Search chants
Displaying 40351 - 40400 of 61251
| Cantus ID | Genre | Incipit | Usual Feast |
|---|---|---|---|
| ah53026 | Sq | Gaudeamus in hac die Christus natus est (...) | |
| ah53027 | Sq | Gaude Maria virgo dei genetrix | Quae promissis Gabrielis | Spe devota credidisti | Numine tu sancti | Spiritus repleta | Gignis clausa filium | Qui mundi regit machinam | In tuo partu ad turrim gregis canunt angeli | Quippe jacente suo rectore in praesepio | Urbis Bethlemiticae | Te nomen Jesu edocuit caelestis nuntius | Quod circumciso imponeres intacta filio | Qui scit solus nostra crimina | Cum patre sanctoque spiritu | Rite circumcidere | Ad tuas manus magi tria munera deferunt | Quae vitam nostram et fidei figurant regulam | Te primum Christus potentatus sui instruxit dolentem gloriam | Te primo signo deitatis suae donaverat vina faciens | Ergo precamur ut nostri reatus apud clementem patrem fias interventrix | Qui te in terris ejus hic parentem delegit quem rex caeli regem generavit | Et te jam splendentem in praesentia dei | Te corde contrito te flagitamus | Nos nos tuorum ut mansorem viscerum tueri preceris | Octava Nat. Domini |
| ah53028 | Sq | Epiphaniam domino canamus gloriosam | Qua prolem dei vere magi adorant | Immensam Chaldei cujus Persaeque venerantur potentiam | Quem cuncti prophetae praecinere venturum gentes ab salvandas | Cujus majestas ita est inclinata ut assumeret servi formam | Ante saecula qui deus et tempora homo factus est in Maria | Balaam de quo vaticinans exibit ex Jacob rutilans inquit stella | Et confringet ducum agmina regionis Moab maxima potentia | Huic magi munera deferunt praeclara aurum simul thus et myrram | Thure deum praedicant auro regem magnum hominem mortalem myrra | In somnis hos monet angelus ne redeant ad regem commotum propter regna | Pavebat etenim nimium regem natum verens amittere regni jura | Magi stella sibi micante praevia pergunt alacres itinera patriam quae eos ducebat ad propriam linquentes Herodis mandata | Qui percussus corde nimia prae ira extemplo mandat eludia magica non linqui taliter impunita sed mox privari eos vita | Omnis nunc caterva tinnulum laudibus jungat organi pneuma | Mystice offerens regi regum Christo munera pretiosa | Poscens ut per orbem regna omnia protegat in saecla sempiterna | Epiphania |
| ah53029 | Sq | Festa Christi omnis christianitas celebret | Quae miris sunt modis ornata cunctisque veneranda populis | Per omnitenentis adventum atque vocationem gentium | Ut natus est Christus est stella magis visa lucida | At illi non cassam putantes tanti signi gloriam | Secum munera deferunt parvulo offerunt ut regi caeli quem sidus praedicat | Atque aureo tumidi principis lectulo transito Christi praesepe quaeritant | Hinc ira saevi Herodis fervida invidi recens rectori genito Bethleem parvulos praecipit ense crudeli perdere | O Christe quantum patris exercitum juvenis doctus ad bella maxima populis praedicans colligis sugens cum tantum miseris | Anno hominis trigesimo subtus famuli se inclyti inclinaverat manus deus consecrans nobis baptisma in absolutionem criminum | Ecce spiritus in specie ipsum alitis innocuae uncturus sanctis prae omnibus visitat semper ipsius contentus mansione pectoris | Patris etiam insonuit vox pia veteris oblita sermonis paenitet me fecisse hominem | Vere filius es tu meus mihimet placitus in quo sum placatus hodie te mi fili genui | Huic omnes ausculate populi praeceptori | Epiphania |
| ah53029.1 | Sq | Festa Christi omnis christianitas celebret | Quae miris sunt modis ornata cunctisque veneranda populis | Per omnitenentis adventum atque vocationem gentium | Ut natus est Christus est stella magis visa lucida | At illi non cassam putantes tanti signi gloriam | Secum munera deferunt parvulo offerunt ut regi caeli quem sidus praedicat | Atque aureo tumidi principis lectulo transito Christi praesepe quaeritant | Hinc ira saevi Herodis fervida invidi recens rectori genito Bethleem parvulos praecipit ense crudeli perdere | O Christe quantum patris exercitum juvenis doctus ad bella maxima populis praedicans colligis sugens cum tantum miseris | Anno hominis trigisimo subtus famuli se inclyti inclinaverat