PS | Cantus Index for Office and Mass

PS

Mass/Office

Psalm (when written out and notated)

Displaying 101 - 150 of 202 chants
Cantus ID Full text Genre Feast CAO sources

920086.1

Fundamenta ejus in montibus sanctis diligit dominus portas Sion super omnia tabernacula Jacob | Gloriosa dicta sunt de te civitas dei | Memor ero Rahab et Babylonis scientium me | Ecce alienigenae et Tyros et populus Aethiopum hi fuerunt illic | Numquid Sion dicet homo et homo natus est in ea et ipse fundavit eam altissimus | Dominus narrabit in scripturis populorum et principum horum qui fuerunt in ea | Sicut laetantium omnium habitatio est in te PS Conceptio Mariae

920087

Canticum Psalmi filiis Core in finem pro Maheleth ad respondendum intellectus Eman Ezrahitae | Domine deus salutis meae in die clamavi et nocte coram te | Intret in conspectu tuo oratio mea inclina aurem tuam ad precem meam | Quia repleta est malis anima mea et vita mea inferno appropinquavit | Aestimatus sum cum descendentibus in lacum factus sum sicut homo sine adjutorio | Inter mortuos liber sicut vulnerati dormientes in sepulcris quorum non es memor amplius et ipsi de manu tua repulsi sunt | Posuerunt me in lacu inferiori in tenebrosis et in umbra mortis | Super me confirmatus est furor tuus et omnes fluctus tuos induxisti super me | Longe fecisti notos meos a me posuerunt me abominationem sibi traditus sum et non egrediebar | Oculi mei languerunt prae inopia clamavi ad te domine tota die expandi ad te manus meas | Numquid mortuis facies mirabilia aut medici suscitabunt et confitebuntur tibi | Numquid narrabit aliquis in sepulcro misericordiam tuam et veritatem tuam in perditione | Numquid cognoscentur in tenebris mirabilia tua et justitia tua in terra oblivionis | Et ego ad te domine clamavi et mane oratio mea praeveniet te | Ut quid domine repellis orationem meam avertis faciem tuam a me | Pauper sum ego et in laboribus a juventute mea exaltatus autem humiliatus sum et conturbatus | In me transierunt irae tuae et terrores tui conturbaverunt me | Circumdederunt me sicut aqua tota die circumdederunt me simul | Elongasti a me amicum et proximum et notos meos a miseria PS

920088

Intellectus Ethan Ezrahitae | Misericordias domini in aeternum cantabo in generationem et generationem annuntiabo veritatem tuam in ore meo | Quoniam dixisti in aeternum misericordia aedificabitur in caelis praeparabitur veritas tua in eis | Disposui testamentum electis meis juravi David servo meo | Usque in aeternum praeparabo semen tuum et aedificabo in generationem et generationem sedem tuam | Confitebuntur caeli mirabilia tua domine etenim veritatem tuam in ecclesia sanctorum | Quoniam quis in nubibus aequabitur domino similis erit deo in filiis dei | Deus qui glorificatur in consilio sanctorum magnus et terribilis super omnes qui in circuitu ejus sunt | Domine deus virtutum quis similis tibi potens es domine et veritas tua in circuitu tuo | Tu dominaris potestati maris motum autem fluctuum ejus tu mitigas | Tu humiliasti sicut vulneratum superbum in bracchio virtutis tuae dispersisti inimicos tuos | Tui sunt caeli et tua est terra orbem terrae et plenitudinem ejus tu fundasti | Aquilonem et mare tu creasti Thabor et Hermon in nomine tuo exsultabunt | Tuum bracchium cum potentia firmetur manus tua et exaltetur dextera tua | Justitia et judicium praeparatio sedis tuae misericordia et veritas praecedent faciem tuam | Beatus populus qui scit jubilationem domine in lumine vultus tui ambulabunt | Et in nomine tuo exsultabunt tota die et in justitia tua exaltabuntur | Quoniam gloria virtutis eorum tu es et in beneplacito tuo exaltabitur cornu nostrum | Quia domini est assumptio nostra et sancti Israel regis nostri | Tunc locutus es in visione sanctis tuis et dixisti posui adjutorium in potente et exaltavi electum de plebe mea | Inveni David servum meum oleo sancto meo unxi eum | Manus enim mea auxiliabitur ei et bracchium meum confortabit eum | Nihil proficiet inimicus in eo et filius iniquitatis non apponet nocere ei | Et concidam a facie ipsius inimicos ejus et odientes eum in fugam convertam | Et veritas mea et misericordia mea cum ipso t ine nomine meo exaltabitur cornu ejus | Et ponam in mari manum ejus et in fluminibus dexteram ejus | Ipse invocabit me pater meus es tu deus meus et susceptor salutis meae | Et ego primogenitum ponam illum excelsum prae regibus terrae | In aeternum servabo illi misericordiam meam et testamentum meum fidele ipsi | Et ponam in saeculum saeculi semen ejus et thronum ejus sicut dies caeli | Si autem dereliquerint filii ejus legem meam et in judiciis meis non ambulaverint | Si justitias meas profanaverint et mandata mea non custodierint | Visitabo in virga iniquitates eorum et in verberibus peccata eorum | Misericordiam autem meam non dispergam ab eo neque nocebo in veritate mea | Neque profanabo testamentum meum et quae procedunt de labiis meis non faciam irrita | Semel juravi in sancto meo si David mentiar | Semen ejus in aeternum manebit et thronus ejus sicut sol in conspectu meo | Et sicut luna perfecta in aeternum et testis in caelo fidelis | Tu vero repulisti et despexisti distulisti christum tuum | Evertisti testamentum servi tui profanasti in terra sanctuarium ejus | Destruxisti omnes sepes ejus posuisti firmamentum ejus formidinem | Diripuerunt eum omnes transeuntes viam factus est opprobrium vicinis suis | Exaltasti dexteram deprimentium eum laetificasti omnes inimicos ejus | Avertisti adjutorium gladii ejus et non es auxiliatus ei in bello | Destruxisti eum ab emundatione et sedem ejus in terram collisisti | Minorasti dies temporis ejus perfudisti eum confusione | Usquequo domine avertis in finem exardescet sicut ignis ira tua | Memorare quae mea substantia numquid enim vane constituisti omnes filios hominum | Quis est homo qui vivet et non videbit mortem eruet animam suam de manu inferi | Ubi sunt misericordiae tuae antiquae domine sicut jurasti David in veritate tua | Memor esto domine opprobrii servorum tuorum quod continui in sinu meo multarum gentium | Quod exprobraverunt inimici tui domine quod exprobraverunt commutationem christi tui | Benedictus dominus in aeternum | Fiat fiat PS

920089

Oratio Moysi hominis dei domine refugium factus es nobis a generatione in generationem | Priusquam montes fierent aut formaretur terra et orbis a saeculo et usque in saeculum tu es deus | Ne avertas hominem in humilitatem et dixisti convertimini filii hominum | Quoniam mille anni ante oculos tuos tamquam dies hesterna quae praeteriit et custodia in nocte | Quae pro nihilo habentur eorum anni erunt | Mane sicut herba transeat mane floreat et transeat vespere decidat induret et arescat | Quia defecimus in ira tua et in furore tuo turbati sumus | Posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo saeculum nostrum in illuminatione vultus tui | Quoniam omnes dies nostri defecerunt et in ira tua defecimus anni nostri sicut aranea meditabuntur | Dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni si autem in potentatibus octoginta anni et amplius eorum labor et dolor quoniam supervenit mansuetudo et corripiemur | Quis novit potestatem irae tuae | Et prae timore tuo iram tuam dinumerare dexteram tuam sic notam fac et eruditos corde in sapientia | Convertere domine usquequo et deprecabilis esto super servos tuos | Repleti sumus mane misericordia tua et exsultavimus et delectati sumus omnibus diebus nostris | Laetati sumus pro diebus quibus nos humiliasti annis quibus vidimus mala | Respice in servos tuos et in opera tua et dirige filios eorum | Et sit splendor domini dei nostri super nos et opera manuum nostrarum dirige super nos et opus manuum nostrarum dirige PS

