Search chants

Displaying 40451 - 40500 of 61253
Cantus ID Genre Incipit Usual Feast
ah53115 Sq Alleluia | Christo inclyta candida nostra canant melodia agmina | Laudes omnibus dantia sanctis per haec sacrata festalia | Mariam primum vox sonet nostra nobis per quam sunt vitae data praemia | Regina quae est mater et casta tergat nostra per filium facinora | Angelorum concio sacra et archangelorum turma inclyta | Nostra diluant jam peccata praestando supernam caeli gloriam | Tu propheta praeco lucerna atque plus quam propheta | In lucida nos pone via mundans nostra corpora | Apostolorum princeps et cuncta juncta caterva | Jam corrobora vera in doctrina plebis pectora | Stephane gloriose rutilans in corona sanctorumque martyrum turma valida | Fortia date corda corpora atque firma sacra ut hostem vincant rite spicula | Martine inclyte et praesulem omnis caterva | Suscipe nunc pie modo nostra clemens precata | Regina virginum praemaxima tu mater incorrupta virgo et gravida | Sacrata domino et castitas nostras serva animas mundaque corpora | Electorum veneranda suffragia | Omniumque sanctorum contubernia | Per precata assidua nostra gubernent tempora | Nosque ducant ad supera polorum vera gaudia | Subjungant pium agmina amen redempta Omnium Sanctorum
ah53116 Sq Eia turba sancta (...)
ah53117 Sq Hodie hornent merita (...)
ah53118 Sq Laudes egregias clerus omnis (...)
ah53119 Sq Grates deo et honor sint per secula (...)
ah53120 Sq Concentu veneremur cuncti fratres sollemni (...)
ah53121 Sq Iya gaudens caternva (...)
ah53122 Sq Deus in tua virtute sanctus Andreas gaudet et laetatur eadem comitatus | Piscatio nati tui ipse primum factus piscator populorum Myrmidones idolatras diu fluctivagos reti coepit fidei | Is legibus Achaiam tuis deus victor illius subjugavit et tropaeum Christi tui fixit ibi bonum se ostendens militem | Miracuilis virtutibus doctrinis quaecumque quaesita spolia tibi o rex attulit | Atque suo cruore triumphi inscripsit titulos tui regnum domine | Istum crucis socium et regni credimus | Christi filii tui atque fraterculum | Nos igitur peccatis nostris gravati te deus poscimus | Ut illius qui tua semper sectatus praecepta tibi placet | Nos intercessione tuearis in aeternum Andreae
ah53123 Sq Nostra promat catherva cantica miaesolidica (...)
ah53124 Sq Candunt sydera melliflua (...)
ah53126 Sq Hujus diei gaudia devocio katholica voce (...)
ah53127 Sq Laudent te confessores (...)
ah53128 Sq Diem festum Bartholomei (...)
ah53129 Sq Alle cantabile sonet chorus cantorum (...)
ah53130 Sq Adest nunc preclara (...)
ah53131 Sq Laudum carmina creatori lira plaude eia Pangens inclita Benedicti gesta voce canora | A puero florida sprevit mundi cuncta gliscendo caelica Et domini gratia confracta restaurat fraus signo retecta | Fratrem verbere miserum virtute reparat Ferrum enatat solida fit undae semita | Rupes flumina dant insolita corvus nil murmurans fert jussa Vidi sphaericam mundi machinam radio sub uno collectam | Binos zabuli salvavit ab ira Patri filium post mortem redonat | Prophetis non impar ventura pronuntiat pueri superba divinat Sororis lacrimae fraterna mutant vota fantur simul Dei archana | Post haec anima sororis ad alta evolat Frater haec ita audiens mox laudem decantat | Laus et hono sit Christo et sanctis omnibus gloria
ah53133 Sq O Blasi dilecte regi regum summo | Et cunctis angelorum choris laudabilis | Te caeli terra mare laudent et sidera | Sol luna et cuncta creata | Aquarum cursus et pisces | Te sanctus Dei filius confortavit et ornavit | Cum carnifices undique lacerarent membra tua | Qui nomen ejus laetus non negas diras passus atque poenas | Praesidem despexisti et omne ornamentum terrestrium | Te Deus caelitus in deserto pavit cibo | Et feras nutibus tuis donans sancte Blasi | Viduae lacrimanti misertus reddidisti natum suum | Varia post haec signa et multa praebes pius debilibus | Nos omnes precibus devotis obsecramus | Ut nobis veniam implores tua prece | Et finis noster habeat beatum una requiem cum electis
ah53135 Sq Hanc dieculam orbi (...)