manus Deus consecrans nobis baptisma in absolutionem criminum | Ecce spiritus in specie ipsum alitis innocuae uncturus sanctis prae omnibus visitat semper ipsius contentus mansione pectoris | Patris etiam insonuit vox pia veteris oblita sermonis poenitet me fecisse hominem | Vere filius es tu meus mihimet placitus in quo sum placatus hodie te mi fili genui | Huic omnes ausculate populi praeceptori | Hac die viteus fit liquor ex aqua nuptias laetas miraculo Christi faciens | Quod viles homines et membra tabida mutari docet anastasis magna gloria | Laus honor et virtus potestas et regnum sit trinitati per aevum | Epiphania |
| ah53030 | Sq | Hanc diem tribus dominus signis illustrat | Pro nobis veniens de supernis et induens mortalia | Praesepi ponitur adorandus monstratur stella praevia | In oriente cernentes nova lumina | Persarum reges hodie nam mystica adcurrunt dare munera | Nato qui cum patre regit cuncta saecla et gubernat montes etiam ponderat | Aurum thus et myrram deferentes regi deo vero carnem assumpsisse mystice praedicant | Jordanis hodie retro subtrahit undulas | Joannes expavet salvatorem tingere clamans me magis tu lava | De caelo intonans gentor filii placet inquit gloria | Et sanctus spiritus columbae specie comparem se clamitat | Hodie nuptiales thalamos dominus sanctificavit vertens in vinum flumina | Stupidos vetustatis latices subito efficiens sapidos omnibus et propinavit sanctae praemia vitae porgens sanguinis pocula | Quaesumus jam nos respice tu pater et viam patriae supernae demonstra | Ut recto semper gradientes cursu mereamur regna scandere praecelsa | Tu patris tilius humilis populi audi precum cantica | Cum sancto spiritu flamine supplicum audi vocum carmina | Ut tibi jugier concinentes veniant ad gaudia | Epiphania |
| ah53031 | Sq | Iste dies celebris constat | Ob trinitatis manifestam in terris notionem | Cujus Joannes mediastinus fuit semper felix | Fit patris vox ad filium baptizatum | Et spiritum in specie corporali | Hunc invisit ut columba | Mansurus super eum uncturus et prae consortibus | Res istae natos dei baptismo nos creari capacesque ipsius testantur spiritus | Misericors igitur genitor precamur | Ut in quibus displicet tuae bonitati | Ejus membris junctos foveas in quo tibi | Bene complacuit unico nato tuo | Ergo persolvamus gratias deo patri | Qui nos cohaeredes fecerat Christi sui | Et prodigo sui sanguinis Christo | Spiritui quoque cordis unctori | Jubilemus | Octava Epiphaniae |
| ah53032 | Sq | Hunc diem celebret omnis mundus ob honorem domini atque plasmatoris omnium | Qui hoc festum variis insignibus decorari voluit quod triplici compsit stemmate | Hoc die a magis visitatus est trina illi qui munuscula ad cunabula tulerant deo regi atque mortali | Quos dehinc gentilitatis populus secuturus eadem dona devotissimae fidei signabatur Christo laturus | Et vinum hodie ex aqua omnipotens manus in nuptiis effecit hilarans convivia musto innato | Hic ante illius adventum littera legalis quasi aqua potatur nunc in vinum vertitur Christo conviva | Baptismatis hodie undas intravit non egens purificatione sed ut nobis lavandis aquarum fluenta sacraret | Non dedignans inferioris personae sub manu baptizari ut nobis hoc quoque prospiceret ad humilitatem sectandam | Patris vox post lavacrum Christum emissa clare audiente baptista sibi placitum testabatur filium | Spiritus in columbae forma apparens illum mansuetum praedicat atque carentem omni dolo indicat | Ex hoc quoque novimus quod per baptismum deo in adoptivos natos sumimur atque vocamur | Hinc nos patris et nati supervolitat lotos exemplo Christi nec non renatos sanctus spiritus | Quod ipse faciat qui semet hostiam obtulit deo patri pro nobis morte mortem diruens | Et ab inimicis amicos faciens coetibus nos superis pacatos et concordes junxerat | Jesus Christus redemptor noster et plastes | Octava Epiphaniae |
