et filio et spiritui sancto in saecula saeculorum amen | |
| g03522c | SCRV | Alleluia | |
| g03523 | SCR | Oravi deum meum ego Daniel dicens exaudi domine precem servi tui illumina faciem tuam super sanctuarium tuum et propitius intende populum istum super quem invocatum est nomen tuum deus alleluia | |
| g03523a | SCRV | Cum effunderem precem meam in orationem in conspectu domini dei mei pro peccato populi Israel et pro loco sancto ejus in tempore sacrificii Gabriel cito pervolans tetigit me et locutus est mihi dicens Daniel vir desideriorum ab initio obsecrationis tuae ego egressus sum et veni ut dicam | |
| g03524 | SCR | Parvulus natus est nobis filius datus est nobis et factus est principatus ejus super humeros ejus alleluia alleluia | |
| g03524a | SCRV | Alleluia potestatis ejus et pacis ejus non erit finis sedebit super thronum David et super regnum ejus | |
| g03524b | SCRV | Alleluia gentium populus sedens in tenebris vidit lucem magnam qui sedebant in regione umbrae mortis lumen ortum est eis | |
| g03524c | SCRV | Alleluia gloria et honor patri et filio et spiritui sancto in saecula saeculorum | |
| g03525 | SCR | Prope est dies domini quia praeparavit dominus sacrificium sanctificavi vocatos suos alleluia | |
| g03525a | SCRV | Lauda filia Sion jubila tu Israel laetare et exsulta in omni corde filia Jerusalem abstulit dominus judiciom tuum avertir inimicos tuos rex Israel dominos in medio tui | |
| g03525b | SCRV | Sileat omnis caro afacie domine quia consurrexit de habitaculo sancto suo dominus quia juxta est dies domini | |
| g03525c | SCRV | Non timebis malum ultra in illa die dicetur Jerusalem noli timere Sion non dissolvantur manus tuae dominus deus tuus in medio tui fortis ipse salvavit | |
| g03525d | SCRV | Alleluia | |
| g03526 | SCR | Requiem nobis dabit dominus semper alleluia | |
| g03527 | SCR | Sacerdos Zacharias fuit de vice Avia et uxor illi de filiabus Aaron erant enim justi ambo ante deum incedentes in omnibus mandatis et justificationibus domini sine querella alleluia alleluia | |
| g03527a | SCRV | Apparuit Zachariae angelus domini stans a dextris altaris et dixit ne timeas Zacharias quoniam exaudita est deprecatio tua et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium et vocabis nomen ejus Joannes et erit tibi gaudium et exultatio et multi in nativitate ejus gaudebunt et erit magnus coram domino | |
| g03527b | SCRV | Zacharias repletus est spiritu sancto et prophetabat dicens benedictus deus Israel quia visitavit et fecit redemptionem lebis suae et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui et tu puer propheta altissimi vocaveris praehibis enim ante faciem domini praeparare vias ejus ad dandam scientiam salutis plebi ejus | |
| g03528 | SCR | Sacerdotes offerant munera domino in hymnis et canticis et cum intulerint hostias summam sacrificium ex eis ut benedicant nomen meum super altare meum alleluia alleluia alleluia | |
| g03528a | SCRV | Electi mei non laborabunt quia semen benedictum est a domino dabo servientibus mihi nomen novum quod benedicetur super terram adhuc loquentibus eis dicant quid est et dum clamaverint ad me exaudiam eos | |
| g03529 | SCR | Sapientia justum deduxit per viam rectam et ostendit illi regnum dei alleluia | |
| g03529a | SCRV | De ore ejus procedet justitiam legem et misericordiam in lingua portat viae ejus viae bonae sunt et omnes remise ejus sunt in pace | |
| g03529b | SCRV | Beatus qui non abuit mertitia in anima sua et non recessit ab spe sua beatus qui inventus est sine macula et qui post aurum non habiit nec speravit in pecunia et thesaurus quis est hic et laudavimus eum fecit enim mirabilia invita sua | |
