Tertio in flore mundus adhuc cum pubesceret in decore juventutis seculum pulcresceret atque prolis subter omnes laetos caeli cardines germinando pullularet humana feliciter | Natus est homo in mundo...
Virtutum exercitio longoque confecta senio Hedwigis beata transcenso mortis stadio carnis disrupto vinculo caeli potitur praemio dei conregnans filio cui laus sit et gloria per infinita saecula
Quia verbum hodie est caro factum ex virgines stirpe davitica | Olim quod vates cuncti praecinere fore venturum et mundi cuncta tollere peccata | Virgo virga Jessea floruit Maria attulit vitae...
Nobilis stirpe rex sanctus sed fide nobilior caritate roboratus et spei non immemor postquam cursum consummavit praesens spernens saeculum Jesu Christo commendavit gloriosum spiritum offerunt quem ad...
Gaude solum Silesiae nam tua colona Hedwigis decus Trebnitiae nobilis matrona facta caelestis patriae civis et patrona transit ad culmen gloriae regni cum corona