Alessandra Ignesti
McGill University
10 years 5 months
No results.
| Cantus ID | Genre | Incipit | Usual Feast | Post date |
|---|---|---|---|---|
| a02354 | R | Vere felicem praesulem qui dum orabat baculum suum nulli materiae acclivem in limpido erectum statuit pavimento quem interim aeris obsequia ad firmandam plebis fidem immobilem tenuerunt | Pirmini | 6 years 3 months ago |
| a02353a | V | Igitur sanctum Pirminium obnixe rogabat ut aliquantum temporis in sua conversari patria dignaretur | Pirmini | 6 years 3 months ago |
| a02353 | R | Audiens vir nobilis Sintlas praesulem beatum Pirminium salubrem doctrinam populo exhibere ubertim lamentans quod in sua patria tali non gauderet pastore | Pirmini | 6 years 3 months ago |
| a02352 | A | Magnificata sunt opera domini nam unde tanta monstra diabolici figmenti ilico evanescere faciebat postea inde multa milia animarum in amoenissimos hortos caelestis Jerusalem usque in ultimum diem non desinit advocare | Pirmini | 6 years 3 months ago |
| a02351 | A | Flumen dei repletum est aquis dum sanctus dei praesul gratiam a deo sibi praestitam in alios copiosius effundebat | Pirmini | 6 years 3 months ago |
| a02350 | A | Insula ista ex quo die intravit in eam Christi praesul facta est salubris aere jucunda flumine terra fecunda arboribus nemorosa et vineis uberrima quoniam non est inopia timentibus deum | Pirmini | 6 years 3 months ago |
| a02349 | A | Inclytus vir Sintlas dixit ad beatum praesulem insula quam cernis vermibus plena scaturit idcirco nunquam homo in illam ausus est intrare qui respondens ait domini est terra et plenitudo ejus | Pirmini | 6 years 3 months ago |
| a02348 | A | Cultum divinum dei servus intentius affectabat idcirco desiderio magno quod dominus ei tribuebat decem non cessavit monasteria ordinare | Pirmini | 6 years 3 months ago |
| a02347 | A | Curam pastoralem sine crimine is tenebat et in tabernaculo domini frequentius habitabat requiescitque in monte sancto ejus | Pirmini | 6 years 3 months ago |
| a02346a | V | Utramque linguam Romanam scilicet et Francorum optime sciebat | Pirmini | 6 years 3 months ago |
| a02346 | R | Cunctis igitur necessariis rite peractis noctem sanctam in divinis transegere colloquiis et crastino insignis dei praesul uberrima sparsit populo documenta | Pirmini | 6 years 3 months ago |
| a02345a | V | Justum deduxit dominus per vias rectas et ostendit illi regnum dei | Pirmini | 6 years 3 months ago |
| a02345 | R | Vir nobilis nomine Sintlas genere Alemannus per multa sancta loca et sacra caenobia humilesque et deo dignas orationes usque ad locum pervenit in quo sanctum invenit Pirminium qui ab eo honorifice susceptus est | Pirmini | 6 years 3 months ago |
| a02344a | V | Quoniam diligentibus deum omnia cooperantur in bonum | Pirmini | 6 years 3 months ago |
| a02344 | R | Deus enim super cuncta illius opera disponebat ejus nam sacrum officium et mysticum ad vota ministerium dirigebat | Pirmini | 6 years 3 months ago |
| a02337a | V | Beatus enim homo qui inventus est sine macula | Pirmini | 6 years 3 months ago |
| a02337 | R | Laudemus dominum in beati antistitis meritis gloriosis qui in hac vita sub Theodorico rege Francorum Melcis castello pastoralis curae episcopatum egregie retinebat | Pirmini | 6 years 3 months ago |
| a02334 | A | Omnia ejus pedibus nonne erant subjecta cum ex insula Augia vocitata horrenda portenta variorum atque inauditorum vermium de altera parte serpendo sua praesentia stagni gurgitem petierunt | Pirmini | 6 years 3 months ago |
| a02333 | A | Introivit in domum tuam sanctus dei cultor et melliflua praedicatione populum sedulo attrahebat | Pirmini | 6 years 3 months ago |
| a02332 | A | Sanctum suum mirificavit dominus quem in domorum dei constructionibus devotum fecit et sedulum | Pirmini | 6 years 3 months ago |
| a02331 | A | Deus caput ejus exaltavit qui non solum apud aulicos verum etiam apud egenos peregrinosque longe ac late innotuit | Pirmini | 6 years 3 months ago |