| ah53033 | Sq | Nostra tuba | Regatur fortissima dei dextra et preces audiat | Aure placatissima et serena ita enim nostra | Laus erit accepta voce si quod canimus canat pariter et pura conscientia | Et ut haec possimus omnes divina nobis semper flagitemus adesse auxilia | Illo namque sine valet mens nulla dignum ipsi cogitare et meditari humana | Arta nobis est via proposita relinquentes latam quae ducit ad loca tartarea | Christi vestigia sequamur clara et non caduca gaudia | Hic quia est vita illic mors atra et sempiterna tormenta | O bone rex pie juste misericors qui es via et janua | Portas regni quaesumus nobis reseres dimittasque facinora | Ut laudemus nomen nunc tuum atque per cuncta saecula | |
| ah53034 | Sq | Cantemus cuncti melodum nunc alleluia | In laudibus aeterni regis haec resultet alleluia | Hoc denique calestes chori cantant in altum alleluia | Hoc beatorum per prata paradisiaca psallat concentus alleluia | Quin et astrorum micantia luminaria jubilant altum alleluia | Nubium cursus ventorum volatus fulgurum coruscatio et tonitruum sonitus dulce consonent simul alleluia | Fluctus et undae imber et procellae tempestas et serenitas cauma gelu nix pruinae saltus nemora pangant alleluia | Hinc variae volucres creatorem laudibus concinite cum alleluia | Ast illinc respondeant voces altae diversarum bestiarum alleluia | Istinc montium celsi vertices sonent alleluia | Illinc vallium profunditates saltent alleluia | Tu quoque maris jubilans abysse dic alleluia | Necnon terrarum molis immensitates alleluia | Nunc omne genus humanum laudans exsultet alleluia | Et creatori grates frequentans consonet allelua | Hoc denique nomen audire jugiter delectatur alleluia | Hoc etiam carmen caeleste comprobat ipse Christus alleluia | Nunc vos o socii cantate laetantes alleluia | Et vos pueroli respondete semper alleluia | Nunc omnes canite simul alleluia domino alleluia Christo pneumatique alleluia | Laus trinitati aeternae in baptismo domini quae clarificatur hinc canamus alleluia alleluia | Dom. Septuagesimae |
| ah53035 | Sq | Fulgens praeclara rutilat per orbem hodie dies in qua Christi lucida narrantur ovanter proelia | De hoste superbo quem Jesus triumphavit pulchre castra illius perimens taeterrima | Infelix culpa Evae qua caruimus omnes vita | Felix proles Mariae qua epulamur modo una | Benedicta sit celsa regina illa | Generans regem spoliantem tartara | Pollentem jam in aethera rex in aeternum suscipe benignus praeconia nostra sedule tibi canentia | Patris sedens ad dexteram victor ubique morte superata atque triumphata polorum possidens gaudia | O magna o celsa o pulchra clementia Christi luciflua o alma | Laus tibi honorque ac virtus qui nostram antiquam leviasti sarcinam | Roseo cruore agni benignissimi empta florida micat haec aula | Potenti virtute nostra qui lavit facinora tribuit dona fulgida | Stupens valde in memet jam miror hodierna | Tanta indignis pandere nobis sacramenta | Stirpe davidica ortus de tribu Juda leo potens surrexisti in gloria agnus visus es in terra | Fundans enim arva regna petens supera justis reddens praemia in saecula dignanter ovantia | Dic impie Zabule quid valet nunc fraus tua | Igneis nexus loris a Christi victoria | Tribus linguae admiramini quis audivit talia mysteria | Ut mors mortem sic superaret rei perciperent talem gratiam | Judaea incredula cur manes adhuc inverecunda | Perspice christicolas qualiter laeti canunt inclyta | Redemptori carmina ergo pie rex Christe nobis dans peccamina solve nexorum vincula | Electorum agmina fac tecum resurgere ad beatam gloriam dgna rependens merita | Paracliti sancti consolationem piam | Exspectamus secundum promissionem tuam | Peracta ascensionis sancta sollemnia | Qua es regressus in caelum nube tectus clara | Pollens laude aeterna | Dom. Resurrectionis |
| ah53035.1 | Sq | Fulgens praeclara rutilat per orbem hodie dies in qua Christi lucida narrantur ovanter proelia | De hoste superbo quem Jesus triumphavit pulchre castra illius perimens taeterrima | Infelix culpa Evae qua caruimus omnes vita | Felix proles Mariae qua epulamur modo una | Benedicta sit celsa regina illa | Generans regem spoliantem tartara | Pollentem jam in aethera | Rex in aeternum suscipe benignus praeconia nostra sedule tibi canentia | Patris sedens ad dexteram victor ubique morte superata atque triumphanti polorum possidens gaudia | O magna o celsa o pulchra clementia Christi melliflua o alma | Laus tibi honorque ac virtus qui nostram