ah53136 Sq Christi martyris colamus (...)
ah53137 Sq Christo regi regum virgo canat ecclesia | Quem voce praecelsa collaudant in caelis angelorum agmina | Aeternaque dignum proclamant sine cessatione gloria | Hic suasu serpentis seducti miseratus hominis | Ut sponsus procedens utero praeelectae virginis | Agnus innocens et sine macula traditur et ligno crucis affixus moritur | Vitae gaudia reparat primitus oblita conscriptis mortis legis chirographo | Assumptae carnis trabeam suscitans angelus magni dictus consilii tartara diruit principis jura nefandi minuit | Natura consors patris nunc dexterae nobili ditat spiritus munere arida gentium pectora novam rorando gratiam | Tanti numinis dignatio tuum martyrem Constantium invisens Christe caelestium reddidit choris virtutum clementi unctione proximum | Mentis igitur serenitas nostrae personat magnalia quae te praedicant mirabile[m] omnibus sanctis natali applaudens tyronis eximii | Idem saeculi versutias calce repudians ardenter optato fruitur in convulse bravio | Cujus meritis patrantibus tibimet hostiam peccatis mundatos placituram Jesu perficias | Beatorum festis perennibus nos aptando
ah53138 Sq Quinque per omnes (...)
ah53139 Sq Summis conatibus nunc deo nostro modulemur seduli ob militis ejus merita | Cujus almus spiritus hodie victis malignis hostibus intraverat caeli secreta | Hinc gaudet chorus inclytus martyrum occurrit et coetus sanctorum laureatus pontificum ex socia laeti corona | Sed dolet ejusdem tunc ecclesia tanti patris ad tempus cara defraudata praesentia cujus erat regni conscia | Hic Desiderius vocatus desideriorum aeternorum repletus fuit atque praeditus omni gratia | Hujus ab ipsis cunularum primordiis vita sacris Christi doctrinae monitis adhaeserat invictissima | His praesulis regimen tenens non passus lupanar exsistere fideles ut Helias Jezabelis sic moechae tulit odia | Veritatis et idem testis injusto malignae mulieres furore patiens exilia fulsit ibi per miracula | Sed nulla miserorum astutia devictus sacratum propositum sive debita dereliquit monita | Pius et eligens mortem quam fovere peccantem capitis per vulnera mercatus erat sacra caeli culmina | Fit certamen plebium Lugdunensium atque Viennensium pro sanctissimi corporis gleba | Sed quae semper fuerat victrix patule gaudet Vienna fraude istic vincere felicissima | Hujus sacris festis tu deus omnium splendor atque gloria sanctorum nostra dele crimina | Ut possimus tibi placere laudibus debitis hoc tua nobis Christe semper donet gratia | Spiritus tui praesente virtute sancta
ah53140 Sq Exsultemus in ista fratres sollemnitate (...)
ah53141 Sq Haec est vera laudes (...)
ah53142 Sq Hodierna Resonent gaudia (...)
ah53143 Sq Gaudens ecclesia hanc dieculam venerando celebret (...)
ah53144 Sq Christo decantet omnis lingua (...)
