Pro nec Virgine nec Martyre | Cantus Index for Office and Mass

Pro nec Virgine nec Martyre

Pro nec Virgine nec Martyre

Chants related to the feast

Displaying 1 - 7 of 7 chants
Cantus ID Full text Genre Feast

a01528

Fortem virili pectore laudemus omnes feminam quae sanctitatis gloria ubique fulget inclyta | Haec Christi amore saucia dum mundi amorem noxium horrescit ad caelestia iter peregit arduum | Carnem domans jejuniis dulcique mentem pabulo orationis nutriens caeli potitur gaudiis | Rex Christe virtus fortium qui magna solus efficis hujus precatu quaesumus audi benignus supplices | Deo patri sit gloria ejusque soli filio cum spiritu paraclito et nunc et in perpetuum | Amen H Pro nec Virgine nec Martyre

a01528.1

Fortem virili pectore laudemus omnes feminam quae sanctitatis gloria ubique fulget inclyta | Haec sancto amore saucia dum mundi amorem noxium horrescit ad caelestia iter peregit arduum | Carnem domans jejuniis dulcique mentem pabulo orationis nutriens caeli potitur gaudiis | Rex Christe virtus fortium qui magna solus efficis hujus precatu quae sumus audi benignus supplices | Deo patri sit gloria ejusque soli filio cum spiritu paraclito nunc et in per omne saeculum | Amen H Pro nec Virgine nec Martyre

a01616

Hujus oratu deus alme nobis debitas poenas scelerum remitte ut tibi puro resonemus almum pectore carmen | Sit decus patri genitaeque proli et tibi compar utriusque virtus spiritus semper deus unus omni temporis aevo | Amen H Pro nec Virgine nec Martyre

g01396

Cognovi Domine quia aequitas judicia tua et in veritate tua humiliasti me confige timore tuo carnes meas a mandatis tuis non me repellas In Pro nec Virgine nec Martyre

g01397

Diffusa est gratia in labiis tuis propterea benedixit te Deus in aeternum Gr Pro nec Virgine nec Martyre

g01399

Alleluia Specie tua et pulchritudine tua intende prospere procede et regna Al Pro nec Virgine nec Martyre

g01400

Dilexisti justitiam et odisti iniquitatem propterea unxit te Deus Deus tuus Cm Pro nec Virgine nec Martyre