920090

Laus cantici David qui habitat in adjutorio altissimi in protectione dei caeli commorabitur | Dicet domino susceptor meus es tu et refugium meum deus meus sperabo in eum | Quoniam ipse liberavit me de laqueo venantium et a verbo aspero | Scapulis suis obumbrabit tibi et sub pennis ejus sperabis | Scuto circumdabit te veritas ejus non timebis a timore nocturno | A sagitta volante in die a negotio perambulante in tenebris ab incursu et daemonio meridiano | Cadent a latere tuo mille et decem milia a dextris tuis ad te autem non appropinquabit | Verumtamen oculis tuis considerabis et retributionem peccatorum videbis | Quoniam tu es domine spes mea altissimum posuisti refugium tuum | Non accedet ad te malum et flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo | Quoniam angelis suis mandavit de te ut custodiant te in omnibus viis tuis | In manibus portabunt te ne forte offendas ad lapidem pedem tuum | Super aspidem et basiliscum ambulabis et conculcabis leonem et draconem | Quoniam in me speravit liberabo eum protegam eum quoniam cognovit nomen meum | Clamabit ad me et ego exaudiam eum cum ipso sum in tribulatione eripiam eum et glorificabo eum | Longitudine dierum replebo eum et ostendam illi salutare meum PS

920091

Psalmus cantici in die sabbati | Bonum est confiteri domino et psallere nomini tuo altissime | Ad annuntiandum mane misericordiam tuam et veritatem tuam per noctem | In decachordo psalterio cum cantico in cithara | Quia delectasti me domine in factura tua et in operibus manuum tuarum exsultabo | Quam magnificata sunt opera tua domine nimis profundae factae sunt cogitationes tuae | Vir insipiens non cognoscet et stultus non intelleget haec | Cum exorti fuerint peccatores sicut foenum et apparuerint omnes qui operantur iniquitatem ut intereant in saeculum saeculi | Tu autem altissimus in aeternum domine | Quoniam ecce inimici tui domine quoniam ecce inimici tui peribunt et dispergentur omnes qui operantur iniquitatem | Et exaltabitur sicut unicornis cornu meum et senectus mea in misericordia uberi | Et despexit oculus meus inimicos meos et in insurgentibus in me malignantibus audiet auris mea | Justus ut palma florebit sicut cedrus Libani multiplicabitur | Plantati in domo domini in atriis domus dei nostri florebunt | Adhuc multiplicabuntur in senecta uberi et bene patientes erunt | Ut annuntient quoniam rectus dominus deus noster et non est iniquitas in eo PS

920092

Laus cantici ipsi David in die ante sabbatum quando fundata est terra dominus regnavit decorem indutus est indutus est dominus fortitudinem et praecinxit se etenim firmavit orbem terrae qui non commovebitur | Parata sedes tua ex tunc a saeculo tu es | Elevaverunt flumina domine elevaverunt flumina vocem suam elevaverunt flumina fluctus suos | A vocibus aquarum multarum mirabiles elationes maris mirabilis in altis dominus | Testimonia tua credibilia facta sunt nimis domum tuam decet sanctitudo domine in longitudinem dierum PS

920093

Psalmus ipsi David quarta sabbati deus ultionum dominus deus ultionum libere egit | Exaltare qui judicas terram redde retributionem superbis | Usquequo peccatores domine usquequo peccatores gloriabuntur | Effabuntur et loquentur iniquitatem loquentur omnes qui operantur injustitiam | Populum tuum domine humiliaverunt et hereditatem tuam vexaverunt | Viduam et advenam interfecerunt et pupillos occiderunt | Et dixerunt non videbit dominus nec intelleget deus Jacob | Intelligite insipientes in populo et stulti aliquando sapite | Qui plantavit aurem non audiet aut qui finxit oculum non considerat | Qui corripit gentes non arguet qui docet hominem scientiam | Dominus scit cogitationes hominum quoniam vanae sunt | Beatus homo quem tu erudieris domine et de lege tua docueris eum | Ut mitiges ei a diebus malis donec fodiatur peccatori fovea | Quia non repellet dominus plebem suam et hereditatem suam non derelinquet | Quoadusque justitia convertatur in judicium et qui juxta illam omnes qui recto sunt corde | Quis consurget mihi adversus malignantes aut quis stabit mecum adversus operantes iniquitatem | Nisi quia dominus adjuvit me paulo minus habitasset in inferno anima mea | Si dicebam motus est pes meus misericordia tua domine adjuvabat me | Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo consolationes tuae laetificaverunt animam meam | Numquid adhaeret tibi sedes iniquitatis qui fingis laborem in praecepto | Captabunt in animam justi et sanguinem innocentem condemnabunt | Et factus est mihi dominus in refugium et deus meus in adjutorium spei meae | Et reddet illis iniquitatem ipsorum et in malitia eorum disperdet eos disperdet illos dominus deus noster PS

920094

Laus cantici ipsi David venite exsultemus domino jubilemus deo salutari nostro | Praeoccupemus faciem ejus in confessione et in psalmis jubilemus ei | Quoniam deus magnus dominus et rex magnus super omnes deos | Quia in manu ejus sunt omnes fines terrae et altitudines montium ipsius sunt | Quoniam ipsius est mare et ipse fecit illud et siccam manus ejus formaverunt | Venite adoremus et procidamus et ploremus ante dominum qui fecit nos | Quia ipse est dominus deus noster et nos populus pascuae ejus et oves manus ejus | Hodie si vocem ejus audieritis nolite obdurare corda vestra | Sicut in irritatione secundum diem tentationis in deserto ubi tentaverunt me patres vestri probaverunt me et viderunt opera mea | Quadraginta annis offensus fui generationi illi et dixi semper hi errant corde | Et isti non cognoverunt vias meas ut juravi in ira mea si introibunt in requiem meam PS

920095

Canticum ipsi David quando domus aedificabatur post captivitatem cantate domino canticum novum cantate domino omnis terra | Cantate domino et benedicite nomini ejus annuntiate de die in diem salutare ejus | Annuntiate inter gentes gloriam ejus in omnibus populis mirabilia ejus | Quoniam magnus dominus et laudabilis nimis terribilis est super omnes deos | Quoniam omnes dii gentium daemonia dominus autem caelos fecit | Confessio et pulchritudo in conspectu ejus sanctimonia et magnificentia in sanctificatione ejus | Afferte domino patriae gentium afferte domino gloriam et honorem | Afferte domino gloriam nomini ejus tollite hostias et introite in atria ejus | Adorate dominum in atrio sancto ejus commoveatur a facie ejus universa terra | Dicite in gentibus quia dominus regnavit etenim correxit orbem terrae qui non commovebitur judicabit populos in aequitate | Laetentur caeli et exsultet terra commoveatur mare et plenitudo ejus | Gaudebunt campi et omnia quae in eis sunt tunc exsultabunt omnia ligna silvarum | A facie domini quia venit quoniam venit judicare terram judicabit orbem terrae in aequitate et populos in veritate sua PS

920096

Huic David quando terra ejus restituta est dominus regnavit exsultet terra laetentur insulae multae | Nubes et caligo in circuitu ejus justitia et judicium correctio sedis ejus | Ignis ante ipsum praecedet et inflammabit in circuitu inimicos ejus | Illuxerunt fulgura ejus orbi terrae vidit et commota est terra | Montes sicut cera fluxerunt a facie domini a facie domini omnis terra | Annuntiaverunt caeli justitiam ejus et viderunt omnes populi gloriam ejus | Confundantur omnes qui adorant sculptilia et qui gloriantur in simulacris suis adorate eum omnes angeli ejus | Audivit et laetata est Sion et exsultaverunt filiae Judae propter judicia tua domine | Quoniam tu dominus altissimus super omnem terram nimis exaltatus es super omnes deos | Qui diligitis dominum odite malum custodit dominus animas sanctorum suorum de manu peccatoris liberabit eos | Lux orta est justo et rectis corde laetitia | Laetamini justi in domino et confitemini memoriae sanctificationis ejus PS