ah53145 Sq Concrepet symbolica Christo psallens melodema polorum chorea | Uranica regio en personet symphoniam ac die inclita | Trina ternarum curia dindima concrepant simul praeconia | Felicis testis trophaea reboans augusta intra palatia | Cujus dynamis invicta pollet in arva haec cui pia odas fert caterva hypophetica hymnologia | tellus olim qui Spaniae t[r]axit archica pandens munia jugavit plurima Christo climata pellens ludicra | Theologica Gerunda opimans verbis sat [s]permata his geromista | Fortis tempsit scita Rufini saeva hiens omnigena vincens tormenta | Crucis est vexilla fortia vibrat ovans ambulans superundas pontum triumphat naviter depromens melos Alleluia | Fretus nam phalange divina angelorum post lympha post solidata sub vestigia agonem iterat mactus in summa | Carceris claustra clausus horrida agonista potens gerurgia alitus caelitus Felix athleta | Lanista demum pervifax fera tergora mulorum nexumpsoma invictus spiritum misit aethera | Cujus affla laureata micat aula in superna Felix feliciter lampas sceptra | Veneranda cujus membra angelorum tumulata manibus extant citra urbis moenia | Felix Gerunda tanta redimita sanctorum clara pignora patrare mira quorum semper gliscis glebas | O quam rutilat martyr nitet ser[t]a in sede senatoria ornans virtute artus sanctos tuos fulcra | Poscimus jam tua nosmet colentes caltudia ferto hinc superna nos in regna | Pneumatum concinna cohors et alma ubi doxa ovans Christo psallit myxolodica | Poemata cui demus hyperlydica cuncta per saecla Amen
ah53146 Sq Summa laude diem nunc patris Findani (...)
ah53147 Sq Laus tibi Christe pacis arbiter (...)
ah53149 Sq Dilecte deo Galle perenni | Hominibusque et coetibus angelorum | Qui Jesu Christi oboediens arduae suasioni | Praedia patris gremium matris | Conjugis curam ludicra nati | Sprevisti pauperem pauper dominum sequens | Et crucem gaudiis praetulisti lubricis | Sed Christus pretio centuplicato | Haec compensat ut dies iste testatur | Dum tibi nos omnes filios dulci subdit affectu | Sueviamque suavem patriam tibi Galle donavit | Necnon et judicem in caelis apostolorum choro junctum te fecit sedere | Te nunc suppliciter precamur ut nobis Jesum Christum Galle postules favere | Et locum corporis ejus pace repleas | Ac tuos supplices crebra prece subleves | Ut tibi debitam honorificentiam | Laetabundi semper mereantur solvere | O Galle deo dilecte Galli
ah53150 Sq Christe sanctis unica spes salus vita atque gloria perpetua | Cujus charismate sicut India ita flagrat et Hibernia | Quin insuper mirando modo nova mittit luminaria | Quae Galliae vel Germaniae corda foveant sterilia | Ex quibus probati per omnia nos hodie beati Galli merita tui confessoris inclyti recolentes ejus clara devote curamus sollemnia | Et sicut praesens sua tempora virtutibus concessis tuo munere clarificavit ita nostra temperet de caelo tua concomitante sese gratia | Daemonicas domans rabies atque sanitatum tribuens medicamina | Et veniam lapsis deprecans jugi supplicationum sanctarum instantia | Necnon pacis gaudia et transitivae vitae commoda atque sempiterna cum sanctis praemia | Ad quae meretricibus et publicanis viam pandere consuevisti paenitendi remedia | Te sanctum pro nostris reatibus ad cruciamenta volens permittendo probrosissima | Ut tui participes spiritus ad patris dexteram infinita perfruamur saecula Galli
ah53152 Sq Martir milesque Christi Georgius fortis (...)