antiquam leviasti sarcinam | Roseo cruore agni benignissimi empta florida micat haec aula | Potenti virtute nostra qui lavit facinora tribuit dona fulgida | Stupens valde in memet jam miror hodierna | Tanta indignus pandere nobis sacramenta | Stirpe davidica ortus de tribu Juda leo potens surrexisti in gloria agnus visus es in terra | Fundens enim arva regna petens supera justis reddens praemia in saecula dignanter ovantia | Dic impie Zabule quid valet nunc fraus tua | Igneis nexus loris a Christi victoria | Tribus linguae admiramini quis audivit talia miracula | Ut mors mortem sic superaret rei perciperent talem gratiam | Judaea incredula cur manes adhuc inverecunda | Perspice christicolas qualiter laeti canunt inclyta | Redemptori carmina | Ergo pie rex Christe nobis dans precamina | Solve nexorum vincula | Electorum agmina | Fac tecum resurgere ad beatam gloriam | Digna rependens merita amen | Dom. Resurrectionis |
| ah53036 | Sq | Laudes salvatori voce modulemur supplici | Et devotis melodiis calesti domino jubilemus messiae | Qui se ipsum exinanivit ut nos perditos liberaret homines | Carne gloriam deitatis occulens pannis tergitur in praesepi miserans praecepti transgressorem pulsum patria paradisi nudulum | Joseph Mariae Simeoni subditur circumciditur et legali hostia mundatur ut peccator nostra qui solet relaxare crimina | Servi subiit manus baptizandus et perfert fraudes temptatoris fugit persequentum lapides | Famen patitur dormit et tristatur ac lavat discipulis pedes deus homo summus humilis | Sed tamen inter haec abjecta corporis ejus deitas nequaquam quivit latere signis variis et doctrinis prodita | Aquam nuptiis dat saporis vinei caecos oculos claro lumine vestivit lepram luridam tactu fugat placido | Putres suscitat mortuos membraque curat debilia fluxum sanguinis constrinxit et saturavit quinque de panibus quina milia | Stagnum peragrat fluctuans ceu siccum litus ventos sedat linguam reserat constrictam reclusit aures privatas vocibus febres depulit | Post haec mira miracula talique | Sponte sua comprehenditur et damnatur | Et se crucifici non despexit | Sed sol ejus mortem non aspexit | Illuxit dies quem fecit dominus mortem devastans et victor suis apparens dilectoribus vivus | Primo Mariae dehinc apostolis docens scripturas cor aperiens ut clausa de ipso reserarent | Favent igitur resurgenti Christo cuncta gaudiis flores segetes redivivo fructu vernant et volucres gelu tristi terso dulce jubilant | Lucent clarius sol et luna morte Christi turbida tellus herbida resurgenti plaudit Christo quae tremula ejus morte se casuram minitat | Ergo die ista exsultemus qua nobis viam vitae resurgens patefecit Jesus | Astra solum mare jucundentur et cuncti gratulentur in caelis spiritales chori trinitati tonanti | Dom. Resurrectionis |
| ah53037 | Sq | Eia dic nobis quibus e terris nova | Cuncto mundo nuntians gaudia | Nostram rursus visitans patriam | Respondens placido vultu dulci voce dixit alleluia | Angelus mihi de Christo indicavit pia miracula | Resurrexisse dominum siderum cecinit voce laudanda | Mox ergo pennas volucris vacuas diligens laeta per auras | Redii famulis ut dicam vacuatam | legem veterem et novam regnare gratiam | Itaque plaudite famuli voce clara | Christus hodie redemit nos a morte dira | Pater filium tradidit servis ut interimerent pro salute nostra | Sponte subiit filius mortem ut nos redimeret morte ab aeterna | Nunc requiem rapere licet omnibus et frui vita perpetua | Nunc colite pariter mecum famuli celebri laude sanctum Pascha | Christus est pax nostra | |
| ah53038 | Sq | Clara gaudia festa paschalia | Congaudet coetus per omnia | Dulce decantans alleluia | In qua Christus per crucem redemit animas inferno deditas | A protoplasto quotquot in hoc saeculo progenitae fuerant | Patriarcharum omniumque simul prophetarum regum pontificum | Detinebantur claustra tartareo mortis cruore retrusae | Donec victor mortis dominus omnium atque sanctus sanctorum | Cum crucis trophaeo infernum penetrans abegit claustra saeva | Qui es daemones ululant Lucifer qui nostra ut deus solvat vincula cuncta | Fugatis tenebris fulserat theatralis horror rutilans lumine perlustrata | Clamabant sancti advenisti o jam domine regum rex ave | Quem olim vates praecinere jam nos habes redemptos rex ave | Tunc Jesus cum laeta sanctorum agmina processit morte victa | Cui psallere laudes sub omni cardine non cesset omnis aetas | Decantans alleluia | |