920097

Psalmus ipsi David cantate domino canticum novum quia mirabilia fecit salvavit sibi dextera ejus et bracchium sanctum ejus | Notum fecit dominus salutare suum in conspectu gentium revelavit justitiam suam | Recordatus est misericordiae suae et veritatis suae domui Israel viderunt omnes termini terrae salutare dei nostri | Jubilate deo omnis terra cantate et exsultate et psallite | Psallite domino in cithara in cithara et voce psalmi | In tubis ductilibus et voce tubae corneae jubilate in conspectu regis domini | Moveatur mare et plenitudo ejus orbis terrarum et qui habitant in eo | Flumina plaudent manu simul montes exsultabunt | A conspectu domini quoniam venit judicare terram judicabit orbem terrarum in justitia et populos in aequitate PS

920098

Psalmus ipsi David dominus regnavit irascantur populi qui sedet super cherubim moveatur terra | Dominus in Sion magnus et excelsus super omnes populos | Confiteantur nomini tuo magno quoniam terribile et sanctum est | Et honor regis judicium diligit tu parasti directiones judicium et justitiam in Jacob tu fecisti | Exaltate dominum deum nostrum et adorate scabellum pedum ejus quoniam sanctum est | Moyses et Aaron in sacerdotibus ejus et Samuel inter eos qui invocant nomen ejus invocabant dominum et ipse exaudiebat eos | In columna nubis loquebatur ad eos custodiebant testimonia ejus et praeceptum quod dedit illis | Domine deus noster tu exaudiebas eos deus tu propitius fuisti eis et ulciscens in omnes adinventiones eorum | Exaltate dominum deum nostrum et adorate in monte sancto ejus quoniam sanctus dominus deus noster PS

920099

Psalmus in confessione | Jubilate deo omnis terra servite domino in laetitia introite in conspectu ejus in exsultatione | Scitote quoniam dominus ipse est deus ipse fecit nos et non ipsi nos populus ejus et oves pascuae ejus | Introite portas ejus in confessione atria ejus in hymnis confitemini illi laudate nomen ejus | Quoniam suavis est dominus in aeternum misericordia ejus et usque in generationem et generationem veritas ejus PS

920100

Psalmus ipsi David misericordiam et judicium cantabo tibi domine psallam | Et intellegam in via immaculata quando venies ad me perambulabam in innocentia cordis mei in medio domus meae | Non proponebam ante oculos meos rem injustam facientes praevaricationes odivi non adhaesit mihi | Cor pravum declinantem a me malignum non cognoscebam | Detrahentem secreto proximo suo hunc persequebar superbo oculo et insatiabili corde cum hoc non edebam | Oculi mei ad fideles terrae ut sedeant mecum ambulans in via immaculata hic mihi ministrabat | Non habitabit in medio domus meae qui facit superbiam qui loquitur iniqua non direxit in conspectu oculorum meorum | In matutino interficiebam omnes peccatores terrae ut disperderem de civitate domini omnes operantes iniquitatem PS

920101

Oratio pauperis cum anxius fuerit et in conspectu domini effuderit precem suam | Domine exaudi orationem meam et clamor meus ad te veniat | Non avertas faciem tuam a me in quacumque die tribulor inclina ad me aurem tuam in quacumque die invocavero te velociter exaudi me | Quia defecerunt sicut fumus dies mei et ossa mea sicut cremium aruerunt | Percussus sum ut foenum et aruit cor meum quia oblitus sum comedere panem meum | A voce gemitus mei adhaesit os meum carni meae | Similis factus sum pellicano solitudinis factus sum sicut nycticorax in domicilio | Vigilavi et factus sum sicut passer solitarius in tecto | Tota die exprobrabant mihi inimici mei et qui laudabant me adversum me jurabant | Quia cinerem tamquam panem manducabam et potum meum cum fletu miscebam | A facie irae et indignationis tuae quia elevans allisisti me | Dies mei sicut umbra declinaverunt et ego sicut foenum arui | Tu autem domine in aeternum permanes et memoriale tuum in generationem et generationem | Tu exsurgens misereberis Sion quia tempus miserendi ejus quia venit tempus | Quoniam placuerunt servis tuis lapides ejus et terrae ejus miserebuntur | Et timebunt gentes nomen tuum domine et omnes reges terrae gloriam tuam | Quia aedificavit dominus Sion et videbitur in gloria sua | Respexit in orationem humilium et non sprevit precem eorum | Scribantur haec in generatione altera et populus qui creabitur laudabit dominum | Quia prospexit de excelso sancto suo dominus de caelo in terram aspexit | Ut audiret gemitus compeditorum ut solveret filios interemptorum | Ut annuntient in Sion nomen domini et laudem ejus in Jerusalem in conveniendo populos in unum et reges ut serviant domino | Respondit ei in via virtutis suae paucitatem dierum meorum nuntia mihi | Ne revoces me in dimidio dierum meorum in generationem et generationem anni tui | Initio tu domine terram fundasti et opera manuum tuarum sunt caeli | Ipsi peribunt tu autem permanes et omnes sicut vestimentum veterascent et sicut opertorium mutabis eos et mutabuntur | Tu autem idem ipse es et anni tui non deficient | Filii servorum tuorum habitabunt et semen eorum in saeculum dirigetur PS

920102

Ipsi David benedic anima mea domino et omnia quae intra me sunt nomini sancto ejus | Benedic anima mea domino et noli oblivisci omnes retributiones ejus | Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis qui sanat omnes infirmitates tuas | Qui redimit de interitu vitam tuam qui coronat te in misericordia et miserationibus | Qui replet in bonis desiderium tuum renovabitur ut aquilae juventus tua | Faciens misericordias dominus et judicium omnibus injuriam patientibus | Notas fecit vias suas Moysi filiis Israel voluntates suas | Miserator et misericors dominus longanimis et multum misericors | Non in perpetuum irascetur neque in aeternum comminabitur | Non secundum peccata nostra fecit nobis neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis | Quoniam secundum altitudinem caeli a terra corroboravit misericordiam suam super timentes se | Quantum distat ortus ab occidente longe fecit a nobis iniquitates nostras | Quomodo miseretur pater filiorum misertus est dominus timentibus se | Quoniam ipse cognovit figmentum nostrum recordatus est quoniam pulvis sumus | Homo sicut foenum dies ejus tamquam flos agri sic efflorebit | Quoniam spiritus pertransibit in illo et non subsistet et non cognoscet amplius locum suum | Misericordia autem domini ab aeterno et usque in aeternum super timentes eum et justitia illius in filios filiorum | His qui servant testamentum ejus et memores sunt mandatorum ipsius ad faciendum ea | Dominus in caelo paravit sedem suam et regnum ipsius omnibus dominabitur | Benedicite domino omnes angeli ejus potentes virtute facientes verbum illius ad audiendam vocem sermonum ejus | Benedicite domino omnes virtutes ejus ministri ejus qui facitis voluntatem ejus | Benedicite domino omnia opera ejus in omni loco dominationis ejus benedic anima mea domino PS

