Search chants

Displaying 38201 - 38250 of 61250
Cantus ID Genre Incipit Usual Feast
a07961 A Cum appropinquasset Jesus Jerosolymam et venisset Bethphage ad Montem Oliveti turbae autem quae praecedebant et quae sequebantur clamabant dicentes hosanna filio David benedictus qui venit in nomine domini Dom. 1 Adventus
a07961.1 A Cum appropinquaret Jesus Jerosolymis et venisset Bethphage ad Montem Oliveti turbae autem quae praecedebant et quae sequebantur clamabant voce magna dicentes hosanna filio David benedictus qui venit in nomine domini Dom. 1 Adventus
a07962 A Caelum et terra transibunt verba autem mea non transient dicit dominus Dom. 1 Adventus
a07963 A Cum audisset Joannes in vinculis opera Christi mittens duos de discipulis suis ait illi tu es qui venturus es an alium exspectamus dicite Joanni quae vidistis et audistis caeci vident et claudi ambulant leprosi mundantur surdi audiunt mortui resurgunt pauperes evangelizantur Dom. 3 Adventus
a07964 A Ecce nomen domini venit de longinquo ardens furor ejus et gravis ad portandum Dom. 1 Adventus
a07965 R Sanctae trinitatis fidem Gertrudis virgo confessa est volamen accepit et semetipsam deo tradidit et omnia quae habebat monente praedicatoe suo sancto Amando affirmabat Gertrudis Nivellensis
a07965a V Nam et mater ejus instar coronae abscidit capillos sancta puella illa vero agens deo gratias Gertrudis Nivellensis
a07966 R Cumque matre defuncta Gertrudis dei famula super se solam onmus regiminis suscepisset intra se cogitabat de caelesti contemplatione qualiter in sancte agone immobilis permaneret Gertrudis Nivellensis
a07966a V Jejuniis vigiliis sanctisque lectionibus assiduo deum precabatur contra spiritualia nequitia Gertrudis Nivellensis
a07967 R Beata Gertrudis bonum opus operata est viduis et orphanis pauperibus et peregrinis alimoniam quotidianam cum omni largitate ministrabat Gertrudis Nivellensis
a07967a V Erat virgo dei Gertrudis elemosina larga curis pauperum ac peregrinorum provida infirmis ac senibus pia Gertrudis Nivellensis
a07968 R Sancta Gertrudis virgo dum ad quoddam altare jaceret spheram flammoram praeludicam vidit super se descendentem ut tota illa basilica illius claritate fuisset illustrata Gertrudis Nivellensis
a07968a V Quasi hora dimidia paulatim recessit unde venerat et postea visa est ab aliis sororibus eo modo super eam Gertrudis Nivellensis
a07969 R Plaudite jam caeli cives virginum choros ducentes agnum dei in jubilo vocis laudantes Gertrudis Nivellensis
a07969a V O caelestes choraulae suscipite aureum sidus et virginum decus Gertrudis Nivellensis
a07970 R O Gertrudis speculum pietatis ornamentum pudicitiae tutamen patriae supplicantibus propitia Gertrudis Nivellensis
a07970a V O gemma dominici diadematis o sponsa regiae prolis Gertrudis Nivellensis
a07971 A Hodie beata virgo Gertrudis induit se vesta nuptiali et se suaque omnia tradens deo secuta est agnum Gertrudis Nivellensis
a07973 H Originale crimen ... Exaltatio Crucis
a07974 A Caelorum justus atria aeterna cum laetitia mansurus introivit ubi maeroris vacua expertus quis quam pascua non ultra fastivit Joseph Opificis, Sponsi B. Mariae Virg. Confes.
a07975 A Caelesti qui dulcedine repletur ut pinguedine divina contemplatus in tuo Joseph nomine jam manus levat domine in throno confirmatus Joseph Opificis, Sponsi B. Mariae Virg. Confes.
a07976 A Sol luna caeli sidera nix imber venti fulgura te Christe benedicant a quo Joseph suffragiis qui resident in deviis lumen caeci mendicant Joseph Opificis, Sponsi B. Mariae Virg. Confes.
a07977 A In cimbalis et citharis in tubis et psalteriis factorem caeli laudent Joseph nam de solemniis sanctarum plenis gaudiis virtutum caetus gaudent Joseph Opificis, Sponsi B. Mariae Virg. Confes.
a07978 A O singulari munere sanctorum praestans laudibus te sol et luna colere veris dicuntur actibus sub tuis Christus vivere cum matre dum vult manibus o veri tutor luminis fac noctem pelli criminis Joseph Opificis, Sponsi B. Mariae Virg. Confes.
a07979 A O virum honorabilem excelsum privilegiis o morum commendabilem virtutibus egregiis o caelis admirabilem divinis clarum praemiis tu nostris pater quaesumus ad me faveto precibus Joseph Opificis, Sponsi B. Mariae Virg. Confes.
a07980 H Gaude mater pietatis in valle gementium pro ducatu dignitatis Christi regis omnium quo dilecta praedotaris in culmine montium | Ubi patres praecellentes in mortali corpore admirantur assistentes de tam grandi munere divinum lumen cernentes in creato lumine | Quod vertices prophetarum praecolunt devotius Moyses lumen praeclarum legis datur caelitus et Elias jubar magnum zelo Dei fervidus | Praesentia deitatis declaratur provide inaudita voce patris de supremo germine et spiritu veritatis forma nubis lucidae | Genitori genitoque laus et jubilatio salus honor virtus quoque sit et benedictio procedenti ab utroque compar sit laudatio | Amen Transfiguratio Dom.
