|
De intentione Judaici facinoris in cruce voluntas impleta est miserentis |
V |
Exaltatio Crucis |
|
|
Nunc sanguis Abel justi mortem summi pastoris enunciat nunc arca Noe quod salutis sit in ligno crucis manifestat |
R |
Exaltatio Crucis |
|
|
Mors enim per illam damnata est et mundum totus per illam illuminatus est |
V |
Exaltatio Crucis |
|
|
Exaltatum in ligno crucis Jesus Christus mortem in mortis auctorem retorsit nam adversas virtutes per objectionem passibilis carnis elisit |
R |
Exaltatio Crucis |
|
|
Clavi qui domini manus et pedes transfixerant perpetuis diaboli vulneribus fixerunt |
V |
Exaltatio Crucis |
|
|
Crux tua domine fons omnium est benedictionum omnium est causa gratiarum per quam credentibus datur virtus de infirmitate gloria de obprobrio vita de morte |
R |
Exaltatio Crucis |
|
|
O mirabilis potentia crucis o ineffabilis gloria passionis |
V |
Exaltatio Crucis |
|
|
Crux Christi quae salvandis est impensa mortalibus et sacramentum est et exemplum sacramentum quo virtus impletur divina exemplum quo devotio incitatur humana |
R |
Exaltatio Crucis |
|
|
O lignum pretiosum et admirabile signum |
V |
Exaltatio Crucis |
|
|
Adoramus te Christe salvator (...) |
W |
Exaltatio Crucis |
|
|
Crux benedicta nitet (...) |
W |
Exaltatio Crucis |
|
|
Dulce lignum dulces clavos (...) |
W |
Exaltatio Crucis |
|
|
Egressus es (...) |
W |
Exaltatio Crucis |
|
|
Sis mediator noster apud (...) |
W |
Exaltatio Crucis |
|
|
Libera nos deus noster (...) |
W |
Exaltatio Crucis |
|
|
Impleta sunt (...) |
H |
Exaltatio Crucis |
|
|
Lignum crucis mirabile olim (...) |
H |
Exaltatio Crucis |
|
|
Hoc signum crucis (...) |
[M] |
Exaltatio Crucis |
|
|
Christum regem dominum pro nobis in cruce exaltatum venite adoremus |
I |
Exaltatio Crucis |
|
|
Incessus humiles David exhibuit cum arca domini fertur a proelio Christum significans ja mundi medio dum se praebuit humilem in crucis termino |
R |
Exaltatio Crucis |
|
|
Crucem portat humeris tuo magnificus portam ingreditur perfusus lacrimis deponit regia supplex et humiles |
V |
Exaltatio Crucis |
|
|
Templi dominici completo opere confert donaria Salomon sapiens crucem apostolis matrem discipulo pacem humilibus dat Christus singulis cursus magnifici adepto bravio |
R |
Exaltatio Crucis |
|
|
Offert magnalia princeps magnificus et praevilegia dedit ecclesiis tendit ad propria completis omnibus |
V |
Exaltatio Crucis |
|
|
Confertur sanitas dire sauciatis cum dei famulus in ligno sublimi serpentem exaltat et deducta morte salus acquiritur cum Christus in cruce altius sublimatur |
R |
Exaltatio Crucis |
|
|
Arbor dignissima dum plebi panditur resurgit mortuvs renovantur antiqua miracula |
V |
Exaltatio Crucis |
|
|
Ecce levo ad gentes manum meam R. Et ad populos exaltabo signum meum |
W |
Exaltatio Crucis |
|
|
Cum exaltaveritis filium hominis tunc cognoscetis quia ego sum et a me ipso facio nihil sed sicut docuit me pater haec loquor |
A |
Exaltatio Crucis |
|
|
Regem regum qui per sanctam crucem suam redemit nos venite adoremus |
I |
Exaltatio Crucis |
|
|
Ascendam in palmam et apprehendam fructus ejus et erunt ubera tua sicut botri vineae |
A |
Exaltatio Crucis |
|
|
Fac serpentem aenum et pone eum pro signo qui percussus aspexerit eum vivet dixit dominus Moysi servo suo |
A |
Exaltatio Crucis |
|
|