920102:cs

Dobrořeč duše má hospodina (...) PS

920103

Ipsi David Benedic anima mea domino domine deus meus magnificatus es vehementer confessionem et decorem induisti | Amictus lumine sicut vestimento extendens caelum sicut pellem | Qui tegis aquis superiora ejus qui ponis nubem ascensum tuum qui ambulas super pennas ventorum | Qui facis angelos tuos spiritus et ministros tuos ignem urentem | Qui fundasti terram super stabilitatem suam non inclinabitur in saeculum saeculi | Abyssus sicut vestimentum amictus ejus super montes stabunt aquae | Ab increpatione tua fugient a voce tonitrui tui formidabunt | Ascendunt montes et descendunt campi in locum quem fundasti eis | Terminum posuisti quem non transgredientur neque convertentur operire terram | Qui emittis fontes in convallibus inter medium montium pertransibunt aquae | Potabunt omnes bestiae agri expectabunt onagri in siti sua | Super ea volucres caeli habitabunt de medio petrarum dabunt voces | Rigans montes de superioribus suis de fructu operum tuorum satiabitur terra | Producens foenum jumentis et herbam servituti hominum ut educas panem de terra | Et vinum laetificet cor hominis ut exhilaret faciem in oleo et panis cor hominis confirmet | Saturabuntur ligna campi et cedri Libani quas plantavit | illic passeres nidificabunt herodii domus dux est eorum | Montes excelsi cervis petra refugium herinaciis | Fecit lunam in tempora sol cognovit occasum suum | Posuisti tenebras et facta est nox in ipsa pertransibunt omnes bestiae silvae | Catuli leonum rugientes ut rapiant et quaerant a deo escam sibi | Ortus est sol et congregati sunt et in cubilibus suis collocabuntur | Exibit homo ad opus suum et ad operationem suam usque ad vesperum | Quam magnificata sunt opera tua domine omnia in sapientia fecisti impleta est terra possessione tua | Hoc mare magnum et spatiosum manibus illic reptilia quorum non est numerus animalia pusilla cum magnis | Illic naves pertransibunt draco iste quem formasti ad illudendum ei | Omnia a te expectant ut des illis escam in tempore | Dante te illis colligent aperiente te manum tuam omnia implebuntur bonitate | Avertente autem te faciem turbabuntur auferes spiritum eorum et deficient et in pulverem suum revertentur | Emittes spiritum tuum et creabuntur et renovabis faciem terrae | Sit gloria domini in saeculum laetabitur dominus in operibus suis | Qui respicit terram et facit eam tremere qui tangit montes et fumigant | Cantabo domino in vita mea psallam deo meo quamdiu sum | Jucundum sit ei eloquium meum ego vero delectabor in domino | Deficiant peccatores a terra et iniqui ita ut non sint benedic anima mea domino PS

920104

Alleluia Confitemini domino et invocate nomen ejus annuntiate inter gentes opera ejus | Cantate ei et psallite ei narrate omnia mirabilia ejus | Laudamini in nomine sancto ejus laetetur cor quaerentium dominum | Quaerite dominum et confirmamini quaerite faciem ejus semper | Mementote mirabilium ejus quae fecit prodigia ejus et judicia oris ejus | Semen Abraham servi ejus filii Jacob electi ejus | Ipse dominus deus noster in universa terra judicia ejus | Memor fuit in saeculum testamenti sui verbi quod mandavit in mille generationes | Quod disposuit ad Abraham et juramenti sui ad Isaac | Et statuit illud Jacob in praeceptum et Israel in testamentum aeternum | Dicens tibi dabo terram Chanaan funiculum hereditatis vestrae | Cum essent numero brevi paucissimi et incolae ejus | Et pertransierunt de gente in gentem et de regno ad populum alterum | Non reliquit hominem nocere eis et corripuit pro eis reges | Nolite tangere christos meos et in prophetis meis nolite malignari | Et vocavit famem super terram et omne firmamentum panis contrivit | Misit ante eos virum in servum venundatus est Joseph | Humiliaverunt in compedibus pedes ejus ferrum pertransiit animam ejus | Donec veniret verbum ejus eloquium domini inflammavit eum | Misit rex et solvit eum princeps populorum et dimisit eum | Constituit eum dominum domus suae et principem omnis possessionis suae | Ut erudiret principes ejus sicut semetipsum et senes ejus prudentiam doceret | Et intravit Israel in Aegyptum et Jacob accola fuit in terra Cham | Et auxit populum suum vehementer et firmavit eum super inimicos ejus | Convertit cor eorum ut odirent populum ejus et dolum facerent in servos ejus | Misit Moysen servum suum Aaron quem elegit ipsum | Posuit in eis verba signorum suorum et prodigiorum in terra Cham | Misit tenebras et obscuravit et non exacerbavit sermones suos | Convertit aquas eorum in sanguinem et occidit pisces eorum | Edidit terra eorum ranas in penetralibus regum ipsorum | Dixit et venit coenomyia et ciniphes in omnibus finibus eorum | Posuit pluvias eorum grandinem ignem comburentem in terra ipsorum | Et percussit vineas eorum et ficulneas eorum et contrivit lignum finium eorum | Dixit et venit locusta et bruchus cujus non erat numerus | Et comedit omne foenum in terra eorum et comedit omnem fructum terrae eorum | Et percussit omne primogenitum in terra eorum primitias omnis laboris eorum | Et eduxit eos cum argento et auro et non erat in tribubus eorum infirmus | Laetata est Aegyptus in profectione eorum quia incubuit timor eorum super eos | Expandit nubem in protectionem eorum et ignem ut luceret eis per noctem | Petierunt et venit coturnix et pane caeli saturavit eos | Dirupit petram et fluxerunt aquae abierunt in sicco flumina | Quoniam memor fuit verbi sancti sui quod habuit ad Abraham puerum suum | Et eduxit populum suum in exsultatione et electos suos in laetitia | Et dedit illis regiones gentium et labores populorum possederunt | Ut custodiant justificationes ejus et legem ejus requirant PS

920105

Alleluia Confitemini domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia ejus | Quis loquetur potentias domini auditas faciet omnes laudes ejus | Beati qui custodiunt judicium et faciunt justitiam in omni tempore | Memento nostri domine in beneplacito populi tui visita nos in salutari tuo | Ad videndum in bonitate electorum tuorum ad laetandum in laetitia gentis tuae ut lauderis cum hereditate tua | Peccavimus cum patribus nostris injuste egimus iniquitatem fecimus | Patres nostri in Aegypto non intellexerunt mirabilia tua non fuerunt memores multitudinis misericordiae tuae et irritaverunt ascendentes in mare mare Rubrum | Et salvavit eos propter nomen suum ut notam faceret potentiam suam | Et increpuit mare Rubrum et exsiccatum est et deduxit eos in abyssis sicut in deserto | Et salvavit eos de manu odientium et redemit eos de manu inimici | Et operuit aqua tribulantes eos unus ex eis non remansit | Et crediderunt verbis ejus et laudaverunt laudem ejus | Cito fecerunt obliti sunt operum ejus et non sustinuerunt consilium ejus | Et concupierunt concupiscentiam in deserto et tentaverunt deum in inaquoso | Et dedit eis petitionem ipsorum et misit saturitatem in animas eorum | Et irritaverunt Moysen in castris Aaron sanctum domini | Aperta est terra et deglutivit Dathan et operuit super congregationem Abiron | Et exarsit ignis in synagoga eorum flamma combussit peccatores | Et fecerunt vitulum in Horeb et adoraverunt sculptile | Et mutaverunt gloriam suam in similitudinem vituli comedentis foenum | Obliti sunt deum qui salvavit eos qui fecit magnalia in Aegypto | Mirabilia in terra Cham terribilia in mari Rubro | Et dixit ut disperderet eos si non Moyses electus ejus stetisset in confractione in conspectu ejus ut averteret iram ejus ne disperderet eos | Et pro nihilo habuerunt terram desiderabilem non crediderunt verbo ejus | Et murmuraverunt in tabernaculis suis non exaudierunt vocem domini | Et elevavit manum suam super eos ut prosterneret eos in deserto | Et ut dejiceret semen eorum in nationibus et dispergeret eos in regionibus | Et initiati sunt Beelphegor et comederunt sacrificia mortuorum | Et irritaverunt eum in adinventionibus suis et multiplicata est in eis ruina | Et stetit Phinees et placavit et cessavit quassatio | Et reputatum est ei in justitiam in generationem et generationem usque in sempiternum | Et irritaverunt eum ad Aquas contradictionis et vexatus est Moyses propter eos | Quia exacerbaverunt spiritum ejus et distinxit in labiis suis | Non disperdiderunt gentes quas dixit dominus illis | Et commisti sunt inter gentes et didicerunt opera eorum | Et servierunt sculptilibus eorum et factum est illis in scandalum | Et immolaverunt filios suos et filias suas daemoniis | Et effuderunt sanguinem innocentem sanguinem filiorum suorum et filiarum suarum quas sacrificaverunt sculptilibus Chanaan et infecta est terra in sanguinibus | Et contaminata est in operibus eorum et fornicati sunt in adinventionibus suis | Et iratus est furore dominus in populum suum et abominatus est hereditatem suam | Et tradidit eos in manus gentium et dominati sunt eorum qui oderunt eos | Et tribulaverunt eos inimici eorum et humiliati sunt sub manibus eorum | Saepe liberavit eos ipsi autem exacerbaverunt eum in consilio suo et humiliati sunt in iniquitatibus suis | Et vidit cum tribularentur et audivit orationem eorum | Et memor fuit testamenti sui et poenituit eum secundum multitudinem misericordiae suae | Et dedit eos in misericordias in conspectu omnium qui coeperant eos | Salvos nos fac domine deus noster et congrega nos de nationibus ut confiteamur nomini sancto tuo et gloriemur in laude tua | Benedictus dominus deus Israel a saeculo et usque in saeculum et dicet omnis populus fiat fiat PS

