Search chants

Displaying 40601 - 40650 of 61253
Cantus ID Genre Incipit Usual Feast
ah54021 Sq Virgini Mariae laudes concinant christiani | O beata Maria tua per suffragia reconcilientur peccatores | Fiant per te liberi a fermento veteri victimae paschalis praeceptor | Da nobis Maria pia per suffragia aspectu Christi viventis et gloria frui resurgentis | Tu prece nos pia Christo reconcilia quae sola mater intacta es genetrix verbi dei facta | Credendum est ex te deum et hominem natum resurrexisse glorificatum | Hunc credentes surrexisse a mortuis vere conserva mater nos et tuere
ah54024 Sq Corona sanctatis (...)
ah54025 Sq Sicut passer solitarius (...)
ah54026 Sq Ad auram post meridiem (...)
ah54027 Sq Gloriam deo patri canamus et filio (...)
ah54030 Sq Sacrosancta hodiernae festivitatis praeconia | Digna laude universa cathegorizet ecclesia | Mittissimi sanctorum sanctissima extollendo merita | Apostoli Andreae admiranda praefulgentis gratia | Hic accepto a Johanne Baptista quod venisset qui tolleret peccata mox ejus intrans habitacula audiebat eloquia | Inventoque fratre suo Bariona invenimus ait ovans Messiam et duxit eum ad dulcifluam salvatoris praesentiam | Hunc perscrutantem maria Christi vocavit clementia | Artem piscandi commutans dignitate apostolica | Hujus animam post sacra festi paschalis tempora | Sancti spiritus praeclara perlustravit potentia | Ad praedicandum populis poenitentiam | Et Dei patris per filium clementiam | Gratulare ergo tanto patre Achaia illustrata ejus salutari doctrina honorata multimoda signorum frequentia | Et tu gemens plora trux carnifex Aegea tu lues inferna et mors tenet aeterna sed Andream felicia per crucem manent gaudia | Jam regem tuum spectas jam adoras jam in ejus conspectu Andrea stas | Odorem suavitatis jam aspiras quem divini amoris aroma dat | Sis ergo nobis inclita | Dulcedo spirans intima | Caelestis vitae balsama
ah54031 Sq Alme confessor et professor fidei (...)
ah54032 Sq Illuminare Jerusalem illuminare Sion elevare (...)
ah54033 Sq Sancte confessor Augustine Doctor egregie (...)
ah54034 Sq Laudet te deus justus et reus orbis (...)
ah54035 Sq Sancti merita Benedicti inclyta (...)
ah54036 Sq Sanctorum vita virtus gloria (...)
ah54037 Sq Caelestis te laudat chorea Christe piorum exsultatio vera | Huic consonans ecclesia adplaudit jubilatione festiva | Offert nam dies annua votiva piis gaudia per beati Cholomanni sollemnia | Laudanda cujus merita aegris praestant remedia cunctis pie petentibus fidelia | O qualis viri sancti innocentia quae mundi sprevit laeta vel nocentia | Mitis et humilis Jesu sequipeda clarus heros fit Jerosolymipeta | Actu sequitur Domini vestigia patibulo petit poli fastigia | Non fecit suo proximo opprobria perpessus multa supplicii genera | Nunc victrici in caelo gloriatur laurea | Ut servulis dona obtineat aetherea | Summo regi fundat oramina cui sit laus decus et gloria
ah54038 Sq Laetare mater ecclesia cum sancta filia (...)
ah54039 Sq Carmen suo dilecto (...)
ah54047 Sq Gaude Christi sponsa virgo mater ecclesia (...)
ah54048 Sq Misit herodes innocentum perdere (...)
ah54049 Sq Sancti Iohannis hunc festum (...)
ah54051 Sq Laus sit regi gloriae cujus formam (...)
ah54052 Sq Ad honorem superni (...)
ah54053 Sq Regi regum decantet fidelis chorus a e u ia (...)
ah54055 Sq Digna Deo Katherina virgo martyr et regina | Laudum vota suscipe peccatorum vincla resolve te laudantes intuere prece pia | Rege Costo genita regi Deo sponsata complexum regio es jucundata | Caesaris vesanam corripis tu latriam Maxentii spernens minas poenas sitis ydola contempnis | Carceris inclusa residens in tenebris porphyrium cum regina sophosque victos mittis in aeterna | Plagas transit verberum martyr mente devota rotas comminuit virgo Katherina | Lactis unda profluit caesam gladius stravit quam Sina mons digne Christo conservavit Catharinae
ah54056 Sq Ave presignis martyre dignis colenda laudibus (...)
ah54057 Sq Ave preclara Katherina nam tua tenera est vita (...)