Virga tua et baculus tuus ipsa me consolata sunt domine deus meus |
A |
Exaltatio Crucis |
|
|
Christo confixus sum cruci vivo autem jam non ego vivit vero in me christus quod autem nunc vivo in carne in fide vivo filii dei qui dilexit me et tradidit se ipsum pro me |
A |
Exaltatio Crucis |
|
|
Ostendit dominus lignum Moysi quod cum misisset in aquas versae sunt in dulcedinem |
A |
Exaltatio Crucis |
|
|
Benedictum est lignum alleluia per quod fit justitia alleluia |
A |
Exaltatio Crucis |
|
|
Fecit Moyses serpentem aeneum et posuit eum pro signo quem cum percussi aspicerent sanabantur |
A |
Exaltatio Crucis |
|
|
In cruce abscondita est fortitudo ejus et ibit mors ante faciem ejus |
A |
Exaltatio Crucis |
|
|
Torcular calcavit dominus R. Virgini filiae Juda |
W |
Exaltatio Crucis |
|
|
Dabis eis scutum cordis domine R. Laborem tuum quem passus es in cruce |
W |
Exaltatio Crucis |
|
|
Cum exaltaveritis filium hominis tunc cognoscetis quia ego sum et |
R |
Exaltatio Crucis |
|
|
Expolians principatus et potestates traduxit confidenter palam triumphans illos in semetipso |
V |
Exaltatio Crucis |
|
|
Christus factus est pro nobis oboediens usque ad mortem mortem autem crucis |
R |
Exaltatio Crucis |
|
|
Spolia fortium dividet pro eo quod tradidit in mortem animam suam |
V |
Exaltatio Crucis |
|
|
Curramus propositum nobis certamen aspicientes in auctorem fidei et consumatorem Jesum qui proposito sibi gaudio sustinuit crucem confusione contempta |
R |
Exaltatio Crucis |
|
|
Recogitate eum qui talem sustinuit a peccatoribus adversus semetipsum contradictionem |
V |
Exaltatio Crucis |
|
|
Mihi autem absit gloriari nisi in cruce domini mei Jesu Christi per quem mihi mundus crucifixus est et ego mundo |
A |
Exaltatio Crucis |
|
|
Tradidit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam deo in odorem suavitatis |
A |
Exaltatio Crucis |
|
|
Qui non accipit crucem suam et sequitur me non est me dignus dicit dominus |
A |
Exaltatio Crucis |
|
|
Christus peccata nostra pertulit in corpore suo super lignum |
A |
Exaltatio Crucis |
|
|
Ecce levo ad gentes manum meam |
R |
Exaltatio Crucis |
|
|
Et ad populos exaltabo signum meum |
V |
Exaltatio Crucis |
|
|
Si ego exaltatus fuero a terra omnia traham ad me ipsum hoc autem dicebat significans qua morte esset moriturus |
A |
Exaltatio Crucis |
|
|
Benedicite omnia opera domini domino laudate et superexaltate eum in saecula |
PS |
Exaltatio Crucis |
|
|
Non lignum quasi deum colimus sed Jesum Christum suspensum ostensum quae in ligno crucis adoremus |
A |
Exaltatio Crucis |
|
|
Pone me ut signaculum super cor tuum ut signaculum super bracchium tuum quia fortis est ut mors dilectio dura sicut inferus aemulatio |
A |
Exaltatio Crucis |
|
|
Alleluia crux benedicta nitet in mundum |
I |
Exaltatio Crucis |
|
|
Crucem tuam adoramus domine R. Tuam gloriosam recolimus passionem |
W |
Exaltatio Crucis |
|
|
Salva nos salvator mundi quos pretioso sanguine redemisti et per lignum sancte crucis liberare digneris ab omnium inimicorum insidiis |
R |
Exaltatio Crucis |
|
|
Gregem tuum pastor bone placatus intende et oves quas pretioso sanguine redemisti diabolica non sinas incursione lacerari |
V |
Exaltatio Crucis |
|
|