ah53153 Sq Nos Gordiani atque Epimachi nobiles laureas | Excolentes obsecremus eosdem famulatus ut noster sit in conspectu praesentatus deitatis prece illorum | Ut quod illis offerimus honori per illorum deprecatus atque interventus nosmet conclilet Christo tonanti | Hic est Gordianus mundi quondam primates atque vicarius sub Juliano tyranno christianorum aucupe | Qui dives cum esset apud imperatorem et fultus gloria grandi principis revera ut ejus vicem gereret | Christi repentina mutatus pietate et charismatibus divinis plene imbutus deum amplectitur et regem reliquit | Paulus apostolus ut olim spirans minis et caede dum studet capere capi meretur ex persecutore verbi factus | Hic Gordianus dum plebem credentum persequendo neci ascribit mancipandam quod expugnavit pro illo passus moritur | Et supparem quem mundanus habebat jam divinis atque caelestis exactorem sustinebat et ferocissimum judicem | Cum autem creator decerneret suum athletam agonem terminare et labori finem sanciret imponere | Sub ense crudeli occubuit et per mortale tormentum reviviscens vitam per mortem se nunc laetatur indeptum | Nunc omnes martyrem caelo fruentem communi voce expostulemus ut ille et Epimachus nos et hunc locum foveant | Ut sicut unitas illos fidei et tumba socialis nexuit sic simile suffragium nos sentiamus amborum | O domine qui hunc contulisti honorem tuis testibus qui te cuncta spernentes erant secuti | Ut centuplum in hoc illis mundo donares et vitam aeternam in superna sede largitus esses | Fac nos horum consortes quaesumus in caelis | Quorum triumphos honore veneramur in terris Gordiani, Epimachi
ah53154 Sq Pangat ymnum Augiensis insula martiris plena (...)
ah53155 Sq Immenso angelorum atque hominum regi (...)
ah53156 Sq Laus tibi Christe | Cui sapit quod videtur caeteris esse surdastrum | Famulatu cujus omnis competit sexus et aetas | Recentes atque teneri milites Herodiano ense trucidati te hodie praedicaverunt | Licet necdum potuerunt ligula effusione tamen te Christe sui sanguinis praeconati sunt | Lac cum cruore fundentes ad deum clamitaturum | Uda pupilli quem gena miseret et innocentis | Quis athletarum fortissimus umquam exercitibus tantam Christe suis contulit victoriam | Quantam vagiens coaevulis tuis tu praestitisti mittens eos caelum regnaturos perpetim | O Christi praecones clari floresque martyrum corusci | Et confessorum insignes gemmulae sanctorum | Atque sterilium in mundo virginum | Cari filioli dulces pusioli | Nos juvate precibus | Quas Christus innocentem mortem vestram miserans | Pro sese maturatam placidus exaudiens | Nos regno suo dignetur Nat. Innocentium
ah53157 Sq Laus tibi Christe patris optimi nate deus omnipotentiae | Quem caelitus jubilat super astra manentis plebis decus harmoniae | Quem agmina infantium sonoris hymnis collaudant aetheris in arce | Quos impius ob nominis odium tui misero straverat vulnere | Quos pie nunc remuneras in caelis Christe pro poenis nitide | Solita usus gratia qui tuos ornas coronis splendide | Quorum precibus sacris dele precamur nostrae pie crimina vitae | Ut quos laudibus tuis junxeras nobis istic dones clemens favere | Illis aeternae dans lumen gloriae | Nobis terrea concede vincere | Ut liceat serenis actibus pleniter adipisci dona tuae gratiae | Herodis ut non fiat socius quisquis in horum laude se exercet propere | Sed aeternaliter cum eisdem catervis sit tecum domine Nat. Innocentium