| a02330 | A | Constitutus praesul iste ad verbum dei praedicandum genti adhuc in fide hebeti ne iterum traderetur ritui gentili quo fremebant | Pirmini | 6 years 3 months ago |
| a02329 | A | Beatus vir Pirminius in via peccatorum non stetit sed in seminatione verbi divini viam dissuasit peccandi | Pirmini | 6 years 3 months ago |
| a02328 | I | Voce cordis resonemus regem regum adoremus qui sanctum hunc Pirminium choris junxit caelestium | Pirmini | 6 years 3 months ago |
| a02327 | A | O lumen splendidum sancte praesul Pirmini o lucerna lucens in conspectu domini o gemma sacerdotii tu pater monachorum qui patris Benedicti regulam bene norunt omnes nos trahe propere ad gaudia caelorum quos tibi cernis psallere hos plausus canticorum | Pirmini | 6 years 3 months ago |
| a02326a | V | Ut apud te in patria fruamur dei gloria | Pirmini | 6 years 3 months ago |
| a02326 | R | O quam laudanda hujus sancti sollemnia quem ob virtutum insignia caelorum laudant agmina o Pirmini divino junge lumini cunctos hic gregatos | Pirmini | 6 years 3 months ago |
| a02306a | V | Ave Maria gratia plena dominus tecum | Annuntiatio Mariae | 6 years 3 months ago |
| a02306 | R | Sancta Maria (...) | Annuntiatio Mariae | 6 years 3 months ago |
| 501004.8 | In | Gaudeamus omnes in domino diem festum celebrantes in honore sanctorum martyrum de quorum passione gaudent angeli et collaudant filium dei | Comm. plurimorum Martyrum | 6 years 3 months ago |
| g02212a.1 | InV | Domine dominus noster quam admirabile est nomen tuum in universa terra | Comm. unius Martyris | 6 years 3 months ago |
| 004703.3 | A | Sancta Maria succurre miseris juva pusillanimes refove flebiles ora pro populo interveni pro clero intercede pro devoto femineo sexu sentiant omnes tuum adjuvamen quicumque celebrant tuum nomen | Dom. Septuagesimae | 6 years 3 months ago |
| a02278 | A | Dixit Jesus Judas (...) | Simonis, Judae | 6 years 3 months ago |
| g03110 | Al | Alleluia Chorus sacratus virginum gloriae post agnum sponsum dominum hymnos canunt laetitiae | XI milium Virginum | 6 years 3 months ago |
| g03109 | Al | Alleluia Surgens Christus de funere rosam legit et lilium cujus haec profert munere candorem et martyrium | XI milium Virginum | 6 years 3 months ago |
| a02277a | V | Vinculis carnis absolutus talentum sibi creditum domino suo cum lucro reportavit | Wigberti | 6 years 3 months ago |
| a02277 | R | Sanctus Wigbertus (...) | Wigberti | 6 years 3 months ago |
| 007271zd | V | Beatus Laurentius Hippolyto dixit si credis in dominum Jesum Christum | Laurentii | 6 years 3 months ago |
| g00005a.1 | InV | Domine probasti me et cognovisti me tu cognovisti sessionem meam | 6 years 3 months ago | |
| a02276a | V | Et voce clara dixit venite nemo metuat terrores | Sixti et sociorum | 6 years 3 months ago |
| a02276 | R | Beatus papa Sixtus (...) | Sixti et sociorum | 6 years 3 months ago |
| 007555a.1 | V | Ut confisus fiducialiter annuntiem revelationem sanctarum reliquiarum | Inventio Stephani | 6 years 3 months ago |
| 501004.7 | In | Gaudeamus omnes in domino diem festum celebrantes in honore vulnerum domini nostri Jesu Christi de quorum veneratione gaudent angeli et collaudant filium dei | De quinque vulneribus Christi | 6 years 3 months ago |
| 602126.1 | R | Sanctissimi martyris Christi Stephani sollemnitatem celebrantes te domine supplices exoramus ut quem tuae gloriae consortem credimus pro nostris erratibus intercedere sentiamus | Transl. Stephani | 6 years 3 months ago |
| a02275 | A | Redemptoris mater pia spes reorum o Maria ave plena gratia ad te flentes suspiramus te gements invocamus in hac valle misera eia mater gloriosa tuis sacris precibus interventrix gratiosa sis pro nobis omnibus | Visitatio Mariae | 6 years 3 months ago |
| a02274 | A | Liber omni vitio gustet hic fidelis quem post pleno gaudio videat in caelis | Oct. Corporis Christi | 6 years 3 months ago |
| a02273 | A | Sitiebat Christus salutem hominum suo sanguine sitis nostrae sedans incendium | Oct. Corporis Christi | 6 years 3 months ago |