| ah53039 | Sq | Ecce vicit radix David leo de tribu Juda | Mors vicit mortem et mors nostra est vita | Mira bella et stupenda satis inter omnes victoria | Ut moriens superaret fortem cum callida versutia | Domum ejus ingressus est rex aeternus et inferni confregit vasa | Drachmam secum quae perierat portavit et patefecit regni claustra | Paradisi portam quae clausa fuerat per lignum vetitum et culpam letalem in hoc aevo | Quam commisit protoplastus reseravit dextram per stipitem aetheream | Susceperat mors indemnem quem tenere nunquam potuerat propter culpam | Dum ambiit illicita quae tenebat juste perdidit acquisita | Ampliare voluerat in successu et remansit evacuata | In se refuscata defecit extremitas ut quibus ad vitam fuerat largitus ingressus donaret et regressus ad percipiendam veniam | Hic verus est agnus legalis qui multis se manifestavit figuris tandem se pro mundo hostiam dedit patri ut redimeret membra sua | Hic lapis est angularis quem reprobaverunt aedificantes | Jam factus est in caput anguli super omnes in excelso | Regnum ejus magnum et potestas ejus prima per saecula | |
| ah53040 | Sq | Aule lucide repertor lux et janua (...) | |
| ah53041 | Sq | Haec est vera redemptio et celsa festa (...) | |
| ah53042 | Sq | Adest namque pascha Christi (...) | |
| ah53044 | Sq | Laus deo nostro sit per secula Omnisque sexus consona voce (...) | |
| ah53045 | Sq | Laudes Christo redempti voce modulemur supplici | Omnis in hac die rerum natura jubilet | Personet immensas filio dei gratias | Jam nostri concives caelestis sanctuarii milites | Ordines noveni in nostra vos adunate gaudia | Hymnite nunc superi pariter resonate inferi | Et omnis in domini spiritus gratuletur enesi | Qui hominis causa deus homo nascitur et fragili carne se deitas occulens probra sustinuit patiens | Virtutibus signis ut deus emicuit et corporis nostri necessitate fruens verus terrigena claruit | Ab hoste tentatus non est agnitus neque divinitas patuit | Ars artem delusit donec veteris nodum piaculi secuit | In ara crucis hostiam se pro nobis Christus obtulit deo patri morte sua nostra mortificans crimina | Jam victor Christus barathro populato mortis principe vinculato ab inferis pompa regreditur nobili | Haec dies quae illuxit post turbida regni Aethiopum tempora | Christus in qua resurrexit ultra victurus | Cum carne quam sumpsit de Maria virgine | Qui ovem cum gaudio patri | Quam perdiderat humero revexit suo | Dom. Resurrectionis |
| ah53046 | Sq | Pangamus creatoris atque redemptoris gloriam | Qui bene creatos sed seductos astutia | Callidi serpentis sua refecit gratia | Praedicens futurum ut germen sancta proferret femina | Quod hostis antiqui nociva exsuperaret capita | Quod primitus perdita serius nostra cernunt saecula | Cum splendida flosculo virgula novo pollet Maria | Qui editus mire edidit miracula nec juvenis tantum sed statim inter suae nativitatis primordia | Per sideris lumen vel Simeonis verba Judaica ad se vel corda vel munera attrahens nutu gentilia | Quem pater in voce atque spiritus sanctus specie glorifica | Visentes doctorem vel archiatrum docent auctoritate sua | Qui postquam salutis dona dedit multa doctrinaeque perplura verba ore suo promulgavit saluberrima | Ad probra sputa colaphos et flagella vestem quoque ludo quaesitam et spineum venit sertum ad crucis bracchia | Quae hodie triumphali a mortuis resurgens sprevit victoria | Ducens secum primitiva ad caelos membra | Et nuper dispersa refotans ovilia | Quae et nobis in fine speranda | Licet ultima membra simus spondet dona | Dom. Resurrectionis |
| ah53047 | Sq | Is qui prius habitum | Mortalem induit pugnaturus immortale jam nunc | Resurgens et impassibile corpus sumpsit imperaturus caelis et terris et mari | Qui ad consessum patris ejus exaltatus manu dextera inde cursum fluminibus dat et vocem | Et christianum orbem firmat semper et marinos fluctus compescit sic | Ut stabile fundamen ecclesiae suae potenter componat | Et domus ejus spendescat in finem usque dierum | Fer. 2 p. Pascha |