ah53158 Sq Laus tibi Christe | Qui humilis homo mundo apparens abjecta mundi colligis | Qui gratiam tuam usque ad ima vilissimaque porrigis | Qui parvulus ne quando tibi miracula desint divina mox parvulum cogis ad bella nova militem | Quem pugio coruscus non terreat neque laudes omnimodae vel opes omnes a statu mentis molliant | Quis non ad sinum properet tuum Christe qui de virgine nasci volens hunc gradum sacraveras | A conjugatis praecini dignatus es ore viduae continentisque viri benedici | Qui juvenis baptizari contentus a juvene tibi devoto etiam tuo adventu honorasti nuptias | Martyrio idoneos qui fecisti pusiones vagientes ut adhuc lactans lactantem haberes exercitum | Qui et ingratis praestas gratiam | Et recedentes ad te revocas | Nunc et semper sit laus tibi Christe Nat. Innocentium
ah53159 Sq Laus tibi Christe patris optimi nate | Cui hodie dant flosculi primitivi martyrum laudes coronati | Quos impius persecutor recens progenitos te quaerens prostraverat | Mater gemit ab ubere raptum natum vicino partu fusum luci | Mucro ferit in parvorum minutis artubus papillis haerentibus | O miserum spectaculum plus lactis nivei ex his corpusculis fluebat quam sanguinis | Sed tu Christe coronis eosdem pretiosissimis adornasti protinus | Quorum precibus sacris placare domine | Et nos famulos tuos defende sedule | Ut saeculi prementis gemendos casus possimus vincere | Atque tui parentis optatos domos adire mereamur | Ubi sunt mansiones multae partae tuis servis Nat. Innocentium
ah53160 Sq Blandis vocibus laeti celebremus solemnia salvatoris honori debita | Quae Herodis saevitia per infanda patravit proelia | Furit hostis impiissimus arte motus impudentissima | Stravit agmen nece fervida quod nunc exultat super sidera | O flebilis omnibus mentibus causa quae dum matrum turbavit ubera | Laetitia sed inde superis choris super astra devenit placida | Quorum creverunt sacra milia | Horum nunc excelsis precatibus nostra salvator dele peccamina | Qui tibi vocis non officia sanguinis fusi dabant sed munia | Quos nunc psallentes dextera protegat nos tua
ah53161 Sq Salvete agni electa turba | Quae innocentis patimini pro corona | Atque Herodis ob crimina metitis poli regna | Carnifex furit cum saevitia | Quod Christus suffert patientia | Sed malum daemonis suscepit miseria | Cum Christi flosculos accepisset gloria | Quorum tu Christe pia precamina | Adsumas o quaesumus voce submissa | Precibus ut horum deleas clemens nostra peccata | Qui tibi sanguine famulabantur antequam lingua | Quos tu pro sanguine minuto caelitus ampla semper ornas altaque corona | Quae non deficiet et sine fine perennis constat summo lumine decora | Cujus nos socios pone Christi dextera | Cum ipsis pariter nobis dando praemia | Quorum in laudibus terimus labiola | Atque cum vocibus levamus praecordia | Ad laudem Christi per saecla Nat. Innocentium
ah53162 Sq Celsa pueri concrepent melodia | Pia innocentum canentes tripudia | Quod infans Christus hodie vexit ad astra | Hos trucidavit frendens insania | Herodis fraudis ob nulla crimina | In Bethleem ipsius cuncta et per confinia | A bimatu et infra juxta nascendi tempora | Herodos rex Christi nati verens infelix imperia | Infremit totus et erigit arma superba dextera | Quaerit lucis et caeli regem cum mente turbida | Ut extinguat qui vitam praestat per sua jacula | Dum non valent intueri lucem splendidam nebulosa quaerentis pectora | Ira fervet fraudes auget Herodes saevus ut perdat piorum agmina | Castra militum dux iniquus aggregat ferrum figit in membra tenera | Inter ubera lac effudit antequam sanguinis fierent coagula | Hostis naturae natos eviscerat atque jugulat | Ante prosternit quam aetas parvula sumat robora | Quam beata sunt innocentum ab Herode caesa corpuscula | Quam felices existunt matres quae fuderunt talia pignora | O dulces innocentum acies o pia lactentium pro Christo certamina | Parvorum trucidantur milia membris ex teneris manant lactis flumina | Cives angelici veniunt in obviam mira victoria vitae captant praemia turba candidissima | Te Christe petimus mente devotissima | Nostra qui venisti reformare saecula innocentum gloria | Perfrui nos concedas per aeterna amen Nat. Innocentium
