Search chants

Displaying 38001 - 38050 of 61250
Cantus ID Genre Incipit Usual Feast
a07759 A Tertia dies est quod haec facta sunt
a07760 A Sancte confessor et patrone noster Aegidi pro cujus meritis deum glorificamus apud illum pro nobis te intercedere sentiamus Aegidii
a07761 R Quomodo rubrum est indumentum tuum ex praetextis martyrii convolutum filiae Sion videte et praemium indumenti pensate Bartholomaei
a07761a V Quis est iste qui venit de Edom tinctus veste de Bosra quomodo rubrum est indumentum tuum Bartholomaei
a07762 R Ab intus in fimbriis aureis circumamicta varietate haec turba virginum ei se ornari studuit qui est forma speciosus prae filiis hominum XI milium Virginum
a07762a V Adducentur regi virgines post eam proximae ejus adducentur in templum regis XI milium Virginum
a07763 A Quam pulchra generatio caelesti cum claritate vultum sponsi quaerentium paradisi per lilia perpetuo candentia XI milium Virginum
a07764:01 LiV Redemptor deus miserere Pro defunctis
a07764:02 LiV Salvator veniam concede Pro defunctis
a07764:03 LiV Precibus virginis Mariae peccata ejus dimitte Pro defunctis
a07765 R Laudemus omnes dominum qui Mariam replevit gratia ut mediatrix hominum apud deum esset propitia Praesentatio Mariae
a07765a V Haec est mater misericordiae per quam venit ad nos rex gloriae Praesentatio Mariae
a07766 H Hymnum decantet domino pia mater ecclesia recolens festa annua Procopii sollemnia | O gloriose patrone nostrae salutis opifex ut digne demus cantica nostra disrumpe vincula | O pater pie et clare nobis succurre benigne nosque supplices respice vota servorum suscipe | Praesta pater per filium nobis aeternum gaudium una cum sancto flamine post hanc vitam in lumine Procopii Sázaviensis
a07767 A O pastor aeterne o martyr egregie o virtutum opifex o benedicte pontifex praedicator gentium qui decem milia martyrum ad veri solis palatium vocasti ad consortium electorum omnium o sancte Hermolae preces nostras suscipe ne damnemur in peccatis miseriae sed ad vitam tu nos duc lucis perpetuae ut gaudeamus cum beatis in regno gloriae Decem Millium Martyrum
a07768 R Vere digni sunt honore qui contempserunt decorem mundi et pervenerunt ad praemia regni et laverunt stolas suas in sanguine agni Decem Millium Martyrum
a07768a V Isti sunt sancti qui venerunt ex magna tribulatione Decem Millium Martyrum
a07769 H O rex aeternae gloriae fideliumque redemptor fac nos devote colere martyrum festa hodie | Quique propter te domine sunt crucifixi hodie in diversis doloribus nos exaudias quaesumus | Flagellis hii afflicti sunt et felle hii potati sunt et spinis hii coronati et clavis perforati sunt | Ipsorum ergo meritis nos junge caeli gaudiis ubi regnas et imperas o lux beata trinitas Decem Millium Martyrum
a07770 A Adest nobis dies venerabilis in quo soluti sunt filii Salomonis de ergastulo carnis portas vestras attollite caeli cives occurrite triumphatori dicite Jesu rex inclite virtutum rex gloriae rex insignis victoriae qui coronasti hodie exercitum militiae jam prosequamur laudibus sancti atque praecibus ut nos donet regalibus cum Christo caeli sedibus Decem Millium Martyrum
a07771 A Isti sunt sancti qui in lege domini sunt plantati ut lilium et florebunt in aeternum ante dominum Decem Millium Martyrum
a07772 A Isti sancti in timore servierunt domino et contempserunt jussum regis in mortis articulo Decem Millium Martyrum
a07773 A Filii hominum sacrificate deo vivum sacrificium mementote quod vos redemit suo sacro sanguine Decem Millium Martyrum