| ah53048 | Sq | Christe domine laetifica sponsam tuam ecclesiam | In his festis quibus eam Christe tibi sponsaveras | Allatis illi dotalibus valde miris | Tunc morte tua tristes sanctas feminas atque viros mulsisti resurgendo | Nunc residens ad patris dextram omni mortis ab incursu nos Christe tuere | Fer. 3 p. Pascha |
| ah53049 | Sq | Prome casta (...) | |
| ah53050 | Sq | Agni paschalis esu potuque dignas | Moribus sinceris praebeant omnes se christianae animae | Pro quibus se deo hostiam obtulit ipse summus pontifex | Quarum frons in postis est modum ejus illita | Sacrosancto cruore et tuta a clade Canopica | Quarum crudeles hostes in mari rubro sunt obruti | Renes constringat ad pudicitiam | Pedes tutentur adversus viperas | Baculosque spiritales contra canes jugiter manu bajulent | Ut pascha Jesu mereantur sequi quo de barathro victor rediit | En redivivis mundus ornatibus | Christo consurgens fideles admonet | Post mortem melius cum eo victuros | Fer. 4 p. Pascha |
| ah53051 | Sq | Ad sepulcri custodes (...) | |
| ah53052 | Sq | Grates salvatori ac regi Christo deo solvant | Omnes insularum incolae | Quem spectatum diu jam tenent | Et leges ejus mentibus captent promptulis | Quos derelicto populo | Delegit Judaeo de Abrahae carne genito | Et per fidem quos Abrahae natos fecit et cognatos suos sanctum per sanguinem | O Christe consanguineae naturae nostrae nos fove atque per divinam potentiam tuere | Ab omni incursu inimici et insidiis | Quem per carnis edulium delusisti hamo tuae majestatis fili dei | Tu resurgens imperitas non moriturus amplius tu mortalem nostram et terream naturam | Resurgens incorruptivam fecisti atque caelis invexisti | Fer. 5 p. Pascha |
| ah53053 | Sq | Laudes deo | Concinat orbis ubique totus qui gratis est liberatus | Per summi patris indulgentiam qui miserans quod genus humanum casu succubuit veterano | Misit huc natum suum in terras | Ut sua dextra jacentes ceno levaret polo restitueretque patriae | Hic ergo genitus illibatae matris utero | Hic vixit solus homo absque naevo et sine dolo | Coluber Adae malesuasor | Quem sua non infecit fraude | Quin ipse carnis ejus esca petita avide | Delusus hamo deitatis victus est in aevum | Igitur omnes quibus princeps hujus saeculi quae sibi placita sunt inflixit quosque perdidit | Huic haerete in quo suum nihil invenit nam ipsi adhaerentes nequaquam potest perdere | Gratias nunc et in saecula | Omnipotenti redemptori | Canamus | Fer. 6 p. Pascha |
| ah53054 | Sq | Carmen suo dilecto | Ecclesia Christi canat ob quam patrem matremque deserens | Deus nostra se vestit natura et synagogam respuit | Christe tuo sancto latere sacramenta manarunt illius | Tui ligni adminiculo conservatur in salo saeculi | Hanc adamans conjugem clauderis Gazae sed portas effracturus illius | Hanc etiam hostibus eruiturus es congressus tyranno Golitah | Quem lapillo prosternens unico | Ecce sub vite amoena Christe ludit in pace omnis ecclesia | Tute in horto resurgens Christe hortum florentis paradisi tuis | Obstructum diu reseras domine rex regum | |
| ah53055 | Sq | Assunt enim festa paschalia (...) | |
| ah53056 | Sq | Haec est sancta | Sollemnitas sollemnitatum | Insignita triumpho Christi | Qui devicit imperium | Malepotens diaboli | Suo nos pretioso sanguine | Ejus de potestate eruens | Redempti ergo gratias agamus nostro redemptori | Rex regum Christe cui angelorum chori juge famulantur | Vultu placido homines in tuis laudibus sedulorum pius intuere | Quorum mortibus condolens in tantum humilis factus es ut morte subires | Tu devictis inferni legibus resurgens thriumphas | Tu post crucem per orbem gentibus imperas omnipotens filius Dei | |
| ah53057 | Sq | Judicem nos inspicientem | Crypta cordis rimantem | In commune precemur | Proprias illi puras conscientias possimus ut exhibere | Deus patiens juste clemens atque tremende | Tu vis parcere magis paenitenti quam plecti | Tu non pasceris morte morientum sed eos suscitas | Nec gaudes deus in perditione qui Stygem properant | Tuis civibus angelis est gaudium pravo crimina sua puniente | Credo pereat ut unus pusillulus non est placitum tuti in conspectu | Tu nos serva jugiter omni a malo deus juste judex | Ut non quando veneris omnibus digna factis redditurus | Nosmet habeas punire sed munerari | Dom. 2 p. Pascha |