ah54061 Sq Stola jucunditatis alleluia | Induit hodie dominus militem suum Laurentium | Solito plaudat alacrius contio laeta fidelium | Hodie martyr insignis hostiam deo placentem obtulit | Hodie tormentum ignis graviter examinatus pertulit | Animatus ad certamen monitu beati senis | Gravissimus non refugit exhibere membra poenis | Ante regem accersitur et de rebus convenitur occultis ecclesiae | Sed non cedit blandimentis emollitur aut tormentis ejus avaritiae | Luditur Valerianus et levitae larga manus dum petit indutias | Dat ministra caritatis pauperibus congregatis facultatum copias | Furit igitur praefectus et paratur ardens lectus insultantis viscera crates urit aspera | Sudat martyr in agone spe mercedis et coronae quae datur fidelibus pro Christo certantibus | De cujus militia caeli gaudet curia | Quia vicit hodie ministros nequitiae | Ut hunc ergo per patronum consequamur vitae donum | In illius die festo chorus noster laetus esto | Jucundum in ecclesia decantans alleluia Laurentii
ah54062 Sq Laudes debitas deo nostro (...)
ah54064 Sq Regi psalmiste cithariste tibi Christe (...)
ah54065 Sq Eia jubilemus carmina deo digna chordas cordis temperemos (...)
ah54066 Sq Congaudentes exsultemus vocali concordia | Ad beati Nicolai festiva sollemnia | Qui in cunis adhuc jacens servando jejunia | A papillas coepit summa promereri gaudia | Adulescens amplexatur litterarum studia | Alienus et immunis ab omni lascivia | Felix confessor cujus fuit dignitatis vox de caelo nuntia | Per quam provectus praesulatus sublimatur ad summa fastigia | Erat in ejus animo pietas eximia et oppressis impendebat multa beneficia | Auro per eum virginum tollitur infamia atque patris earumdem levatur inopia | Quidam nautae navigantes et contra fluctuum saevitiam luctantes navi paene dissoluta | Jam de vita desperantes in tanto positi periculo clamantes voce dicunt omnis una | O beate Nicolae nos ad portum maris trahe de mortis angustia | Trahe nos ad portum maris tu qui tot auxiliaris pietatis gratia | Dum clamarent nec incassum ecce quidam dicens assum ad nostra praesidia | Statim aura datur grata et tempestas fit sedata quieverunt maria | Ex ipsius tumba manat unctionis copia | Quae infirmos omnes sanat per ejus suffragia | Nos qui sumus in hoc mundo vitiorum in profundo jam passi naufragia | Gloriose Nicolae ad salutis portum trahe ubi pax et gloria | Illam nobis unctionem impetres ad dominum prece pia | Qui sanavit laesionem multorum peccaminum in Maria | Hujus festum celebrantes gaudeant per saecula | Et coronet eos Christus post vitae curricula Nicolai
ah54067 Sq Laude condignissima dies annua (...)
ah54068 Sq Superni regis laude sacra (...)
ah54069 Sq Celsa lux Sion ave martyr Pantaleon | Clare lucifer qui puer senatorem patem spernis idolatram | Summi filius ut patris esses praedulcis adoptivus in coelis | Athleta quam fortis jussa regis tu contemnis Maximiani principis | Vexilla domini crucis alma nunc secutus pulchra sanctorum curia | Jussus artem tu medicinae corporalis edoceri docillis | Morbos curas mentes informas praepotens divino medicamine | Puer purus ac benevolus mitis clemens misericors | Vinculatum solvis puerum serpentino ligamine | Vas electionis futurus omni sorde purgatus | Sumpsisti pneumatis munera dignus ante baptisma | Erroribus gentilem emancipans parentem sana fide perenni reddis parenti | Et medicos de terris tu aemulos prosternis paralytici gressu caecique visu | Ignis incendium superans fide flammivomum | Despicis ferarum morsus victor ferocium | O gemma martyrum splendida cunctis portus salutis candelabrum lucis | Qui mari deditus ac rotae colligatus es tandem ense decollatus | Nos commenda nos propios regi regum servulos | Quo nos tecum in coelorum ducat clemens regiam | In qua sibi laus est aeterna
ah54070 Sq Poli gyrator terrae sator (...)
ah54072 Sq Omnes devota mente veneremur digne (...)
ah54073 Sq Laetabundis hac die praeconis (...)
ah54074 Sq Summis hunc diem (...)
ah54076 Sq Laude celebri dignum mater ecclesia sanctorum (...)
ah54077 Sq Dignis extollamus laudibus carissimi (...)
ah54079 Sq Unus amor et una concordia (...)