920106

Alleluia Confitemini domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia ejus | Dicant qui redempti sunt a domino quos redemit de manu inimici et de regionibus congregavit eos | A solis ortu et occasu ab aquilone et mari | Erraverunt in solitudine in inaquoso viam civitatis habitaculi non invenerunt | Esurientes et sitientes anima eorum in ipsis defecit | Et clamaverunt ad dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum eripuit eos | Et deduxit eos in viam rectam ut irent in civitatem habitationis | Confiteantur domino misericordiae ejus et mirabilia ejus filiis hominum | Quia satiavit animam inanem et animam esurientem satiavit bonis | Sedentes in tenebris et umbra mortis vinctos in mendicitate et ferro | Quia exacerbaverunt eloquia dei et consilium altissimi irritaverunt | Et humiliatum est in laboribus cor eorum infirmati sunt nec fuit qui adjuvaret | Et clamaverunt ad dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum liberavit eos | Et eduxit eos de tenebris et umbra mortis et vincula eorum dirupit | Confiteantur domino misericordiae ejus et mirabilia ejus filiis hominum | Quia contrivit portas aereas et vectes ferreos confregit | Suscepit eos de via iniquitatis eorum propter injustitias enim suas humiliati sunt | Omnem escam abominata est anima eorum et appropinquaverunt usque ad portas mortis | Et clamaverunt ad dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum liberavit eos | Misit verbum suum et sanavit eos et eripuit eos de interitionibus eorum | Confiteantur domino misericordiae ejus et mirabilia ejus filiis hominum | Et sacrificent sacrificium laudis et annuntient opera ejus in exsultatione | Qui descendunt mare in navibus facientes operationem in aquis multis | Ipsi viderunt opera domini et mirabilia ejus in profundo | Dixit et stetit spiritus procellae et exaltati sunt fluctus ejus | Ascendunt usque ad caelos et descendunt usque ad abyssos anima eorum in malis tabescebat | Turbati sunt et moti sunt sicut ebrius et omnis sapientia eorum devorata est | Et clamaverunt ad dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum eduxit eos | Et statuit procellam ejus in auram et siluerunt fluctus ejus | Et laetati sunt quia siluerunt et deduxit eos in portum voluntatis eorum | Confiteantur domino misericordiae ejus et mirabilia ejus filiis hominum | Et exaltent eum in ecclesia plebis et in cathedra seniorum laudent eum | Posuit flumina in desertum et exitus aquarum in sitim | Terram fructiferam in salsuginem a malitia inhabitantium in ea | Posuit desertum in stagna aquarum et terram sine aqua in exitus aquarum | Et collocavit illic esurientes et constituerunt civitatem habitationis | Et seminaverunt agros et plantaverunt vineas et fecerunt fructum nativitatis | Et benedixit eis et multiplicati sunt nimis et jumenta eorum non minoravit | Et pauci facti sunt et vexati sunt a tribulatione malorum et dolore | Effusa est contemptio super principes et errare fecit eos in invio et non in via | Et adjuvit pauperem de inopia et posuit sicut oves familias | Videbunt recti et laetabuntur et omnis iniquitas oppilabit os suum | Quis sapiens et custodiet haec et intelleget misericordias domini PS

920107

Canticum Psalmi ipsi David | Paratum cor meum deus paratum cor meum cantabo et psallam in gloria mea | Exsurge gloria mea exsurge psalterium et cithara exsurgam diluculo | Confitebor tibi in populis domine et psallam tibi in nationibus | Quia magna est super caelos misericordia tua et usque ad nubes veritas tua | Exaltare super caelos deus et super omnem terram gloria tua | Ut liberentur dilecti tui salvum fac dextera tua et exaudi me | Deus locutus est in sancto suo exsultabo et dividam Sichimam et convallem tabernaculorum dimetiar | Meus est Galaad et meus est Manasses et Ephraim susceptio capitis mei Juda rex meus | Moab lebes spei meae in Idumaeam extendam calceamentum meum mihi alienigenae amici facti sunt | Quis deducet me in civitatem munitam quis deducet me usque in Idumaeam | Nonne tu deus qui repulisti nos et non exibis deus in virtutibus nostris | Da nobis auxilium de tribulatione quia vana salus hominis | In deo faciemus virtutem et ipse ad nihilum deducet inimicos nostros PS

920108

In finem Psalmus David | Deus laudem meam ne tacueris quia os peccatoris et os dolosi super me apertum est | Locuti sunt adversum me lingua dolosa et sermonibus odii circumdederunt me et expugnaverunt me gratis | Pro eo ut me diligerent detrahebant mihi ego autem orabam | Et posuerunt adversum me mala pro bonis et odium pro dilectione mea | Constitue super eum peccatorem et diabolus stet a dextris ejus | Cum judicatur exeat condemnatus et oratio ejus fiat in peccatum | Fiant dies ejus pauci et episcopatum ejus accipiat alter | Fiant filii ejus orphani et uxor ejus vidua | Nutantes transferantur filii ejus et mendicent et ejiciantur de habitationibus suis | Scrutetur foenerator omnem substantiam ejus et diripiant alieni labores ejus | Non sit illi adjutor nec sit qui misereatur pupillis ejus | Fiant nati ejus in interitum in generatione una deleatur nomen ejus | In memoriam redeat iniquitas patrum ejus in conspectu domini et peccatum matris ejus non deleatur | Fiant contra dominum semper et dispereat de terra memoria eorum | Pro eo quod non est recordatus facere misericordiam | Et persecutus est hominem inopem et mendicum et compunctum corde mortificare | Et dilexit maledictionem et veniet ei et noluit benedictionem et elongabitur ab eo et induit maledictionem sicut vestimentum et intravit sicut aqua in interiora ejus et sicut oleum in ossibus ejus | Fiat ei sicut vestimentum quo operitur et sicut zona qua semper praecingitur | Hoc opus eorum qui detrahunt mihi apud dominum et qui loquuntur mala adversus animam meam | Et tu domine domine fac mecum propter nomen tuum quia suavis est misericordia tua | Libera me quia egenus et pauper ego sum et cor meum conturbatum est intra me | Sicut umbra cum declinat ablatus sum et excussus sum sicut locustae | Genua mea infirmata sunt a jejunio et caro mea immutata est propter oleum | Et ego factus sum opprobrium illis viderunt me et moverunt capita sua | Adjuva me domine deus meus salvum me fac secundum misericordiam tuam | Et sciant quia manus tua haec et tu domine fecisti eam | Maledicent illi et tu benedices qui insurgunt in me confundantur servus autem tuus laetabitur | Induantur qui detrahunt mihi pudore et operiantur sicut diploide confusione sua | Confitebor domino nimis in ore meo et in medio multorum laudabo eum | Quia astitit a dextris pauperis ut salvam faceret a persequentibus animam meam PS