Salve crux arbor vitae praeclara | Christi vexillum thronus et ara | O crux profanis terror et ruina tu christianis virtus es divina salus et victoria | Tu properantis contra Maxentium tu proeliantis juxta Danubium Constantini gloria | Favens Heraclio perdis cum filio Chosdroe profanum | In hoc salutari ligno gloriari decet christianum | Crucis longum latum sublime profundum sanctis propalatum quadrum salvat mundum sub quadri figura | Medicina vera Christus in statera crucis est distractus pretiumque factus solvit mortis jura | Crux est nostrae libra justitiae sceptrum regis virga potentiae | Crux caelestis signum victoriae belli robur et palma gloriae | Ligni vitae crux verus surculus triumphalis fideli titulus | Vectis botri typici baiulus quem fert credens uterque populus | Tu scala tu ratis tu crux desperatis tabula suprema | Tu de membris Christi decorem traxisti regum diadema | Per te nobis crux beata crux cruore consecrata sempiterna gaudia det superna gratia |
Sq |
Exaltatio Crucis |
|
|
Salve crux arbor vitae praeclara | Christi vexillum thronus et ara | O crux profanis terror et ruina | Tu christianis virtus es divina | Salus et victoria | Tu properantis contra Maxentium | Tu proeliantis juxta Danubium Constantini gloria | Favens Heraclio perdis cum filio Chosdroe profanum | In hoc salutari ligno gloriari decet christianum | Crucis longum latum sublime profundum sanctis propalatum quadrum salvat mundum sub quadri figura | Medicina vera Christus in statera crucis est distractus pretiumque factus solvit mortis jura | Crux est nostrae libra justitiae | Sceptrum regis virga potentiae | Crux caelestis signum victoriae | Belli robur et palma gloriae | Tu scala tu ratis tu crux desperatis tabula suprema | Tu de membris Christi decorem traxisti regum diadema | Per te nobis crux beata crux cruore consecrata sempiterna gaudia det superna gratia amen |
Sq |
Exaltatio Crucis |
|
|
Glorientur cuncti fideles Christi in inventionis die ligni pretiosi | NOS AUTEM |
Tp |
Exaltatio Crucis |
|
|
In eo qui nos proprio redemit cruore | IN CRUCE |
Tp |
Exaltatio Crucis |
|
|
Cujus complexu Deus pater regit undique mundum | IN QUO |
Tp |
Exaltatio Crucis |
|
|
Per ipsum induti stolam immortalitatis | PER QUEM |
Tp |
Exaltatio Crucis |
|
|
Se ipsum offerens hostiam immaculatam Deo Patri pro nobis | DEUS MISEREATUR |
Tp |
Exaltatio Crucis |
|
|
Caelestem Christe largire benedictionem pro nobis fundens in cruce sanguinem | NOS AUTEM |
Tp |
Exaltatio Crucis |
|
|
Gloria nostra crucis est victoria et paradisi janua | GLORIA PATRI |
Tp |
Exaltatio Crucis |
|
|
Cum caeli pariter plaudentes esse ministris ordines accunctis superis jubilare beati | IN CRUCE |
Tp |
Exaltatio Crucis |
|
|
Qui summus pietate polo descendit ab alto vagiit et cunis gestavit virgine matre | PER QUEM |
Tp |
Exaltatio Crucis |
|
|
Dominus regnavit decorem indutus est indutus est dominus fortitudine et praecinxit se etenim firmavit orbem terrae qui non commovebitur |
InV |
Exaltatio Crucis |
|
|
Protege domine plebem tuam per signum sanctae crucis ab omnibus insidiis inimicorum omnium ut tibi gratam exhibeamus servitutem et acceptabile tibi fiat sacrificium nostrum alleluia |
Of |
Exaltatio Crucis |
|
|
De de trophae ferens ad caelos victor averni orbis regnator hominum quoque Christe redemptor | PROTEGE |
Tp |
Exaltatio Crucis |
|
|
Protege domine plebem tuam per signum sanctae crucis ab omnibus insidiis inimicorum omnium |