| a02272 | A | Pernox tunc Christum proprium tradebat Judas dominum post corporis edulium crudele reddens osculum | Oct. Corporis Christi | 6 years 3 months ago |
| a02271 | A | Agonizans post mortem dominus morti factus jam proximus cruorem fudit cum precibus | Oct. Corporis Christi | 6 years 3 months ago |
| a02270 | A | Migrans Christus fratribus vitae frumentum corporis et sanguinis tradit sacramentum | Oct. Corporis Christi | 6 years 3 months ago |
| a02269 | A | O panis eucharistiae cibus suavitatis pius dator veniae culpas laxa gratis panis et concordiae donis confirmatis sine fac miseriae nos junge beatis | Corporis Christi | 6 years 3 months ago |
| a02268 | A | Vere digna hostia deus corpus et anima natura duplex substantia trina persona unica | Corporis Christi | 6 years 3 months ago |
| a02267 | I | Corpus Christi venerabile venite adoremus | Corporis Christi | 6 years 3 months ago |
| a02266 | A | Magnificent animae fideles Christum dominum qui justis famelicis sacrum dat convivium dimittens inanes divites gerentes hinc fastidium | Corporis Christi | 6 years 4 months ago |
| a02265 | A | Sub legis dei regula mens justa sit et sedula saginata dulcedine Christi carne et sanguine | Corporis Christi | 6 years 4 months ago |
| a02264 | A | Hoc sacramentum dominus instituit in cena cui sedit cominus turba duodena | Corporis Christi | 6 years 4 months ago |
| a02263 | A | Hic a sacerdotibus dum missa celebratur in eorum manibus transubstantiatur | Corporis Christi | 6 years 4 months ago |
| a02262 | A | Panis novus et caelitus missus in fine saeculi aeterni filius est cibus suavitatis | Corporis Christi | 6 years 4 months ago |
| a02261 | A | Benedictus salvator hominum ipsis salutare dans epulum corpus suum ministrat ferculum | Corporis Christi | 6 years 4 months ago |
| a02260 | A | Masticatur dominus nec dilaniatur semper manet solidus cum species frangatur | Corporis Christi | 6 years 4 months ago |
| a02259 | A | Effectu sumunt vario impius et justus in primo mors in alio est vitalis gustus | Corporis Christi | 6 years 4 months ago |
| a02258 | A | Hostiarum cumulus multarum dum sacratur non sub formis pluribus Christus multiplicatur | Corporis Christi | 6 years 4 months ago |
| a02257 | A | Quando sumunt dominus hic unus ibi mille quantum turba plurimum tantum sumit ille | Corporis Christi | 6 years 4 months ago |
| a02256a | V | Invitati festinemus ad tanti regis praesentiam et pro datis nobis gratis sibi reddamus gloriam | Corporis Christi | 6 years 4 months ago |
| a02256 | R | O spem miram quam dat Jesus suis largus famulis olim caesus nunc illaesus cum ministris angelis vivus manet quamvis esus hic in tabernaculis | Corporis Christi | 6 years 4 months ago |
| a02255a | V | Quod in nobis habitas verbum caro factum ex Maria nasceris quae viri nescit tactum | Corporis Christi | 6 years 4 months ago |
| a02255 | R | Vive panis qui divisus tamen non divideris qui cum sancto spiritu et patre unum crederis in te uni per te muni quos uno pane reficis | Corporis Christi | 6 years 4 months ago |
| a02254a | V | Summe pater gloriae corpus tui nati vestis est munditiae qua sumus renati | Corporis Christi | 6 years 4 months ago |
| a02254 | R | Vere Joseph tunica mire polymita passione punica nobis redimita hac vestimur unica nunc et poli vita | Corporis Christi | 6 years 4 months ago |
| a02253a | V | Et nunc rerum facie gerimus per Jesum ipsum mentis acie vitae scimus esum | Corporis Christi | 6 years 4 months ago |
| a02253 | R | Memor fuit testamenti dominus rex gloriae se dat escam sacramenti dignus ut aporiae mors purgetur et necetur vita zyma scoriae | Corporis Christi | 6 years 4 months ago |
| a02252a | V | Per quem tale nobis datum est promissum vado semper mansurus vobiscum | Corporis Christi | 6 years 4 months ago |
| a02252 | R | Ascendentem Christum de hac miseria prosequamur per sancta desideria vadit orare pro nobis in patria manens pascit nos eucharistia | Corporis Christi | 6 years 4 months ago |
| a02251a | V | Ex ubertate gratiae tales dantur deliciae | Corporis Christi | 6 years 4 months ago |
