Genre: 
Full text: 
Aurora lucis rutilat caelum laudibus intonat mundus exsultans jubilat gemens infernus ululat | Cum rex ille fortissimus mortis confractis viribus pede conculcans tartara solvit catena miseros | Ille qui clausus lapide custoditur sub milite triumphans pompa nobile victor surgit de funere | Solutis jam gemitibus et inferni doloribus quia surrexit dominus resplendens clamat angelus
Fulltext source: 
https://www.preces-latinae.org/thesaurus/Hymni/AuroraLucis.html
Notes: 
Aurora lucis rutilat (008271), Tristes erant apostoli (008271d), and Claro paschali gaudio (008271h)
CAO sources: 
SL
CAO: 
8271