Genre: 
Full text: 
Tristes erant apostoli de nece sui domini quem poena mortis crudeli servi damnarant impii | Sermone blando angelus praedixit mulieribus in Galilaea dominus videndus est quantocius | Illae dum pergunt concite apostolis hoc dicere videntes eum vivere osculant pedes domini | Quo agnito discipuli in Galilaeam propere pergunt videre faciem desideratam domini
Fulltext source: 
https://www.preces-latinae.org/thesaurus/Hymni/AuroraLucis.html
Notes: 
Aurora lucis rutilat (008271), Tristes erant apostoli (008271d), and Claro paschali gaudio (008271h)