| ah53058 | Sq | Laus tibi sit o fidelis deus | Qui numquam confundis in te confidentes sed eos magis glorificas | Tu propugnaculum adversus hostiles incursatus et insidias | Pastor noster disruptor laquei | Tu conservas qui timent te valde magnam dulcedinem deus indulgens | Dom. 3 p. Pascha |
| ah53059 | Sq | En regnator caelestium et terrenorum | Victor fortis infernalium regnorum | In sede sibimet digna sedens rector angelorum | Humanos labores indulgens miseratur eorum qui timent potestatis ipsius nutum | Idcirco mundus omnis plaudat jubilet canat exsultans cunctorum saeculorum rectori | Dom. 4 p. Pascha |
| ah53060 | Sq | Laeta mente canamus deo nostro | Qui defectam peccatis semper novat ecclesiam | Et eam pallidulam de radio veri solis illuminat | Et terrae de Mesraim eduxit fornacibus ignitis | Quique in omni tribulatione eam exaudit | Insuper caelesti nutrit pane et cultum docet suum | Quin de petra melle dulci eam adimplet | Dom. 5 p. Pascha |
| ah53061 | Sq | Nostra carmina supplici (...) | |
| ah53062 | Sq | O pater optime (...) | |
| ah53063 | Sq | Cantemus canticum (...) | |
| ah53064 | Sq | Gaudet ecce per omne cuncta (...) | |
| ah53065 | Sq | Arvi polique conditori alacres feramus (...) | |
| ah53066 | Sq | Rex omnipotens die hodierna | Mundo triumphali redempto potentia | Victor ascendit caelos unde descenderat | Nam quadraginta postquam surrexerat | Diebus sacris confirmans pectora | Apostolorum pacis cara relinquens oscula | Quibus et dedit potestatem laxandi crimina | Et misit eos in mundum baptizare cunctas animas | In patris et filii et sancti spiritus clementia | Et convescens praecepit eis ab Jerusalem | Ne abirent sed exspectarent promissa munera | Non post multos enim dies mittam vobis spiritum paraclitum in terra | Et eritis mihi testes in Jerusalem Judaea sive Samaria | Et cum hoc dixisset videntibus illis elevatus est et nubes clara | Suscepit eum ab eorum oculis intuentibus illis aera | Ecce stetere amicti duo viri in veste alba | Juxta dicentes quid admiramini caelorom alta | Jesus enim hic qui assumptus est a nobis ad patris dexteram | Ut ascendit ita veniet quaerens talenti commissi lucra | O deus maris poli arvi hominem quem creasti fraude subdola | Hostis expulit paradiso et captivatum secum traxit ad tartara | Sanguine proprio quem redemisti deo illuc et provehis unde prius corruit paradisi gaudia | Da nobis quaesumus sempiternam requiem judex cum veneris judicare saecula in sanctorum patria | In qua tibi cantemus omnes alleluia | Ascensio Domini |
| ah53066:cs | Sq | Všemohúcí král mocí svítězilů vykúpiv svět dnešní den vítězitel vstupuje na nebesa odkud jest přišel | Neb za čtyřidcet dnóv po svém skřiešení potvrzoval jest svaté rozumy | Apoštolóv ostavuje jim milá políbenie pokoje kterýmž jest dal moc odpúštěti hřiechy | I poslal je na svět křtíti všecky duše v otcově i v synu i v duchu svatém dobrotě | A jed s nimi přikázal jim aby neotcházeli od Jerusalema ale čekali slíbených věcí | Neb ne po mnohých dnech pošliť vám ducha utěšitele na zemi a budete mně svědci v Iherusalemě v Židovstvu i také v Samaří | A když to jest řekl vidúcím jim pozdvižen jest a oblak světlý přijel jest jeho od očí jich jenž patřiechu v nebesa | Aj stasta oděná dva mužie v rúcho bielé vedlé nich řkúce co se divíte výsosti nebeské | Neb Ježíš kterýž vzat jest od vás na pravici k otci jakož jest vstúpil takť přijde hledaje útěžku poručené hřivny | Stvořiteli moře nebe země i člověka kteréhož si stvořil kteréhož jest nepřietel chytrú lstí vyhnal z ráje a jatého sebú vedl jest do pekla | Kteréhož si vykúpil svú svatú krví Bohu tamž jest i přišel odkudž jest prvé padl radú hadovú od sieni rajské do pekelného ohně | Súdce když přijdeš súditi světa daj nám prosícím věčné odpočinutie v království nebeském a lstivě zklamati nás nedopúštěj synu boží abychme tě věčně/// | Ascensio Domini |