ah54081 Sq Sollemne canticum hodie sonuit in terra (...)
ah54082 Sq Magne deus miribilis in sanctis ejus (...)
ah54083 Sq Christe tui preclari militem wenheslaij (...)
ah54084 Sq Laudes Christo die nunc isto (...)
ah54086 Sq Alleluia Nunc decantet universalis ecclesia | Extollendo laude celsa apostolorum insignia | Quorum princeps per crucem scandit Petrus alta poli sidera | Doctor orbis triumphat sub Nerone urbe in Romulea | Crux Andreae digna confert praemia Jacobus uterque nitet laurea Aegeas illum hos Judaica gens transmittit ad aethera | Sunt Matthaeo sunt Joanni collata duo clara gratiarum munera Hirtacus illum necat hunc suas Jesus vocat ad epulas | Philippus Christi gratia docens praedicat in Scythia | Thomas confossus lancea cursum consummat in India | Simon en Judas dum sacra Persis ostendunt monita | Fusus sanguis ambos stola perornavit purpurea | Bartholomeus dat Indis vitae dogmata | Matthiae culmen dedit sors apostolica | Plaudat ergo tellus plaudat caelorum curia et hac die sacra plaudat praesens familia honorando sacrosancta apostolorum merita | Hi sunt candelabra ante Deum lucentia hi praelati celsa summi regis in curia hi sal terrae hi lux mundi hi clara caeli lumina | Jam palma jam corona jam promissa olim mensa illis est adposita | O quanta quam praeclara quam jucunda celebrantur hac mensa convivia | His nostra sunt sollemnia | Sint vota sint praeconia | Sint grata laudum carmina
ah54087 Sq Qui sunt isti qui volant ut nubes per aera | Portantes Christi per sanctum spiritum mysteria | Hi sunt terrae principes et electi lapides quorum sonus exauditus est per terrae climata | Petrus Antiochiam Paulus Alexandrianam et Andreas convertit ad Dominum Achaiam | Johannes in dolio et ferventi oleo senatum devicerat | Phillipus Azoticum destinavit populum ad matrem ecclesiam | Adhuc sunt in numero Jacobus cum Jacobo Simon Chananaeus ete Judas Thaddaeus | Vocatus a Domino sedens in teloneo sequitur Matthaeus et Bartholomaeus | Thomas non postponitur Matthiasque colitur electus a Domino sorte apostolica | Ergo vos apostoli et amici Domini nostrorum absolvite peccatorum vincula | Juvando per saecula
ah54088 Sq Ad laudes salvatoris ut mens (...)
ah54089 Sq Gloriosa fulget dies exsultet ecclesia angelis hominibus pax et laetitia | Immortali translatus emicat memoria Valentinus pontifex spes nostra salus et gloria | Gaudet caelum inclita praesulis ex anima terra meritis corpore triumphat felix Patavia | Suavitatis odor fons vivus caelestis gratia inde profluit aegris salus maestis consolatio lapsis venia | Sanctitatis vitae doctrinae signorum trophaea quibus claruit pastorali sede canit Raetiarum provincia | O Valentine praeclara pietatis oliva hoc palmite plurimum afferente fructum floruit apostolica latius vinea | O sancta innocens viva summi patris hostia quae spiritus gladio immolata Deo meruit triumphalia martyrum praemia | Ad angelorum consortia vita provectus angelica | Cum sanctis pascitur intima lucis aeterne theoria | Unde nunc pater optime nos respice vita suscipe et nostra praconia Deo fac jucunda | Peccantes reconcilia salvifica vasa gratiae ex vasis nequitiae transfer et emunda | Ut nos tuae translationis munere de sinistris excepti gregibus ad dexteram collocati transferamur in pascua superna | Ubi stola jucunditatis aurea infulatus cum tuis paribus quem celebrem audis vocem euge intra in gaudia aeterna | Valentine Christi sacerdotum gloria
ah54090 Sq Dilectus deo et hominibus (...)
ah54091 Sq Virgines caste virginis summe decus precinentes (...)
ah54092 Sq Gaude caelestis sponsa summi regis jam templum ingressa | Ad regale quoque convivium ducta | Et mox intratura cubilis secreta semper virgo mansura | Filius regis amator castitatis servat locum pudoris | Huic sponso venienti virgines omnes obviate | Ferte lampades jam ardentes in vasis oleum simul deferentes | Et regium festinanter adornate thalamum | Et regi regum decantate canticum solis virginibus cantandum | Janua patet quae parate sunt intrent | Cum sponsus venit quis cum sequi possit omnes virgo memor sit | Ad talia tu nos gaudia perduc Christe redemptos per te memor sponsae jungens illi sperantes in te

Pages