920109

Psalmus David Dixit dominus domino meo sede a dextris meis donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum | Virgam virtutis tuae emittet dominus ex Sion dominare in medio inimicorum tuorum | Tecum principium in die virtutis tuae in splendoribus sanctorum ex utero ante luciferum genui te | Juravit dominus et non poenitebit eum tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech | Dominus a dextris tuis confregit in die irae suae reges | Judicabit in nationibus implebit ruinas conquassabit capita in terra multorum | De torrente in via bibet propterea exaltabit caput PS

920109:cs

Řekl pán pánu mému (...) PS

920110

Alleluia Confitebor tibi domine in toto corde meo in consilio justorum et congregatione | Magna opera domini exquisita in omnes voluntates ejus | Confessio et magnificentia opus ejus et justitia ejus manet in saeculum saeculi | Memoriam fecit mirabilium suorum misericors et miserator dominus | Escam dedit timentibus se memor erit in saeculum testamenti sui | Virtutem operum suorum annuntiabit populo suo | Ut det illis hereditatem gentium opera manuum ejus veritas et judicium | Fidelia omnia mandata ejus confirmata in saeculum saeculi facta in veritate et aequitate | Redemptionem misit populo suo mandavit in aeternum testamentum suum sanctum et terribile nomen ejus | Initium sapientiae timor domini intellectus bonus omnibus facientibus eum laudatio ejus manet in saeculum saeculi PS

920110:cs

Vyznávatiť se budu tobě (...) PS

920111

Alleluia reversionis Aggaei et Zachariae Beatus vir qui timet dominum in mandatis ejus volet nimis | Potens in terra erit semen ejus generatio rectorum benedicetur | Gloria et divitiae in domo ejus et justitia ejus manet in saeculum saeculi | Exortum est in tenebris lumen rectis misericors et miserator et justus | Jucundus homo qui miseretur et commodat disponet sermones suos in judicio | Quia in aeternum non commovebitur | In memoria aeterna erit justus ab auditione mala non timebit paratum cor ejus sperare in domino | Confirmatum est cor ejus non commovebitur donec despiciat inimicos suos | Dispersit dedit pauperibus justitia ejus manet in saeculum saeculi cornu ejus exaltabitur in gloria | Peccator videbit et irascetur dentibus suis fremet et tabescet desiderium peccatorum peribit PS

920111:cs

Blahoslavený muž (...) PS

920112

Alleluia Laudate pueri dominum laudate nomen domini | Sit nomen domini benedictum ex hoc nunc et usque in saeculum | A solis ortu usque ad occasum laudabile nomen domini | Excelsus super omnes gentes dominus et super caelos gloria ejus | Quis sicut dominus deus noster qui in altis habitat | Et humilia respicit in caelo et in terra | Suscitans a terra inopem et de stercore erigens pauperem | Ut collocet eum cum principibus cum principibus populi sui | Qui habitare facit sterilem in domo matrem filiorum laetantem PS

920112:cs

Chvalte dietky hospodina chvalte jméno hospodinovo | Buď jméno božie pochváleno nynie až na věky | Od východa slunečného až do západa chváleno buď jméno božie | Vysoký nade všecky lidi hospodin a nad nebesa chvála jeho | Kto jakžto hospodin bóh náš kterýž u vysokosti přebývá a pokorné obezří na nebi i na zemi | Vzkřešuje od země pracného a z bláta vyzdvihuje chudého | Aby usadil jeho s kniežaty s kniežaty lidu svého | kterýž přebývati velí bezdětkyni v domu mateři synóv veselé PS

920113

Alleluia In exitu Israel de Aegypto domus Jacob de populo barbaro | Facta est Judaea sanctificatio ejus Israel potestas ejus | Mare vidit et fugit Jordanis conversus est retrorsum | Montes exsultaverunt ut arietes et colles sicut agni ovium | Quid est tibi mare quod fugisti et tu Jordanis quia conversus es retrorsum | Montes exsultastis sicut arietes et colles sicut agni ovium | A facie domini mota est terra a facie dei Jacob | Qui convertit petram in stagna aquarum et rupem in fontes aquarum | Non nobis domine non nobis sed nomini tuo da gloriam | Super misericordia tua et veritate tua nequando dicant gentes ubi est deus eorum | Deus autem noster in caelo omnia quaecumque voluit fecit | Simulacra gentium argentum et aurum opera manuum hominum | Os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt | Aures habent et non audient nares habent et non odorabunt | Manus habent et non palpabunt pedes habent et non ambulabunt non clamabunt in gutture suo | Similes illis fiant qui faciunt ea et omnes qui confidunt in eis | Domus Israel speravit in domino adjutor eorum et protector eorum est | Domus Aaron speravit in domino adjutor eorum et protector eorum est | Qui timent dominum speraverunt in domino adjutor eorum et protector eorum est | Dominus memor fuit nostri et benedixit nobis benedixit domui Israel benedixit domui Aaron | Benedixit omnibus qui timent dominum pusillis cum majoribus | Adjiciat dominus super vos super vos et super filios vestros | Benedicti vos a domino qui fecit caelum et terram | Caelum caeli domino terram autem dedit filiis hominum | Non mortui laudabunt te domine neque omnes qui descendunt in infernum | Sed nos qui vivimus benedicimus domino ex hoc nunc et usque in saeculum PS

920113a

Non nobis domine non nobis sed nomini tuo da gloriam PS

920114

Alleluia Dilexi quoniam exaudiet dominus vocem orationis meae | Quia inclinavit aurem suam mihi et in diebus meis invocabo | Circumdederunt me dolores mortis et pericula inferni invenerunt me tribulationem et dolorem inveni | Et nomen domini invocavi o domine libera animam meam | Misericors dominus et justus et deus noster miseretur | Custodiens parvulos dominus humiliatus sum et liberavit me | Convertere anima mea in requiem tuam quia dominus benefecit tibi | Quia eripuit animam meam de morte oculos meos a lacrimis pedes meos a lapsu | Placebo domino in regione vivorum PS

920115

Alleluia Credidi propter quod locutus sum ego autem humiliatus sum nimis | Ego dixi in excessu meo omnis homo mendax | Quid retribuam domino pro omnibus quae retribuit mihi | Calicem salutaris accipiam et nomen domini invocabo | Vota mea domino reddam coram omni populo ejus | Pretiosa in conspectu domini mors sanctorum ejus | O domine quia ego servus tuus ego servus tuus et filius ancillae tuae dirupisti vincula mea | Tibi sacrificabo hostiam laudis et nomen domini invocabo | Vota mea domino reddam in conspectu omnis populi ejus | In atriis domus domini in medio tui Jerusalem PS

920116

Alleluia Laudate dominum omnes gentes laudate eum omnes populi | Quoniam confirmata est super nos misericordia ejus et veritas domini manet in aeternum PS

920116:cs

Chvalte hospodina všickni národové chvalte jeho všickni lidé | Nebo potvrzeno jest nad námi milosrdenstvie jeho a pravda božie zuostává na věky PS

920117

Alleluia | Confitemini domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia ejus | Dicat nunc Israel quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia ejus | Dicat nunc domus Aaron quoniam in saeculum misericordia ejus | Dicant nunc qui timent dominum quoniam in saeculum misericordia ejus | De tribulatione invocavi dominum et exaudivit me in latitudine dominus | Dominus mihi adjutor non timebo quid faciat mihi homo | Dominus mihi adjutor et ego despiciam inimicos meos | Bonum est confidere in domino quam confidere in homine | Bonum est sperare in domino quam sperare in principibus | Omnes gentes circuierunt me et in nomine domini quia ultus sum in eos | Circumdantes circumdederunt me et in nomine domini quia ultus sum in eos | Circumdederunt me sicut apes et exarserunt sicut ignis in spinis et in nomine domini quia ultus sum in eos | Impulsus eversus sum ut caderem et dominus suscepit me | Fortitudo mea et laus mea dominus et factus est mihi in salutem | Vox exsultationis et salutis in tabernaculis justorum | Dextera domini fecit virtutem dextera domini exaltavit me dextera domini fecit virtutem | Non moriar sed vivam et narrabo opera domini | Castigans castigavit me dominus et morti non tradidit me | Aperite mihi portas justitiae ingressus in eas confitebor domino | Haec porta domini justi intrabunt in eam | Confitebor tibi quoniam exaudisti me et factus es mihi in salutem | Lapidem quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguli | A domino factum est istud et est mirabile in oculis nostris | Haec est dies quam fecit dominus exsultemus et laetemur in ea | O domine salvum me fac o domine bene prosperare | Benedictus qui venit in nomine domini benediximus vobis de domo domini | Deus dominus et illuxit nobis constituite diem sollemnem in condensis usque ad cornu altaris | Deus meus es tu et confitebor tibi deus meus es tu et exaltabo te confitebor tibi quoniam exaudisti me et factus es mihi in salutem | Confitemini domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia ejus PS