| g03531 | SCR | Serviamus domino deo nostro | |
| g03532 | SCR | Serviamus domino deo nostro et juris nostri sine offere holocausta et victimas pacificas et hostias | |
| g03532a | SCRV | Confortamini et estote perfecti ut custodiatis cunctaque scripta sunt in volumine in elegis Moysi | |
| g03532b | SCRV | Dominus deus vester ipse pro vobis pugnavit sicut pollicitus est hoc tantum diligentissime studete ut diligatis dominum deum nostrum | |
| g03533 | SCR | Si enim sapientiam invocaveris et inclinaveris cor tuum prudentiae si quaesieris eam quasi pecuniam et quasi thesauros effoderis eam tunc intelleges timorem domini et scientiam dei invenies quia dominus dat sapientiam et ex ore ejus scientia et prudentiam procedit alleluia alleluia | |
| g03533a | SCRV | Alleluia si intraverit sapientia cor tuum et scientia animae tuae placuerit consilium custodiet te et prudentia servabit te ut eruaris a via mala et ab homine qui perversa loquitur | |
| g03534 | SCR | Sicut cedrus exaltata sum in Libano et quasi cipressus in montem Sion quasi myrrha electa dedi suavitatem odoris alleluia | |
| g03534a | SCRV | Sicut storax et galvanus et onyx et gutta et quasi Libanus non incisus vaporabit habitationem meam ego quasi terebinctus expandi ramos meos et rami mei odoris et gratiae ego quasi vitis fructificavi suavitatem odosris in me est spes omnis vitae et virtutis transite ad me omnes qui concupiscitis me et agentrationibus meis ad implemini spiritus enim meus supra mella dulcis | |
| g03534b | SCRV | Sicut palma exaltata sum in montem et quasi plantatio rosae in Jerico oliva speciosa in campis et quasi planta dilatata sum in plateis | |
| g03535 | SCR | Sicut turris David aedificata es et reprensio non est in te quam speciosa et decora facta es in ornamento tuo et odor unguentorum tuorum sicut odor Libani super omnia aromata alleluia | |
| g03535a | SCRV | Sicut columbae sedentes super abundantia aquarum et sicut fiale aromatum ignentes ungnentorum et sicut lilia distillantia missa et sicut ornatilia aurea plena turris et sicut Libanus electus et sicut cedrus et sicut columnae marmoreae posite super vas es aureos formosae | |
| g03535b | SCRV | Haec est quae ascendit a deserto sicut propago vitis fumo incensi odorificati est sicut mirra et tus ab omnibus odoribus ecce potentia potentibus Israel stantes in circuitu ejus omnes dicent speciosa | |
| g03536 | SCR | Sollemnem habebitis istum diem festum domino et offeretis septem diebus fructum holocausti in odorem suavitatis domino alleluia alleluia | |
| g03536a | SCRV | Alleluia locutus est dominus ad Moysen dicens loquere filiis Israel dicens ad eos munera mea et fructus meos in odorem suavitatis offere mihi in diem sollemnem | |
| g03536b | SCRV | Alleluia offeretis domino septem diebus odorem suavitatis praeter holocaustum sempiternum altissimo facies litationes ejus et dies primus sanctus erit vobis in sempiternum | |
| g03537 | SCR | Suscipe domine sacrificium servorum tuorum et repropitiare eis clementissime deus alleluia alleluia | |
| g03538 | SCR | Venient ad te populi multi alleluia et reges gentium per portas tuas ingredientur et vocaberis civitas domini fidelis Sion ultra non eris de relicta alleluia alleluia | |
| g03538a | SCRV | Haec dicit dominus dabo in pace principes tuos Sion et sacerdotes tuos in exsultatione in terram suam et laetabuntur in salutare muri tui in aeternum et in saeculum saeculi | |
| g03538b | SCRV | Jerusalem dicit dominus in momento indignationis meae abscondi faciem meam ad te et in misericordia sempiterna misertas sum tui |
Pages
No search term provided.