ah53163 Sq Sancti Baptistae Christi praeconis | Sollemnia celebrantes moribus ipsum sequamur | Ut ad viam quam praedixit asseclas suos perducat | Devoti te sanctissime hominum amice Jesu Christi flagitamus ut gaudia percipiamus | Apparens quae Zachariae Gabriel repromisit qui tuam celebrarent obsequiis nativitatem | Et per haec festa aeterna gaudia adipiscamur | Qua sancti dei sacris deliciis laeti congaudent | Te qui praeparas fidelium corda ne quid devium vel lubricum deus in eis inveniat | Te deposcimus ut crimina nostra et facinora continua prece studeas absolvere | Placatus ut ipse suos semper invisere fideles | Et mansionem in eis facere dignetur | Et agni vellere quem tuo digito | Mundi monstraveras tollere crimina | Nos velit induere | Ut ipsum mereamur angelis associi | In alba veste sequi ad portam clarissimam | Amice Christi Joannes Joannis Baptistae
ah53164 Sq Gaude caterva diei praesentis celebrans annuatim festum per quod totius mundi gaudent climata | Honore praeclaro et digno mens exsultet pia dignos concentus modulans et organa | Angelorum laetantur archangelorum et agmina | Sanctorum chorus omnis mira triumphat laetitia | Cum quibus hololampas Johannes micat | Superans solis jubar luce corusca | O quanta Dei pietas nam Zachariam senio labentem caelestis adfatur nuntius proferens talia | Oratio Deo tua est exaudita gravida manebit Elisabeth uxor filium tibi paritura | Quam felix quam digna quam sancta promissio voce prolata angelica | Quam clarus in mundo processit flos hodie divina ferens aromata | Fulgore perenni ecce rutilat dies ista saeculo donans gaudia | Lucerna Johannes caeli perlustrat rem publicam splendidus Christi gratia | Praecellit patriarchas necnon et prophetas | Angelis consimilis dignitate summa | O plusquam propheta gemma sanctorum clara paradisi diadema mundi stella et lampas splendiflua | Victrice palma sublimatus exsultas inter choros angelorum cernens altam Deitatis usiam | Tu saeculi Dominum Jordanis in fluenta | Meruisti tingere o Johannis Baptista | Tam benigna tam gloriosa meritorum obtines insignia | Quis sanctorum hac promeruit sublimari honoris potentia | Fideles jam psallite laudibus dantes clara gaudia | Devotis obsequiis colite modo haec sollemnia | Praecursoris inclita rex regum Deus semper tibi summa potestas sit virtus laus gloria | Qui gubernas omnia jam nostra clemens vota fac tibi dignissima Johannis per merita | Amore flagranti nostras mentes irradia | Concedens beata nobis indignis gaudia | Ut tibi melos supernum laude perpetua | Cantemus tecum regnantes cuncta per saecula | Amen vox sonet nostra
ah53165 Sq Precursor Christi (...)
ah53166 Sq Hodierna dies veneranda adest namque homni mundo (...)
ah53168 Sq Joannes Jesu Christo multum dilecte virgo | Tu ejus amore carnalem | In navi parentem liquisti | Tu leve conjugis pectus respuisti messiam secutus | Ut ejus pectoris sacra meruisses fluenta portare | Tuque in terra positus gloriam conspexisti filii dei | Quae solum sanctis in vita creditur contuenda esse perenni | Te Christus in cruce triumphans matri suae dedit custodem | Ut virgo virginem servares atque curam suppeditares | Tute carcere flagrisque fractus testimonio pro Christo es gavisus | Idem mortuos suscitas inque Jesu nomine venenum forte vincis | Tibi summus tacitum ceteris verbum suum pater revelat | Tu nos omnes precibus sedulis apud deum semper commenda | Joannes Christi care Joannis Evang.
ah53169 Sq Cantemus Christo regi terrae (...)
ah53170 Sq Sollempnitas cunctas veneranda Beati Iohannis (...)

Pages