920118

Alleluia Aleph Beati immaculati in via qui ambulant in lege domini | Beati qui scrutantur testimonia ejus in toto corde exquirunt eum | Non enim qui operantur iniquitatem in viis ejus ambulaverunt | Tu mandasti mandata tua custodiri nimis | Utinam dirigantur viae meae ad custodiendas justificationes tuas | Tunc non confundar cum perspexero in omnibus mandatis tuis | Confitebor tibi in directione cordis in eo quod didici judicia justitiae tuae | Justificationes tuas custodiam non me derelinquas usquequaque | Beth In quo corrigit adolescentior viam suam in custodiendo sermones tuos | In toto corde meo exquisivi te ne repellas me a mandatis tuis | In corde meo abscondi eloquia tua ut non peccem tibi | Benedictus es domine doce me justificationes tuas | In labiis meis pronuntiavi omnia judicia oris tui | In via testimoniorum tuorum delectatus sum sicut in omnibus divitiis | In mandatis tuis exercebor et considerabo vias tuas | In justificationibus tuis meditabor non obliviscar sermones tuos | Ghimel Retribue servo tuo vivifica me et custodiam sermones tuos | Revela oculos meos et considerabo mirabilia de lege tua | Incola ego sum in terra non abscondas a me mandata tua | Concupivit anima mea desiderare justificationes tuas in omni tempore | Increpasti superbos maledicti qui declinant a mandatis tuis | Aufer a me opprobrium et contemptum quia testimonia tua exquisivi | Etenim sederunt principes et adversum me loquebantur servus autem tuus exercebatur in justificationibus tuis | Nam et testimonia tua meditatio mea est et consilium meum justificationes tuae | Daleth Adhaesit pavimento anima mea vivifica me secundum verbum tuum | Vias meas enuntiavi et exaudisti me doce me justificationes tuas | Viam justificationum tuarum instrue me et exercebor in mirabilibus tuis | Dormitavit anima mea prae taedio confirma me in verbis tuis | Viam iniquitatis amove a me et de lege tua miserere mei | Viam veritatis elegi judicia tua non sum oblitus | Adhaesi testimoniis tuis domine noli me confundere | Viam mandatorum tuorum cucurri cum dilatasti cor meum | He Legem pone mihi domine viam justificationum tuarum et exquiram eam semper | Da mihi intellectum et scrutabor legem tuam et custodiam illam in toto corde meo | Deduc me in semitam mandatorum tuorum quia ipsam volui | Inclina cor meum in testimonia tua et non in avaritiam | Averte oculos meos ne videant vanitatem in via tua vivifica me | Statue servo tuo eloquium tuum in timore tuo | Amputa opprobrium meum quod suspicatus sum quia judicia tua jucunda | Ecce concupivi mandata tua in aequitate tua vivifica me | Vau Et veniat super me misericordia tua domine salutare tuum secundum eloquium tuum | Et respondebo exprobrantibus mihi verbum quia speravi in sermonibus tuis | Et ne auferas de ore meo verbum veritatis usquequaque quia in judiciis tuis supersperavi | Et custodiam legem tuam semper in saeculum et in saeculum saeculi | Et ambulabam in latitudine quia mandata tua exquisivi | Et loquebar in testimoniis tuis in conspectu regum et non confundebar | Et meditabar in mandatis tuis quae dilexi | Et levavi manus meas ad mandata tua quae dilexi et exercebar in justificationibus tuis | Zain Memor esto verbi tui servo tuo in quo mihi spem dedisti | Haec me consolata est in humilitate mea quia eloquium tuum vivificavit me | Superbi inique agebant usquequaque a lege autem tua non declinavi | Memor fui judiciorum tuorum a saeculo domine et consolatus sum | Defectio tenuit me pro peccatoribus derelinquentibus legem tuam | Cantabiles mihi erant justificationes tuae in loco peregrinationis meae | Memor fui nocte nominis tui domine et custodivi legem tuam | Haec facta est mihi quia justificationes tuas exquisivi | Heth Portio mea domine dixi custodire legem tuam | Deprecatus sum faciem tuam in toto corde meo miserere mei secundum eloquium tuum | Cogitavi vias meas et converti pedes meos in testimonia tua | Paratus sum et non sum turbatus ut custodiam mandata tua | Funes peccatorum circumplexi sunt me et legem tuam non sum oblitus | Media nocte surgebam ad confitendum tibi super judicia justificationis tuae | Particeps ego sum omnium timentium te et custodientium mandata tua | Misericordia tua domine plena est terra justificationes tuas doce me | Teth Bonitatem fecisti cum servo tuo domine secundum verbum tuum | Bonitatem et disciplinam et scientiam doce me quia mandatis tuis credidi | Priusquam humiliarer ego deliqui propterea eloquium tuum custodivi | Bonus es tu et in bonitate tua doce me justificationes tuas | Multiplicata est super me iniquitas superborum ego autem in toto corde meo scrutabor mandata tua | Coagulatum est sicut lac cor eorum ego vero legem tuam meditatus sum | Bonum mihi quia humiliasti me ut discam justificationes tuas | Bonum mihi lex oris tui super milia auri et argenti | Jod Manus tuae fecerunt me et plasmaverunt me da mihi intellectum et discam mandata tua | Qui timent te videbunt me et laetabuntur quia in verba tua supersperavi | Cognovi domine quia aequitas judicia tua et in veritate tua humiliasti me | Fiat misericordia tua ut consoletur me secundum eloquium tuum servo tuo | Veniant mihi miserationes tuae et vivam quia lex tua meditatio mea est | Confundantur superbi quia injuste iniquitatem fecerunt in me ego autem exercebor in mandatis tuis | Convertantur mihi timentes te et qui noverunt testimonia tua | Fiat cor meum immaculatum in justificationibus tuis ut non confundar | Caph Defecit in salutare tuum anima mea et in verbum tuum supersperavi | Defecerunt oculi mei in eloquium tuum dicentes quando consolaberis me | Quia factus sum sicut uter in pruina justificationes tuas non sum oblitus | Quot sunt dies servi tui quando facies de persequentibus me judicium | Narraverunt mihi iniqui fabulationes sed non ut lex tua | Omnia mandata tua veritas inique persecuti sunt me adjuva me | Paulo minus consummaverunt me in terra ego autem non dereliqui mandata tua | Secundum misericordiam tuam vivifica me et custodiam testimonia oris tui | Lamed In aeternum domine verbum tuum permanet in caelo | In generationem et generationem veritas tua fundasti terram et permanet | Ordinatione tua perseverat dies quoniam omnia serviunt tibi | Nisi quod lex tua meditatio mea est tunc forte periissem in humilitate mea | In aeternum non obliviscar justificationes tuas quia in ipsis vivificasti me | Tuus sum ego salvum me fac quoniam justificationes tuas exquisivi | Me exspectaverunt peccatores ut perderent me testimonia tua intellexi | Omnis consummationis vidi finem latum mandatum tuum nimis | Mem Quomodo dilexi legem tuam domine tota die meditatio mea est | Super inimicos meos prudentem me fecisti mandato tuo quia in aeternum mihi est | Super omnes docentes me intellexi quia testimonia tua meditatio mea est | Super senes intellexi quia mandata tua quaesivi | Ab omni via mala prohibui pedes meos ut custodiam verba tua | A judiciis tuis non declinavi quia tu legem posuisti mihi | Quam dulcia faucibus meis eloquia tua super mel ori meo | A mandatis tuis intellexi propterea odivi omnem viam iniquitatis | Nun Lucerna pedibus meis verbum tuum et lumen semitis meis | Juravi et statui custodire judicia justitiae tuae | Humiliatus sum usquequaque domine vivifica me secundum verbum tuum | Voluntaria oris mei beneplacita fac domine et judicia tua doce me | Anima mea in manibus meis semper et legem tuam non sum oblitus | Posuerunt peccatores laqueum mihi et de mandatis tuis non erravi | Hereditate acquisivi testimonia tua in aeternum quia exsultatio cordis mei sunt | Inclinavi cor meum ad faciendas justificationes tuas in aeternum propter retributionem | Samech Iniquos odio habui et legem tuam dilexi | Adjutor et susceptor meus es tu et in verbum tuum supersperavi | Declinate a me maligni et scrutabor mandata dei mei | Suscipe me secundum eloquium tuum et vivam et non confundas me ab exspectatione mea | Adjuva me et salvus ero et meditabor in justificationibus tuis semper | Sprevisti omnes discedentes a judiciis tuis quia injusta cogitatio eorum | Praevaricantes reputavi omnes peccatores terrae ideo dilexi testimonia tua | Confige timore tuo carnes meas a judiciis enim tuis timui | Ain Feci judicium et justitiam non tradas me calumniantibus me | Suscipe servum tuum in bonum non calumnientur me superbi | Oculi mei defecerunt in salutare tuum et in eloquium justitiae tuae | Fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam et justificationes tuas doce me | Servus tuus sum ego da mihi intellectum ut sciam testimonia tua | Tempus faciendi domine dissipaverunt legem tuam | Ideo dilexi mandata tua super aurum et topazion | Propterea ad omnia mandata tua dirigebar omnem viam iniquam odio habui | Phe Mirabilia testimonia tua ideo scrutata est ea anima mea | Declaratio sermonum tuorum illuminat et intellectum dat parvulis | Os meum aperui et attraxi spiritum quia mandata tua desiderabam | Aspice in me et miserere mei secundum judicium diligentium nomen tuum | Gressus meos dirige secundum eloquium tuum et non dominetur mei omnis injustitia | Redime me a calumniis hominum ut custodiam mandata tua | Faciem tuam illumina super servum tuum et doce me justificationes tuas | Exitus aquarum deduxerunt oculi mei quia non custodierunt legem tuam | Sade Justus es domine et rectum judicium tuum | Mandasti justitiam testimonia tua et veritatem tuam nimis | Tabescere me fecit zelus meus quia obliti sunt verba tua inimici mei | Ignitum eloquium tuum vehementer et servus tuus dilexit illud | Adolescentulus sum ego et contemptus justificationes tuas non sum oblitus | Justitia tua justitia in aeternum et lex tua veritas | Tribulatio et angustia invenerunt me mandata tua meditatio mea est | Aequitas testimonia tua in aeternum intellectum da mihi et vivam | Coph Clamavi in toto corde meo exaudi me domine justificationes tuas requiram | Clamavi ad te salvum me fac ut custodiam mandata tua | Praeveni in maturitate et clamavi quia in verba tua supersperavi | Praevenerunt oculi mei ad te diluculo ut meditarer eloquia tua | Vocem meam audi secundum misericordiam tuam domine et secundum judicium tuum vivifica me | Appropinquaverunt persequentes me iniquitati a lege autem tua longe facti sunt | Prope es tu domine et omnes viae tuae veritas | Initio cognovi de testimoniis tuis quia in aeternum fundasti ea | Res Vide humilitatem meam et eripe me quia legem tuam non sum oblitus | Judica judicium meum et redime me propter eloquium tuum vivifica me | Longe a peccatoribus salus quia justificationes tuas non exquisierunt | Misericordiae tuae multae domine secundum judicium tuum vivifica me | Multi qui persequuntur me et tribulant me a testimoniis tuis non declinavi | Vidi praevaricantes et tabescebam quia eloquia tua non custodierunt | Vide quoniam mandata tua dilexi domine in misericordia tua vivifica me | Principium verborum tuorum veritas in aeternum omnia judicia justitiae tuae | Sin Principes persecuti sunt me gratis et a verbis tuis formidavit cor meum | Laetabor ego super eloquia tua sicut qui invenit spolia multa | Iniquitatem odio habui et abominatus sum legem autem tuam dilexi | Septies in die laudem dixi tibi super judicia justitiae tuae | Pax multa diligentibus legem tuam et non est illis scandalum | Exspectabam salutare tuum domine et mandata tua dilexi | Custodivit anima mea testimonia tua et dilexit ea vehementer | Servavi mandata tua et testimonia tua quia omnes viae meae in conspectu tuo | Tau Appropinquet deprecatio mea in conspectu tuo domine juxta eloquium tuum da mihi intellectum | Intret postulatio mea in conspectu tuo secundum eloquium tuum eripe me | Eructabunt labia mea hymnum cum docueris me justificationes tuas | Pronuntiabit lingua mea eloquium tuum quia omnia mandata tua aequitas | Fiat manus tua ut salvet me quoniam mandata tua elegi | Concupivi salutare tuum domine et lex tua meditatio mea est | Vivet anima mea et laudabit te et judicia tua adjuvabunt me | Erravi sicut ovis quae periit quaere servum tuum quia mandata tua non sum oblitus PS