| ah53067 | Sq | Summi triumphum regis prosequamur laude | Qui caeli qui terrae regit sceptra inferni jure domito | Qui sese pro nobis redimendis permagnum dedit pretium | Huic nomen exstat conveniens Idithun | Nam transilivit omnes strenue montes colliculosque Bethel | Saltum de caelo dedit in virginalem ventrem inde in pelagus saeculi | Postquam illud suo mitigavit potentatu tetras Phlegetontis assiliit tenebras | Principis illius disturbato imperio | Maniplis plurimis inde erutis mundum illustrat suo jubare | Captivitatemque detentam inibi victor duxit secum | Et redivivum jam suis se praebuit servis et amicis | Denique saltum dederat hodie maximum nubes polosque cursu perpeti transvolans | Celebret ergo populus hunc diem credulus cujus morbida Idithun corpora in semetipso altis sedibus caeli invexit dei filius | Et tremens judicem exspectet adfuturum ut duo angeli fratres docuerunt | Qui Jesus a vobis assumptus est in caelum iterum veniet ut vidistis eum | Nam Idithun nostrum vocibus sedulis omnes imploremus | Ut a dextris patris qui sedet spiritum mittat nobis sanctum | In finem saeculi ipse quoque semper sit nobiscum | Ascensio Domini |
| ah53068 | Sq | Christus hunc diem jucundum cunctis concedat esse christianis amatoribus suis | Christe Jesu fili dei mediator naturae nostrae ac divinae | Terras deus visitasti aeternus aethera novus homo transvolans | Officiis te angeli atque nubes stipant ad patrem reversurum | Sed quid mirum cum lactanti adhuc stella tibi serviret et angeli | Tu hodie terrestribus rem novam et dulcem dedisti domine sperandi caelestia | Te hominem non fictum levando super sidereas metas regum domine | Quanta gaudia tuos replent apostolos | Quis dedisti cernere te caelos pergere | Quam hilares in caelis tibi occurrunt noveni ordines | In humeris portanti diu dispersum a lupis gregem unum | Quem Christe bone pastor tu dignare custodire | Ascensio Domini |
| ah53069 | Sq | O quam mira sunt deus tua portenta | Qui spretum suis et extraneis odiosum | Utrisque et amandum et valde terribilem fecisti | Ex praecognita fame et erogatione frumenti | Qui fratris minimi causa per vas argenteum cognitus est fratribus | Qui nos ad terram promissae mansionis pharao perducat extincto | Dom. post Ascensionem |
| ah53070 | Sq | Sancti spiritus adsit nobis gratia | Quae corda nostra sibi faciat habitaculum | Expulsis inde cunctis vitiis spiritualibus | Spiritus alme illustrator hominum | Horridas nostrae mentis purga tenebras | Amator sancte sensatorum semper cogitatuum | Infunde unctionem tuam clemens nostris sensibus | Tu purificator omnium flagitiorum spiritus | Purifica nostri oculum interioris hominis | Ut videri supremus genitor possit a nobis | Mundi cordis quem soli cernere possunt oculi | Prophetas tu inspirasti ut praeconia Christi praecinuissent inclyta | Apostolos confortasti uti tropaeum Christi per totum mundum veherent | Quando machinam per verbum suum fecit deus caeli terrae marium | Tu super aquas foturus eas numen tuum expandisti spiritus | Tu animabus vivificandis aquas foecundas | Tu aspirando das spiritales esse homines | Tu divisum per linguas mundum et ritus adunasti domine | Idolatras ad cultum dei revocas magistrorum optime | Ergo nos supplicantes tibi exaudi propitius sancte spiritus | Sine quo preces omnes cassae creduntur et indignae dei auribus | Tu qui omnium saeculorum sanctos tui numinis docuisti instinctu amplectendo spiritus | Ipse hodie apostolos Christi donans munere insolito et cunctis inaudito saeculis | Hunc diem gloriosum fecisti | Dom. Pentecostes |
| ah53071 | Sq | Veni spiritus aeternorum alme | Mentes tuorum visita jacentes aegris moribus | Imple superna gratia terrigenarum pectora | Qui altissimi donum dei diceris | Fons perpetuus spiritalis unctio | Tu promissum omnipotentis munus esse crederis | Apostolos tu linguis fundavisti sanctos igneis | Lumen da te cordibus virtute perenni firmans miseris | Verum affer amorem muneraque caritatis plurima | Hostem depelle invidum da perfrui pace supera | Sic duce te praevio valeamus scandere | Aetherea convexa | |
| ah53072 | Sq | Laude celeberrima recolamus festa sacratissima (...) | |
| ah53073 | Sq | Nunc exsultet omnis mundus (...) |
Pages
No search term provided.