Of |
Exaltatio Crucis |
|
|
Qui pro mundi salute in ligno crucis innocens pependisti miserere populo quem redemisti ut sacro signaculo insignitus a periculis omnibus sit securus |
OfV |
Exaltatio Crucis |
|
|
Te sancta dei crux humiliter obsecramus ut tua virtute nostrum pectus munias animas custodias cogitationes sanctifices per Christum Jesum qui pependit in te |
OfV |
Exaltatio Crucis |
|
|
In conspectu tuo domine sint acceptabiles preces nostrae per signum et virtutem sanctae crucis per quem salvati et liberati sumus |
OfV |
Exaltatio Crucis |
|
|
Alleluia Nos autem gloriari oportet in cruce domini nostri Jesu Christi por quem salvati et liberati sumus |
Al |
Exaltatio Crucis |
|
|
Nos autem gloriari oportet in cruce domini nostri Jesu Christi |
Cm |
Exaltatio Crucis |
|
|
Nos autem gloriari oportet in cruce domini nostri Jesu Christi per quam salvati et liberati sumus |
Cm |
Exaltatio Crucis |
|
|
Annuntiate inter gentes gloriam ejus in omnibus populis mirabilia ejus |
CmV |
Exaltatio Crucis |
|
|
Benedicat nos deus deus noster benedicat nos deus et metuant eum omnes fines terrae |
CmR |
Exaltatio Crucis |
|
|
Alleluia Adoramus te christe et benedicimus tibi quia per crucem tuam redemisti mundum |
Al |
Exaltatio Crucis |
|
|
Proprio filio suo non pepercit deus sed pro nobis omnibus tradidit illum |
Gr |
Exaltatio Crucis |
|
|
Propter nimiam caritatem suam qua dilexit nos deus filium suum misit in similitudinem carnis peccati |
GrV |
Exaltatio Crucis |
|
|
Alleluia benedictus sit Jesus Christus redemptor noster dominus et benedictum sit lignum per quod sit justitia |
Al |
Exaltatio Crucis |
|
|
Alleluia Adoramus te Christe benedicimus tibi quia per crucem tuam redemisti mundum |
Al |
Exaltatio Crucis |
|
|
Alleluia Benedictus sit salvator noster dominus per cujus benedicti sanguinis undam vita redditur mundo et mortis amputatur origo ipis per crucem extitit captiva |
Al |
Exaltatio Crucis |
|
|
Crux Jesu Christi adaperuit nobis januam caeli crux solvi vinculo mortis per hoc signum ligni vitae sit salutis nostrae defende nos Jesus Christus hic et in futuro |
Cm |
Exaltatio Crucis |
|
|
Sumitur en corpus salutare cruorque sacratus vexillo crucis ergo boans dic turma fidelis |
Tp |
Exaltatio Crucis |
|
|
Ecce lignum crucis in quo salus mundi pependit venite adoremus |
In |
Exaltatio Crucis |
|
|
Venite adoremus (...) |
InV |
Exaltatio Crucis |
|
|
O crux sancta Christo dilecta honorabilis angelis hominibus salubris |
Gr |
Exaltatio Crucis |
|
|
Dulce lignum dulce valde clavum dulce valde corpus dulce sustinens pondus |
GrV |
Exaltatio Crucis |
|
|
Alleluia Salva nos Christe salvator per virtutem sanctae crucis qui salvasti Petrum in mari miserere nobis |
Al |
Exaltatio Crucis |
|
|
Salva nos Christe salvator per virtutem sanctae crucis qui salvasti Petrum in mari miserere nobis |
Of |
Exaltatio Crucis |
|
|
Christe per quem in cruce diabolus victus et mundus est ex tuo sanguine redemptus |
OfV |
Exaltatio Crucis |
|
|
O crux admirabilis evacuatio vulneris restitutio sanitatis |
Cm |
Exaltatio Crucis |
|
|
Alleluia Tuam crucem adoramus domine tuam gloriosam recolimus passionem |
Al |
Exaltatio Crucis |
|
|
Aspice in orientem et vide signum per quod accipies virtutem |
InV |
Exaltatio Crucis |
|
|
Christus passus est (...) |
Gr |
Exaltatio Crucis |
|