920118:cs

Blahoslavení neposkvrnění (...) PS

920118a

Legem pone mihi domine viam justificationum tuarum et exquiram eam semper PS

920118b

Portio mea dominus dixi custodire legem tuam ... PS

920118c

Defecit in salutare tuum anima mea in verbum tuum supersperavi PS

920118d

Lucerna pedibus meis verbum tuum et lumen semitis meis PS

920118e

Mirabilia testimonia tua ideo scrutata est ea anima mea PS

920118f

Vide humilitatem meam et eripe me quia legem tuam non sum oblitus PS

920119

Canticum graduum Ad dominum cum tribularer clamavi et exaudivit me | Domine libera animam meam a labiis iniquis et a lingua dolosa | Quid detur tibi aut quid apponatur tibi ad linguam dolosam | Sagittae potentis acutae cum carbonibus desolatoriis | Heu mihi quia incolatus meus prolongatus est habitavi cum habitantibus Cedar | Multum incola fuit anima mea | Cum his qui oderunt pacem eram pacificus cum loquebar illis impugnabant me gratis PS

920120

Canticum graduum Levavi oculos meos in montes unde veniet auxilium mihi | Auxilium meum a domino qui fecit caelum et terram | Non det in commotionem pedem tuum neque dormitet qui custodit te | Ecce non dormitabit neque dormiet qui custodit Israel | Dominus custodit te dominus protectio tua super manum dexteram tuam | Per diem sol non uret te neque luna per noctem | Dominus custodit te ab omni malo custodiat animam tuam dominus | Dominus custodiat introitum tuum et exitum tuum ex hoc nunc et usque in saeculum PS

920121

Canticum graduum Laetatus sum in his quae dicta sunt mihi in domum domini ibimus | Stantes erant pedes nostri in atriis tuis Jerusalem | Jerusalem quae aedificatur ut civitas cujus participatio ejus in idipsum | Illuc enim ascenderunt tribus tribus domini testimonium Israel ad confitendum nomini domini | Quia illic sederunt sedes in judicio sedes super domum David | Rogate quae ad pacem sunt Jerusalem et abundantia diligentibus te | Fiat pax in virtute tua et abundantia in turribus tuis | Propter fratres meos et proximos meos loquebar pacem de te | Propter domum domini dei nostri quaesivi bona tibi PS

Pages