a07774 A Intellige clamorem nostrum domine et intende voci orationis meae inclite rex Jesu Christe qui es benedictus in saecula Decem Millium Martyrum
a07775 A Quam admirabile est nomen tuum domine in universa terra quia gloria et honore coronasti milites tuos et constituisti eos super opera manuum tuarum Decem Millium Martyrum
a07776 A In tabernaculo tuo domine requiescunt hodie animae sanctorum quos vocasti pater pie de valle miseriae et de fraude impiorum Decem Millium Martyrum
a07777 R O quam gloriosum est regnum dei ad quod invitati sunt milites Christi calicem passionis biberunt et amici illius facti sunt in aevum Decem Millium Martyrum
a07777a V Tradiderunt corpora sua propter deum ad supplitia Decem Millium Martyrum
a07778 R Stabant justi invicti in magna constantia dum spreverunt diis offerre libamina in regis praesentia Decem Millium Martyrum
a07778a V Erue nos deus in mirabilibus tuis et da gloriam nomini tuo Decem Millium Martyrum
a07779 R O benedicti martyres o veri laudatores Christi o pater Hermolae horum ductor inclite cum his ora deum hodie Decem Millium Martyrum
a07779a V Tu pro clero exorare et post hoc pro omni plebe ut det nobis veniam Decem Millium Martyrum
a07780 A Conserva plebem hac die in te confidentem domine ut te possit collaudare cum sanctis tuis hodie Decem Millium Martyrum
a07781 A Haec est viri Salomonis generatio quae accepit benedictionem a domino Decem Millium Martyrum
a07782 A In tempore opportuno sancti dominum orabant dum Hadriani complices eos spinis coronabant Decem Millium Martyrum
a07783 A Aspexit maria ad filium suum unigenitum quem confixerunt impii et planxit super eum quid sunt plage iste in medio manuum tuarum fera pessima devoravit filium meum. In Comm. Septem Dolorum B. Mariae V.
a07784 Cap Cum esset rex in accubitu suo nardus mea dedit odore suum In Comm. Septem Dolorum B. Mariae V.
a07785 W Praesentatio est hodie sanctae Mariae virginis R. Cujus inclita vita cunctas illustrat ecclesias Praesentatio Mariae
a07786:01 LiV Aufer a nobis domine iniquitates nostras ut mereamur puris mentibus introire ad sacra sanctorum
a07786:02 LiV Exaudi exaudi exaudi domine preces nostras
a07786:03 LiV Miserere miserere miserere domine populo tuo quem redemisti Christe sanguine tuo ne in aeternum irascaris nobis
a07786:04 LiV Sancte N. ora pro nobis
a07786:04b LiV Omnes sancti orate pro nobis
a07787 R Sancti martyres dum compellerentur idolis servire idolis surdis et mutis thura non offerimus domino nostro Jesu Christo Decem Millium Martyrum
a07787a V Sacrificium vivum et immaculatum nosmetipsos offerimus Decem Millium Martyrum
a07788 R Audiens haec imperator iratus est valde et jussit eos torqueri fortissime Decem Millium Martyrum
a07788a V Invicti laudant dominum qui salvat sperantes in se Decem Millium Martyrum
a07789 R Cum venissent ad locum ubi diversa machinamenta erant eis parata dixerunt respice domine hanc passionem quae similis est passioni tuae Decem Millium Martyrum
a07789a V Memento nostri deus noster in hoc patibulo crucis Decem Millium Martyrum
a07790 R Passi sunt martyres Christi feria sexta hora diei tertia servantes diem et horam qua Christus pro totius mundi redemptione passus est Decem Millium Martyrum
a07790a V Omnia tormenta quae passus est dominus Jesus Christus illata sunt eis Decem Millium Martyrum
a07791 R Hora sexta diei illius terra mota est et petrae scissae sunt et tenebrae factae sunt super universam terram Decem Millium Martyrum

Pages