a07981 H Novum sidus exoritur Christi pia clementia quo tenebrosa premitur inimici saevitia | Insurgere cum nititur malignitatis spiritu ex adverso resistitur praepotenti exercitu | Roborantur in acie intuentes signaculum desidentes militiae ut assequantur bravium | Pro quo se cunctis obicit beatum in mysterio Christus et tandem proficit regnans in caeli solio | Gloria tibi domine potestas et imperium qui certantibus agie aperte monstras praemium | Amen Transfiguratio Dom.
a07982 H Praeclaris Joseph titulis sanctorum cedat claritas cujus nimirum singulis praestantior est dignitas | Amici clarum nomine scripturae monstrat alium cum jussu tuo Domine dilectum sprevit filium | Sic alter fidelissimus in cunctis servus noscitur viventium mitissimus qui praefuisse legitur | Longiqui tractu foeminis paterno clarum titulo divini plenus luminis David se clamat saeculo | Praeconis alter munere tuba sonanti fungitur mysteriorum pondere qui fine labe nascitur | Fratres amicos filios plures vocari nominis mortali Christo socios quos convixisse legimus | O virum praestantissimum supremis clarum titulis o principem dignissimum Joseph praelatum singulis | Hic summi patris similis hic Christi pater dicitur hic gloriosae virginis sponsus electus scribitur | Et Christo cuncti et virgini subjecta mente serviunt et virgo et Christus humili huic corde se subiiciunt | Patri nato paraclito laus honor virtus gloria Joseph qui donet merito nobis aeterna gaudia | Amen Joseph Opificis, Sponsi B. Mariae Virg. Confes.
a07983 A Ecce venio ad te quem amavi quem quaesivi quem semper optavi
a07985 W Sequentia sancti evangelii secundum Lucam R. Gloria tibi domine
a07986 A Quae est ista quae ascendit per desertum sicut virgula fumi ex aromatibus myrrhae et thuris et universi pulveris pigmentarii Conceptio Mariae
a07987 Va Suscipe me domine secundum eloquium tuum et vivam et non confundas me ab expectatione mea Consecratio virginis
a07988 Va Et nunc sequimur in toto corde et timemus te et quaerimus faciem tuam domine ne confundas nos sed fac nobis juxta mansuetudinem tuam et secundum multitudinem misericordiae tuae Consecratio virginis
a07989 H Quem terra pontus aethera colit adorat praedicat Agnes ab agni dextera custos amplexus venditur | Cui luna sol et omnia deserviunt per tempora perfusa caeli gratia Agnes desponsat animam | Agnum quocumque ierit Agnes beata sequitur eo quod custodierit carnem puram qua tegitur | Arravit sponsum et annulum servat haec virgo sapiens et vitam per martyrium meretur Christum confitens | Amans sponsam et thalamum Agnes ornata possidens orat pro nobis dominum Christo devotos protegens | Quaesumus auctor omnium in hujus vitae stadio per Agnetis suffragium crescat nostra devotio | Gloria tibi domine qui natus es de virgine pro cujus Agnes nomine fuso triumphat sanguine Agnetis
a07989:01 HV Quem terra pontus aethera colit adorat praedicat Agnes ab agni dextera custos amplexus venditur Agnetis
a07989:02 HV Cui luna sol et omnia deserviunt per tempora perfusa caeli gratia Agnes desponsat animam Agnetis
a07989:03 HV Agnum quocumque ierit Agnes beata sequitur eo quod custodierit carnem puram qua tegitur Agnetis
a07989:04 HV Arravit sponsum et annulum servat haec virgo sapiens et vitam per martyrium meretur Christum confitens Agnetis
a07989:05 HV Amans sponsam et thalamum Agnes ornata possidens orat pro nobis dominum Christo devotos protegens Agnetis
a07989:06 HV Quaesumus auctor omnium in hujus vitae stadio per Agnetis suffragium crescat nostra devotio Agnetis
a07989:07 HV Gloria tibi domine qui natus es de virgine pro cujus Agnes nomine fuso triumphat sanguine Agnetis
a07990 A Virgo sancta Brigida pro nobis exora corda rigans arida desuper irrora sit mens Christo placida vox laudis sonora Brigidae
a07991 H Adest dies laetitiae quo sancta virgo Brigida de tenebris miseriae transit ad regna lucida | A statu pueritiae deo servire studuit dono pollens munditiae sponso superno placuit | In signum pudicitiae altaris quod exaruit manus tactu virgineae lignum repente viruit | Haec est laurus Hiberniae cujus viror non marcuit plena misericordiae nulli petenti defuit | Per saecla sine terminis soli deo sit gloria qui prece tante virginis nos ducat ad caelestia Brigidae
a07992 A Deo carnis edidit Brigida candorem relativum reddidit benignus honorem siccum lignum niveum designans pudorem ad tactum virgineum resumpsit virorem Brigidae
a07993 I Totus orbis Brigidae plaudat in amorem puritatis floridae currat in odorem Brigidae
a07994 A Rex caelestis humilem ancillam respexit de qua prolem nobilem Brigidam provexit Brigidae
a07995 A Prolis exordium multa prodigia praecurrunt gaudium praefigurantia Brigidae
a07996 A Nocte matris lectulum lux irradiabat nasciturae meritum prolis praesignabat Brigidae
a07997 R Felix Hibernam beat Lagenia declarat Brigidam gignens prosapia de qua laetitiam sumat ecclesia Brigidae
a07997a V Praesignant Brigidam multam prodigia futuram placidam caelesti gratia Brigidae

Pages