| a02251 | R | Felix caro de cujus epulo tanta salus redundat saeculo sanguinem propinans populo vitali poculo | Corporis Christi | 6 years 4 months ago |
| a02250a | V | Flos et pulcher puris aspectibus panis sanus mundis affectibus | Corporis Christi | 6 years 4 months ago |
| a02250 | R | Granum florens in fertili agro ventris virginei sacro satum spiramine poenae tritum gravamine pro amoris signaculo fit panis in caenaculo | Corporis Christi | 6 years 4 months ago |
| a02249a | V | Signo crucis de panis materia virtuteque verbi fit eucharistia | Corporis Christi | 6 years 4 months ago |
| a02249 | R | Panis descendens caelitus mentis supplet inopiam vitamque reddens penitus dat gratiarum copia | Corporis Christi | 6 years 4 months ago |
| a02248a | V | Nocte agnus legalis manditur umbra culpae Christi luce pellitur | Corporis Christi | 6 years 4 months ago |
| a02248 | R | Paupertatis incedens semita cuncta mundi detestans crimina dignus est frui Christi hostia inter poli locandus agmina | Corporis Christi | 6 years 4 months ago |
| a02247a | V | Post in mortem a fratre traditus surgens vivit illaesus penitus | Corporis Christi | 6 years 4 months ago |
| a02247 | R | Verbum vitae immensa loquitur a se ipso panis conficitur confectus sic Jesus sumitur salus hinc nascitur | Corporis Christi | 6 years 4 months ago |
| a02246a | V | Vitam justis confert edulium malis mortem confert et judicium | Corporis Christi | 6 years 4 months ago |
| a02246 | R | Data mundo pro mundi gloria mira sunt Christi beneficia morbos mortem et vitia fugat sumpta eucharistia | Corporis Christi | 6 years 4 months ago |
| a02245a | V | Digna sane et munda vita requiritur ubi esca tam sancta mandi praecipitur | Corporis Christi | 6 years 4 months ago |
| a02245 | R | Mundos vocans ad suas epulas hora caene detestans crapulas suam Jesus dat carnem ferculum cruorem poculum | Corporis Christi | 6 years 4 months ago |
| a02244 | I | Assunt dominicae mensae deliciae plaudunt ecclesiae cantu laetitiae | Corporis Christi | 6 years 4 months ago |
| a02243 | A | Gaude felix mater ecclesia novae laudis agens sollemnia tota mentis plaude laetitia redemptoris laudans magnalia inter quae cuncta plus considera mira quae fecit in cena opera | Corporis Christi | 6 years 4 months ago |
| a02242a | V | Talis edulii degustata suavitas probat ergo nos ejus quanta sit benignitas | Corporis Christi | 6 years 4 months ago |
| a02242 | R | O salvatoris magna clementia nec minus mira ejus potentia de panis et vini mera essentia carnis suae fit ver substantia | Corporis Christi | 6 years 4 months ago |
| 006427zb | V | Deus deus meus respice in me quare me dereliquisti longe a salute mea | Dom. de Passione | 6 years 4 months ago |
| a02240 | A | Dilecte Marce (...) | Marci | 6 years 4 months ago |
| a02239 | A | Beati martyris Marci evangelistae veneranda nobis adest festivitas alleluia in qua triumphans agonis sui cursum viriliter consummavit alleluia et victoriae coronam accipere meruit de manu domini alleluia | Marci | 6 years 4 months ago |
| a02238 | A | Apostole et evangelista martyrque dei Marce cujus sollemnia colimus pro nostris erratibus intercede propitius alleluia alleluia alleluia | Marci | 6 years 4 months ago |
| a02237 | A | Mittentes funem in collo traxerunt sanctum ad martyrium ille gaudens fuso sanguine pro Christi nomine ad gaudium transiit angelorum alleluia | Marci | 6 years 4 months ago |
| a02236 | A | Pax tibi noster evangelista dixit Jesus beato Marco in carcere posito alleluia | Marci | 6 years 4 months ago |
| a02235 | A | Ligatus antro carceris consolatus est visitationem domini salvatoris atque ejus verbis dulcibus est confortatus alleluia | Marci | 6 years 4 months ago |
| a02234 | A | Ministri videntes gesta viri dei apprehendentes eum miserunt in carcerem alleluia | Marci | 6 years 4 months ago |
| a02233 | A | Ecclesiastici ordinis ministros episcopos ceterosque gradus ordinavit ibidem alleluia | Marci | 6 years 4 months ago |